Articulus 22
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI TERTIIDECIMI : RURSUMQUE FILII ISRAEL FECERUNT MALUM IN CONSPECTU DOMINI.
SEPTIMA oppressio generalis Israelitatum modo describitur: quæ qualibet præhabitarum duravit diutius, quadraginta videlicet annis. Prima autem duraverat octo annis; secunda, decem et octo; tertia, viginti; quarta, septem; quinta, decem et octo, etc.; ista, ut dictum est, annis quadraginta. Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis. Unde probabile est, quod ista eorum facinora fuerint præinductis enormiora, sicut et diuturnior fuit pœna; non tamen describuntur hic in speciali.
Erat autem vir quidam de Saraa, id est de loco seu oppido sic vocato, ad tribum Dan pertinente. Unde subjungitur: de stirpe Dan natus, nomine Manue, habens uxorem sterilem. Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es per naturam, et absque liberis; sed concipies et paries filium: quem Deus vult nasci de sterili, ut mirabilior sit ejus nativitas, et multiplicentur in eo mirabilia Creatoris, ad gloriam et honorem ipsius. Etenim virum tam supernaturali fortitudine decorandum, decuit supernaturali potentia concipi. Cave ergo ne bibas vinum et siceram, id est quemcumque potum inebriativum, nec immundum quidquam comedas, id est nullum cibum lege prohibitum:12 et qui sunt hujusmodi cibi, describitur in Levitico; quia concipies et paries filium, cujus non tanget caput novacula, id est, caput ejus non radetur. Erit enim nazaræus Dei, id est Deo consecratus, et ad ejus obsequia deputatus, ab infantia et ex matris utero, id est mox a tempore quo anima ejus suo corpori unietur in utero, vel a tempore nativitatis seu circumcisionis.
Circa hoc quæritur: Primo, cur matri Samsonis Nazaræum concepturæ, prohibentur cibi ac potus hoc loco, qui in Numerorum libro prohibentur Nazaræis. Respondendum, ut ipsa per talem abstinentiam ac obedientiam digna efficeretur tantum concipere puerum, et supernaturali fecunditate dotari. Secundo quæritur, cur Nazaræorum caput non radebatur. Dicendum, ut distinguerentur a ministris et sacerdotibus idolorum, quorum capita radi solebant. Et item, ut tam intenti essent circa interiorem mentis decorem, quod exteriorem ornatum nequaquam adverterent. Quæritur tertio, quomodo Samson fuit nazaræus Dei ex utero matris. An sicut sacratissimus Joannes Baptista per gratiam gratum facientem et dona ei adjuncta, hoc est, an fuit sanctificatus in utero. Ad quod communiter respondetur, quod non; sed nazaræus Dei sic appellatur, tanquam per supernaturalem fortitudinem deputatus ad hoc, quod Deus per eum inciperet suum populum liberare: quod fuit donum gratiæ gratis datæ. Videtur tamen frequenter et valde præventus donis gratiæ gratum facientis, quæ saltem in sua circumcisione suscepit.
Et incipiet liberare Israel de manu Philistinorum. Recte ait, Incipiet liberare. Non enim liberavit ex toto aut plene Israeliticum populum de manu Philistiim, imo sub Samuele, Saule et David fuerunt multoties a Philistæis impugnati.
Quæ quum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum, terribilis nimis. Angelum quippe in viri specie apparentem, putabat virum esse: quem dixit habere vultum angelicum, id est ultra humanum modum speciosum, splendidum, atque authenticum, ita quod in ejus vultu interior sanctitas resplendebat. Propter quod dixit eum esse virum Dei, id est hominem virtuosum placentem Deo, et missum ab eo. Quem et valde terribilem dixit, videlicet quasi fulgureo splendore terrificum, sicut et Christus in templo, suaque passione instante perterruit intuentes. Denique apparuit angelus iste mulieri huic in agro, ut infra habetur. In Scholastica quoque historia legitur: Mulieri isti, in agro sæpe pro sterilitate amovenda oranti, apparuit angelus. In eadem quoque fertur Historia, quod mulier ista erat formosa: propter quod vir ejus erat zelotes. Quumque ipsa angeli pulchritudinem commendasset, contristatus est ejus maritus, atque ut mitigaret irrationabilem viri tristitiam, consuluit ei ut ambo simul Dominum exorarent, quatenus vir ille rursus veniret, et ambos de puero informaret.
Quem quum interrogassem, quis esset et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere. In omnibus his declaratur eminentia feminæ hujus in prudentia et virtute. Scivit enim non esse credendum omni spiritui, ideo interrogavit hæc tria:3 videlicet, quis esset qui apparebat, an scilicet Propheta, an angelus; et unde venisset, an scilicet missus esset ab aliquo, an proprio motu venisset, et an venisset missus de cœlo; et quo nomine vocaretur. Sed cur angelus non respondit ad ista? Dicendum, quod ad duo prima paulo post fuit responsurus per evidentiam facti, ut statim dicetur. Ad tertium vero nec post respondit, ob causam quæ infra habebitur. Sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas nec siceram. Nam et talis potus mulieribus specialiter est periculosus, quum inebrientur faciliter. Propter quod et antiquorum Romanorum feminæ abstinebant a vino, ut refert Valerius. Et ne aliquo vescaris immundo. Erit enim puer nazaræus Dei ab infantia usque ad diem mortis suæ, id est per omne tempus vitæ suæ, sicut et Samuel.4 Aliqui autem erant nazaræi Dei ad certum tempus, ut in Numeris describitur: qui scilicet vovebant ad tempus determinatum Deo per specialem devotionem et orationem vacare, sicut et Augustinus hic tangit in Glossa.
Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei quem misisti. Adhuc enim credidit hominem fuisse, non angelum; et juxta morem Hebræi sermo-
Num. vi, 3, 4.
Gen. xxiv, 63. nis, loquitur in sua oratione de Domino et de Deo, quasi de alio et alio, quum idem sit Deus et Dominus. Veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est, id est, qualiter puerum hunc nasciturum tractabimus et alemus. Verumtamen hoc ex lege potuit Manue scire, quum in Numerorum libro dicatur, a quibus Nazaræus debeat abstinere. Sed hoc vel ignoravit, aut plenius scire optavit vir iste. Exaudivitque Dominus precantem Manue, et apparuit rursus angelus Domini uxori ejus. Unde apparet, quod femina illa fuit marito suo devotior, atque ob hoc angelica apparitione condignior. Sedenti in agro. Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Non apparuit ei angelus cum aliis residenti, aut more femineo aliis confabulanti, sed solitarie consedenti in agro ad meditandum atque orandum: ob quam causam et Isaac frequenter egrediebatur in agrum. Secreta namque divina et revelationes ac apparitiones angelicæ, non in tumultibus aut frequentia hominum, sed in solitariis et secretis locis manifestari consueverunt. Quæ quum vidisset angelum, festinavit et cucurrit ad virum suum, nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram. Ex his videtur, quod vidit angelum a longe venientem, et antequam eam accessit, ipsa cucurrit ad virum suum. Non ergo improvise et subito ante eam stetit, ne et ipsa ex hoc adverteret angelum esse. Qui surrexit, et secutus est uxorem suam, quæ ferventi alacritate præcucurrit ad angelum.
Veniensque ad virum, puta ad angelum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri, id est, qui uxori meæ prænuntiasti de puero nascituro? Voluit enim Manue de hoc plenius certificari. Et ille respondit: Ego sum ille. Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, id est opere verificatus, quid vis ut faciat puer? id est, quid ex parte Dei jubes, ut faciat puer quem promisisti? aut a quo se observare debebit? id est, quem cibum et potum debet cavere? Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se, id est, vinum et siceram et omnem cibum lege prohibitum vitet per omne tempus vitæ suæ, quum futurus sit nazaræus Dei usque ad mortem. Qui autem ad tempus certum erant nazaræi, per tempus illud ab hujuscemodi cibis ac potibus abstinebant. Mater quoque Samsonis abstinebat a talibus usque ad pueri sui nativitatem. Et quidquid ex vinea nascitur, non comedat, videlicet uvas aut uvam passam. Hinc in Numeris clarius legitur: Acetum ex vino, et quidquid de uva exprimitur, non bibet, videlicet nec agrestam, nec uvas recentes, siccasque non comedet. Quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum, non comedet. Et quod ei præcepi, id est, quod puero nascituro observandum præfixi, impleat opere, atque custodiat assidua recordatione, ne fiat transgressor tempore procedente.
Dixit itaque Manue: Obsecro ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hœdum de capris. Per hæc verba, secundum Augustinum, Manue invitavit angelum ad pariter epulandum pro nuntio bono, ut sit sensus: Faciamus tibi hœdum de capris, id est, hœdum de grege caprarum præparemus tibi ad comedendum. Cui respondit angelus: Si me cogis, id est, quantumcumque instanter aut importune rogaveris me: sicut in Genesi legitur, quod Lot compulit angelos oppido, id est, valde instanter rogavit, et quasi instar compellentis se habuit; non comedam panes tuos. Manue obtulit hœdum parare, et angelus repetit Panes: quia per panes quæcumque cibaria designantur. Sed cur angelus noluit manducare, quum interdum manducasse legantur? Respondetur, quod angelus nunc volebat manifestare se angelum esse, per modum qui subditur: Si autem vis holocaustum facere, id est, hœdum Deo in holocaustum offerre, offer illud Domino, et non mihi. Offer (inquam) Domino pro gratiarum actione beneficii tibi ab eo per me promissi.
Num. vi, 3, 4.
Gen. xix, 3.
Ibid. xviii, 9.
Et nesciebat Manue, quod angelus Domini esset: nec uxor ejus adhuc scivit hoc. Dixitque ad eum, id est Manue ad angelum: Quod est tibi nomen, ut si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? Si Manue jam credidit eum qui sibi apparuit, esse missum a Deo, seu esse Prophetam, ut aliqui dicunt, cur dubitative locutus est, dicens: Si sermo tuus, etc., quasi promissio Dei posset non adimpleri? Et respondendum, quod hæc dictio, si, quandoque accipitur pro non, quandoque pro quia, interdum pro dum: et ita nunc accipi potest, ut sit sensus: Quum sermo tuus, etc. Vel conditionaliter dixit, Si sermo tuus, etc., non quasi ex dubitatione de veritate divini promissi, sed quia promissiones divinæ quandoque intelliguntur cum implicita conditione, videlicet nisi homo obicem ponat peccando: et ita ex consideratione propriæ fragilitatis, dubitatio quædam potest subesse; quædam tamen sunt absolutæ promissiones. Quæritur quoque, cur quæsivit nomen angeli, ut posset eum opportuno tempore honorare. Dici potest, quod ideo, quatenus nomen viri exprimendo, posset absentem facilius invenire, et invento honorem impendere. Vel si eum non inveniret, in scriptis factum istud, nomenque viri redigeret. Quocirca quæri iterum potest, qualiter eum voluit honorare. Dicendum, quod honore duliæ, non latriæ. Et forsan proposuit ei munuscula exhibere, seu aliter venerari, secundum quod hominem sanctum et Dei vatem condecet honorari.
Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? quasi dicat: Non est tibi rationabilis causa vel necessitas interrogandi et sciendi nomen meum, quum non sim homo, ut putas, et quoniam nomen meum perfecte intelligere nunc non vales, secundum quod nomen designat rem, quantum ad suam perfectionem, consistentiamque completam. Ideo (Damasceno testante) angeli quantum ad terminum seu speciem suam specialissimam, ignoti sunt nobis. Est igitur nomen angeli hominibus mirabile, non quasi penitus ex sua natura omni menti creatæ incomprehensibile, quod Deo est proprium, sed quasi non plene cognoscibile viatoribus in hac vita. Circa hoc scribit Lyra: Nomina angelorum qui mittuntur in ministerium, variantur secundum legationes eis commissas. Propter quod angelus ad purganda Isaiæ labia missus, unus de Seraphim nuncupatur, quamvis non fuerit de ordine Seraphim.5 Angeli autem de futuris, ad quæ desuper mittentur, præcognitionem non habent, nisi in quantum revelatur eis a Deo: quæ revelatio fit secundum divinæ indicium voluntatis. Ideo angelus dixit nomen suum esse occultum (secundum quod in Hebræo habetur, ubi nos habemus, Mirabile), quoniam nesciebat, ad quid in futuro erat mittendus. Quamvis autem hoc dictum, secundum se satis consonet doctrinæ Catholicorum, tamen non sufficit huic proposito. Nam angelus iste scivit ad quid tunc missus fuit. Ergo cognovit nomen quod ei pro tunc competebat. Sunt etiam aliqua fixa angelorum vocabula. Ideo quoque angelus nomen suum non revelavit huic viro, quia secreta cœlestia ac divina non sunt hominibus revelanda, nisi secundum mensuram a Deo præfixam.
Tulit itaque, id est attulit, Manue hœdum de capris et libamenta, videlicet materias liquidas, quæ cum holocaustorum carnibus immolari solebant, et posuit supra petram, id est lapidem grandem, juxta quem angelus ex proposito stetit, offerens Domino, qui facit mirabilia:6 quia omnipotens est, et supra omnem rerum naturalem cursum et ordinem potest ad libitum operari. Quæri potest, an Manue obtulit ista Deo tanquam sacerdos, quum non esset sacerdos, an obtulit ista angelo non ut Deo, sed ut angelus, quem adhuc hominem sanctum aut Prophetam putavit, ea ex parte sui Deo offerret. Ad quod aliqui dicunt, quod sicut ex commissione angeli et dispensatione divina obtulit ista extra tabernaculum Domini, ita et sacerdotale explevit officium. Alii vero dicunt, quod adduxit et posuit ista supra petram, ut ille qui sibi apparuit, ea offerret. Unde secundum Lyram, in Hebræo habetur, Offerens Domino mirabili occulto ad faciendum, id est ei qui sibi apparebat, et dixit nomen suum esse mirabile seu occultum, ut ipse expleret seu immolaret hoc holocaustum: quod Prophetis ex divina licuit dispensatione. Unde tertio libro Regum legitur Elias holocaustum Domino obtulisse. Verumtamen Septuaginta transtulerunt, Offerens Domino mirabilia facienti. Angelus quoque jam dixerat Manue, ut offerret illud Deo.
Ipse autem et uxor ejus intuebantur, considerando quid fieret de materia illa in holocaustum oblata, cui non erat ignis suppositus ad incendendum oblata. Quumque ascenderet flamma altaris in cœlum. Per altare, intelligitur petra illa, qua vice altaris utebantur: de qua virtute divina ignis erupit;7 et forte angelus tetigit eam, sicut de angelo Gedeoni apparente dictum est supra. Imo ad minus tetigit eam spirituali tactu, sua virtute influendo in eam. Porro flamma illa ascendit in cœlum aereum, id est usque ad notabilem aeris altitudinem.
Unde et amici Job leguntur sparsisse pulverem super capita sua in cœlum.8 Angelus Domini in flamma pariter ascendit, per hoc ostendens se angelum esse, qui corpus assumpsit aereum, et illud, quum volebat, deposuit.
Quod quum vidisset Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue, et etiam uxor ejus, angelum Domini esse, ex tam subita ascensione et disparitione; et item ex miraculosa productione tanti ignis, præfatum holocaustum repente vorantis. Et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, id est, statim exspirabimus, quia vidimus Dominum. Secundum Augustinum, ex quadam magna turbatione et perterritione hoc dixit; ex qua etiam tam ipse quam uxor ipsius corruerunt in terram, prout moris est fragilitati humanæ, visis cœlestibus ac divinis, vehementer terreri, et corporalibus viribus ad tempus destitui. Unde et Daniel: Langui, inquit, post visionem per dies.9 Et rursus: Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Præterea, quoniam Dominus dixit ad Moysen: Non videbit me homo, et vivet;10 simpliciores inter Judæos putabant eos mox morituros, qui Deum aut angelum conspexissent in forma sensibili. Cui respondit mulier, quæ viro suo sapientior atque virilior fuit: Si Dominus nos vellet occidere, tanquam iniquos, vel per apparitionem istam mirabilem, tanquam ea indignos, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, id est accepta non habuisset, quum tamen acceptaverit ea, sicut per ignis hujus mirabilem productionem et holocausti devorationem monstravit, quemadmodum et holocausta Abel, Aaron, Salomonis et Eliæ monstravit sibi placere. Sed nec ostendisset nobis hæc omnia, nec ea quæ ventura sunt, id est futura et secreta, dixisset, qualia non solet nisi suis caris monstrare, neque ea quæ sunt ventura per nos, scilicet quod filium salvatorem Israelis habebimus.111213
Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson, qui fuit tertius in ordine eorum, quorum nomen Deus legitur prænuntiasse. Primus equidem fuit Ismael;14 secundus, Isaac; tertius, Samson. Crevitque puer ætate, gratia, et fortitudine: ideo subditur, et benedixit ei Dominus dando et multiplicando in eo superna charismata, et specialiter fortitudinem etiam corporalem antea nusquam visam. Fuit autem inter gentiles et Hercules, filius Jovis, vir fortissimus ante Samsonem. Unde in libro de Civitate Dei recitat Augustinus, quod Samson putatus fuit esse Hercules in alio corpore. Cæpitque cum eo esse Spiritus Domini. A circumcisione sua fuit in eo gratia gratum faciens, virtutes quoque et dona ei annexa, quæ tunc dabantur in circumcisione, quemadmodum nunc in Baptismo: nec sine illorum infusione remittebatur peccatum originale, nec infantuli ad limbum patrum perducebantur. Verumtamen Spiritus Domini cœpit esse in Samsone statim ut ad ætatem pervenit adultam, per relucentiam fortitudinis et probitatis ac magnanimitatis, præcipue in castris Dan, id est in tribu et turmis seu habitaculis Dan patriarchæ, inter Saraa et Es- thaol, quia in illis locis et intermediis morabantur filii Dan.15
Footnotes
Chapter 23 of 35