Articulus 20
DE MYSTICO HUJUS UNDECIMI CAPITULI SENSU.
JUXTA allegoriam, per Jephthe liberatorem ac judicem Israelis, intelligitur Christus verus salvator et judex universorum. Quemadmodum autem Jephthe a fratribus suis contemptus est et ejectus, ut spurius; sic Christum contempserunt et abjecerunt Judæi, imo et credentes ei excommunicaverunt, sicut Joannes evangelista testatur: Jam, inquiens, conspiraverant Judæi, quia si quis confiteretur eum esse Christum, extra synagogam fieret.1 Generis quoque vilitatem imposuerunt Filio
Dei, dicentes: Nonne hic est filius fabri?2 Quemadmodum etiam ad Jephthe congregati sunt viri inopes et latrocinantes, id est prædones; ita ad Christum pauperes convenerunt, et ejus discipuli sunt effecti: qui desuper confortati, deprædati sunt potestates aereas, vasa earum, utpote peccatores, abstrahendo eisdem, et eos Christo incorporando, quos et salubriter occiderunt, a pristina vita iniqua eos funditus exstinguendo. In cujus rei figuram, dictum est beatissimo Archiapostolo:3 Surge, Petre, occide et manduca. De præfata quoque deprædatione dictum est per Isaiam de Domino Jesu Christo: Fortium dividet spolia.4 Ipse equidem est qui fortem armatum ligavit, et spolia ejus diripuit.5 Amplius, sicut Judæi necessitate compulsi requisierunt Jephthe, et elegerunt eum in principem, tanquam fortissimum et bellicosissimum virum; sic post Christi resurrectionem multa Judæorum millia ad Christum, quem ante spreverunt, conversa sunt, ab infernalibus hostibus formidantes occidi. Et circa finem sæculi omnes generaliter sunt eum requisituri, detecta per Eliam et Enoch Antichristi fallacia.
Rursus, sicut Jephthe vovit Deo in holocaustum, quod sibi de victoria redeunti primo occurreret; sic Unigenitus Patris post suam victoriosissimam passionem de limbo patrum revertens, et corpus suæ animæ iterum uniens, sicque resurgens, et primo Mariæ Magdalenæ apparens, seu principem Apostolorum sibi primo occurrentem inter viros (ut creditur) habens, eos tam valide suo inflammavit amore, quod mundo penitus obierunt, et Deo gratissima holocausta sunt facti.6 Aptius tamen per filiam Jephthe intelligitur Christi caro seu assumpta humanitas, quam in ara crucis obtulit Patri pro totius salute mundi. Potest item per Jephthe, Deus Pater; per filiam Jephthe, Sapientia Patris incarnata signari. Quemadmodum ergo Jephthe propriam obtulit filiam Deo in holocaustum; sic Pater æternus Sapientiam incarnatam tradidit pro omnibus nobis in mortem, prout testatur Apostolus:7 Proprio, inquiens, Filio non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.8 Unde et per Isaiam loquitur Pater: Propter scelus populi mei percussi eum. Christus quoque ad Patrem in Psalmo, Omnes, ait, fluctus tuos induxisti super me.910 Et item: Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt. Idcirco in Actibus princeps Apostolorum fatetur:11 Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, dem. Quo constat, quam odibiles Deo, conimplevit sic. At vero, per hoc quod filii Israel omni anno per quatuor dies congregati, fleverunt filiam Jephthe, præfiguratum censetur, quod Christiani quolibet anno, specialiter diebus sacræ hebdomadæ, conveniunt ad audiendum cum intima compassione et lacrimis historiam dominicæ passionis.
Præterea, juxta tropologiam docemur in isto capitulo neminem temerarie judicare, vota quoque juramentaque licita fideliter adimplere, et nequaquam de gratiosa Omnipotentis subventione diffidere. Ecce enim virum illum, qui princeps exstitit virorum latrocinantium, fecit misericordissimus Deus judicem populi sui sanctum: qui adeo factus est zelator justitiæ, tamque coram Altissimo timoratus, quod unicum pignus suum maluit in holocaustum, sicut promiserat, immolare, quam voti frangere fidem. Quo constat, quam odibiles Deo, condemnabilesque consistant, qui promissa et juramenta ac vota tam male custodiunt, imo tam frequenter ac faciliter violant; qui pro parva re jurant atque pejerant: in quibus summe culpabiles sunt quidam religiosi, qui substantialia suæ religionis non servant, imo quotidie transgrediuntur; sed et falsi testes, et quidam negotiatores ac venditores, in quibus non regnat zelus justitiæ, sed condemnanda cupiditas. Simus ergo exemplo Jephthe Deo grati ac timorati, constantes et justi, bonum honestum, et maxime omnis honestatis bonitatisque fontem, cunctis utilibus ac delectabilibus omni tempore cordialissime præferentes, malentes propriam vitam et cuncta creata amittere, quam superdignissimum Creatorem offendere, secundum quod ordo exigit caritatis, qui cadit utique sub præcepto, estque de necessitate salutis.
Footnotes
Chapter 21 of 35