Articulus 23
DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI TERTIDECIMI INTELLECTU.
SAMSON evidens fuit Christi figura pene in omnibus. Nam et Samson interpretatur, sol eorum : quod maxime competit Christo, qui est sol sapientiæ, solque justitiæ.1 De quo impii fatentur : Sol intelligentiæ non est ortus nobis. De quo et per Malachiam loquitur Pater :2 Orietur vobis timentibus nomen meum, Sol justitiæ. Christus ergo, qui solus inter omnia ex se et eminentissime lucet, de cujus plenitudine omnes accepimus, in quo et ardentissima caritas fuit, vere est sol universorum fidelium, imo ipse secundum naturam assumptam, seu anima ejus, cunctos illuminat cives triumphantis Ecclesiæ.3 Porro, per Philistæos, qui erant præceteris acerrimi ac diuturniores filiorum Israel hostes et oppressores, intelliguntur invisibiles nostrarum æmuli animarum, a quibus Christus cœpit nos liberare in sua incarnatione. Mox enim conceptus in utero, fuit ratione plenissime utens, cœpitque affici et orare pro generis humani salute, atque extunc promeruit nobis charismata gratiæ. At vero in sua passione satisfecit pro nobis plenarie. Effectum autem suæ perfectæ liberationis, seu plenum fructum suæ dignissimæ passionis tribuet cunctis electis in die judicii universalis, quibus tunc consummatam tribuet felicitatem in anima et corpore, auferetque ab eis omnem mortalitatem et passibilitatem utriusque.
Denique, quod Samson a matre naturaliter sterili, supernaturali auxilio concurrente, conceptus et natus est, angelo annuntiante, quid designavit, nisi quod Christus a Matre supernaturaliter fecundata, denuntiante Archangelo, est conceptus ac genitus? Rursus, quod Samson ex utero matris usque ad mortem, Dei exstitit nazaræus, præfiguravit, quod Dominus Jesus ab incarnationis exordio consecratus est Patri æterno, et usque ad mortis exitum ei plenissime adhæsit, servivit ac militavit, atque ab omni immundo abstinuit. Iterum Samson incomparabili fortitudine sua ipsum præmonstravit, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam, geminæ plane gigas substantiæ, de quo Isaias prædixit :4 Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis.5 Et Psalmista : Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Itemque : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.6 Denique Christus obtulit Deo Patri hœdum et libamenta in holocaustum, id est corpus suum et sanguinem in ara crucis in odorem suavitatis : quod ardentissima inflammavit dilectio. Et sicut de Samsone ait Scriptura, Crevit itaque puer, et benedixit ei Dominus, cœpitque in eo esse Spiritus Domini in castris Dan ;78 ita de Christo in Evangelio legitur, Puer Jesus proficiebat sapientia, ætate et gratia.9 Et rursus : Non ad mensuram dat Deus Spiritum homini, scilicet Christo, cujus animæ capacitatem omnino replevit charismatibus gratiæ, virtutum, donorum, beatitudinum et fructuum, donisque gratiæ gratis datæ.1011 Quorum excellentia cœpit relucere in Christo, potissimum in castris Dan, id est inter ejus discipulos, qui fuerunt filii Dan, id est judicii seu discretionis, quam didicerunt a Christo.
Præterea, tropologice studeat unusquisque fidelium esse Samson, id est sol eorum, inter quos conversatur, quatenus (juxta Christi doctrinam) luceat lux ejus omnibus illis.12 Satagat igitur quilibet alium in omni virtute, in omni scilicet humilitate, patientia, mansuetudine, prudentia, exemplaritate, continentia, sobrietate, caritate et puritate excedere, ut his sanctis virtutibus clarificet atque ædificet omnes. Et imperfectorum elationem, iram, impatientiam, insipientiam, intemperantiam, aversionem vincat, frangat, exstirpet; sitque filius Manue, id est quiescentis seu pacis: nam Manue interpretatur quiescens. Et offerat hœdum ac libamenta, implendo illud Apostoli: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.13 Et denuo:14 Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram. Qui hoc modo satagit esse Samson, incipit fratres seu proximos suos de manu Philistiim liberare, imo indubitanter de potestate dæmonum eripit plurimos vivos et mortuos, oratione, exemplo ac meritis.
Specialiter quoque per Samsonem ex utero matris usque ad obitum, Dei nazaræum, designantur religiosi Deo perpetuo consecrati, atque in holocaustum oblati, et etiam illi qui in baptismali innocentia usque in finem perseverant: quorum est a vino et sicera, id est ab omni ebrietate et crapula, penitus abstinere.
Postremo, et in novo Testamento fuit quidam nomine Samson, vir vere ac spiritualiter fortissimus, mirabiliter deificatus, primo monachus, deinde præsul sanctissimus: qui inter cetera sua magnalia legitur quatuor mortuos suscitasse; ad cujus imperium malitiosissima silvestris femina exspiravit, draco immanissimus obedivit; qui instar solis in Ecclesia coruscavit. Quo adhuc in materno utero exsistente, matri ejus in visu ostensum est, quod sol ex utero suo progrediens, totum illustraret mundum. Qui beatissimus vir antiquum illum Samsonem in spirituali fortitudine, sanctitate, miraculis vicisse videtur: quanquam et Samson ille tam solenniter prænuntiatus ab angelo, miraculose quoque conceptus, fuisse magnus Sanctus credatur, qui et ab Apostolo ad Hebræos inter Sanctos annumeratur, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, etc.15
Footnotes
Chapter 24 of 35