Skip to the text

Articulus 21

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DUODECIMI : ECCE AUTEM IN EPHRAIM ORTA SEDITIO EST.

SICUT præhabitum est, inter superbos semper jurgia.1 Itaque tribus Ephraim eodem malignitatis spiritu quo triumpho Gedeonis invidit, et contra virum illum insurgere usurpavit, ita nunc recitatur contra Jephthe insultum fecisse ex mera superbia et rancore. Ecce autem in Ephraim orta seditio est, id est, filii Ephraim seditionem contra Jephthe moverunt. Nam transeuntes contra aquilonem, id est trans Jordanem ad terram Galaad, quæ respectu sortis Ephraitarum, in plaga fertur fuisse aquilonari, dixerunt ad Jephthe : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti?2 quasi dicant: Vilipendisti nos, et nobis forefecisti, quasi solus volens habere famam et honorem victoriæ, quum tamen simus de tribu præclariori, quam tu. De variis causis tantæ elationis Ephratæorum, dictum est in exordio expositionis capituli octavi. Igitur incendemus domum tuam, id est habitaculum tuum seu te ipsum cum tuis domesticis. O quam scelerata et ingrata elatio ! Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi præberetis auxilium, et facere noluistis. Quo constat quod mendose dixerunt: Quare vadens ad pugnam, nos vocare noluisti? Unde finxerunt ut occasionem contra virum justum et eis amicum haberent, quemadmodum scriptum est in Proverbiorum libro:3 Occasiones quærit, qui vult recedere ab amico; omni tempore erit exsecrabilis. Quod cernens, posui in manibus meis animam meam, transivique ad filios Ammon: id est, manifeste periculo vitam meam exposui, pergendo cum paucis contra fortem et numerosum exercitum Ammonitarum, quemadmodum illud quod inter hostes in manibus bajulatur, amissionis periculo patet. Et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium? quasi dicat: Injuste insurgitis contra me, qui vobis nil forefeci.

Vocatisque ad se cunctis viris de Galaad, qui eum assumpserunt in principem: etenim tamdiu dederunt ei Ephratæi inducias, quousque suum colligeret populum; pugnavit contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, id est Ephraitas: nam etsi pauciores erant adjutores ipsius Jephthe, tamen Deo auxiliante, superbis, ingratis et seditiosis prævaluerunt. Ideo subditur, quia dixerat tribus seu populus Ephraim: Fugitivus est Galaad de Ephraim, id est, plebs seu familia urbis seu viri nomine Galaad, ad quam urbem atque familiam ipse Jephthe pertinuit, vilis et impotens est, ac per modum fugitivi se habet respectu Ephratæorum, qui multi ac potentes et bellicosi consistunt. Quasi dicat, Nobis non valent miseri illi resistere. Et habitat in medio Ephraim et Manasse. In Hebræo (ut fertur) non habetur verbum hoc, Habitat: et sic sensus est planus, videlicet quod Galaad in medio Ephraim, id est inter Ephraitas est vilis, si simul accipiantur, vel invicem comparentur. Porro secundum nostram translationem est difficultas, qualiter Galaad, de quo Jephthe, in medio Ephraim habitabat, quum inter eos Jordanis exstiterit: nisi forsan dicatur, quod timore Ammonitarum quidam jam ante de populo Galaad fugerunt de sedibus suis, et transmisso Jordane, inter filios Ephraim atque dimidiæ tribus Manasse cum Ephraim commorantis, demorabantur. Propter quod Ephratæi præfatum verbum irrisorie protulerunt.

Occupaveruntque viri Galaaditæ vada, id est aquas, Jordanis, se constituendo in locis supra Jordanem, per quæ Ephraim reversurus erat, id est, Ephraitæ de prælio fugientes, ad propria remeassent, nisi eos prævenissent et impedivissent Galaaditæ. Quumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens, atque dixisset, Obsecro ut me transire permittas; dicebant Galaaditæ: Numquid Ephratæus es? Secundum Magistrum in historiis, improprie dicti sunt Ephratæi, nati ex Ephraim, quum Ephratæus ab Ephrata nuncupatur, ac Ephraita ab Ephraim. Quo dicente, Non sum Ephratæus, interrogabant eum, id est requirebant: Dic ergo, Schibboleth: quod quid significet, translator apposuit, dicens, quod interpretatur spica. Qui respondit, Sibboleth, eadem littera spicam, id est verbum illud Hebræum spicam designans, exprimere non valens. Quamvis etenim omnes essent linguæ Hebrææ, tamen in proferendo illud idioma, secundum diversitatem locorum, erant ab invicem differentes, sicut et in Teutonicis, aliisque conspicimus populis.4 Unde et Judæi Jerosolymitæ cognoverunt Petrum ex sua lingua, quod fuerit Galilæus. Itaque Ephraitæ dictionem præfatam exprimere non valebant, sive ex dissuetione, sive ex generali quadam proprietate, defectuve linguæ, sicut est natio quædam, litteram r non valens in dictionibus pronuntiare, ita quod ubi nos dicimus, Proprie proprium, dicunt, Popie popium. Quæ res in Universitate Parisiensi stantes frequenter movet ad risum. Statimque apprehensum, jugulabant in ipso transitu Jordanis, certi quod esset de Ephraim tribu.5 Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.

Quam stragem, secundum Josephum, etiam ideo sunt perpessi, quoniam contra Gedeonem consurrexerunt. Nempe frequenter Deo juste sic disponente, contingit, quod contumeliosi et arrogantes, ab uno æquanimiter tolerati et impune relicti, humilientur valde ab alio: idcirco de talibus dici solet, Bene pertinget ad suum magistrum.

Judicavit itaque Jephthe Galaadites Israel sex annis, et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad. Post hunc judica- vit Israel, id est Israeliticum populum, Abesan de Bethlehem, qui habuit triginta filios et totidem filias. Hunc (ut fertur) dicunt Hebræi fuisse Booz maritum Ruth. Qui septem annis judicavit Israel. Cui successit Ahialon Zabulonites, id est de Zabulon tribu, et judicavit Israel decem annis. Post hunc, Abdon Pharathonites, id est de loco seu oppido suo sic nominatus, qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ipso vivente: tamen post mortem ipsius, præfati filii sui plures generaverunt; ascendentes super septuaginta pullos asinarum: per quos pullos, non esse intelligendos equos, dictum est in explanatione capituli decimi.6 Et judicavit Israel octo annis. Sub his tribus judicibus non sunt filii Israel ad idololatriam lapsi, nec specialia bella in eis sunt gesta. Mortuusque est ac sepultus in Pharathon, id est oppido sic vocato, terræ Ephraim: unde Ephraita fuisse videtur; in monte Amalec: non illius Amalec qui contra Israel dimicavit, sed alicujus Hebræi sic nuncupati, ut creditur.

Juxta moralitatem discamus exemplo dejectionis filiorum Ephraim, omnem arrogantiam, gloriam vanam, invidiamque abjicere, dissensiones vitare, persecutiones justorum et rebellionem contra superiores penitus abhorrere, neminem subsannare, nec contendendi aut malignandi excogitare occasiones, sed humilitatem, pacem, constantiam conservare.

Footnotes

  1. Prov. xiii, 10. ↩

  2. Judic. viii, 1. ↩

  3. Prov. xviii, 1. ↩

  4. * respondebat ↩

  5. Matth. xxvi, 73. ↩

  6. Judic. x, 4. ↩

Chapter 22 of 35