Skip to the text

Articulus 24

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : DESCENDIT ERGO SAMSON IN THAMNATHA.

NUNC recitatur, cur et qualiter impugnare cœperit Philistæos. Descendit ergo Samson in Thamnatha: id est, ex quo tanta ei fortitudo collata fuit a Domino, ut Philistæos debellare inciperet, hinc, Deo instigante, ivit ad oppidum Philistinorum, nomine Thamnatha: quod situ bassius fuit terra, in qua Samson demorabatur, ideo dicitur descendisse. Descendit autem ad intuendum quædam solennia, quæ tunc agebantur ibidem: non ad imitandum, quoniam idololatriam abhorrebat; sed magis ad irridendum, atque ut visa infidelium abusione vesana, magis corroboraretur in devotione et cultu unius Dei. Videns ibi mulierem, id est puellam virginem, de filiabus Philistiim, id est de numero filiarum Philistinorum, ascendit, redeundo ad domum paternam. Et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum : quam, quæso, ut mihi accipiatis uxorem, id est, mihi consentiatis et cooperemini ad hoc, ut eam accipiam conjugem (per verba de præsenti seu juxta formam tunc solitam). Itaque jam erat adultæ ætatis ac nubilis. Samson quoque tanquam bonus prudensque filius, noluit clam inire connubium, sed de scitu et consensu suorum parentum. Per quod docentur fideles filii ac filiæ, ne clandestina matrimonia contrahant, sed suorum utantur parentum seu propinquorum et amicorum consiliis, nisi fortassis vellent religionem intrare aut penitus continere.

Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, id est in tribu Dan : sicque cognati vocantur hic fratres, quoniam Samson unigenitus fuit ; et in omni populo tuo ? Si per omnem populum Samsonis, intelligatur sola plebs tribus Dan, istud est quasi expositio verbi præhabiti ; si vero per omnem populum illum intelligantur ceteræ tribus Israel, sensus est, quod parentes Samsonis reputabant magis illicitum, quod acciperet conjugem ex filiabus Philistiim, quam ex alia quacumque Israel tribu, eo quod plus distabant Philistæi ab Israelitis, quam una Israelitica tribus ab alia : quum tamen utrumque secundum legem videretur illicitum, quum scriptum sit in libro Numerorum : Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua.1 Et in Deuteronomio : Non inibis cum eis, videlicet alienigenis, conjugia. Quia vis accipere2 uxorem de Philistiim, qui incircumcisi sunt, quum tamen dispar cultus impediat matrimonium contrahendum, dirimatque contractum.

Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis. Videtur, quod illa fuit irrationabilis causa, ita quod Samson ex libidinosa concupiscentia motus sit ad contrahendum conjugium, et contra illud quod scriptum est : Ne sequaris concupiscentiam oculorum tuorum. Respondetur, quod sicut Jacob dilexit Rachel propter naturalem dispositionem et decorem ipsius, non tamen sistendo ibidem, sed ad finem honestum talia referendo ;3 ita de Samsone sentiendum videtur, præsertim quia subjungitur : Parentes autem ejus nesciebant, quod res a Domino fieret, id est, quod Samson ex divino moveretur instinctu. Poterat tamen in illa Samsonis complacentia ad puellam, venialis culpa alicujus concupiscentiæ admisceri. Denique, quia res illa fiebat a Domino, qui dispensavit cum Samsone in propria lege, quia in generali prohibuit matrimonia cum alienigenis contrahi : ideo Samson excusatur in hoc a peccato. Nam et Scriptura hæc dicendo, quod parentes ejus ignorabant rem illam a Domino agi, satis insinuare censetur, quod Samson hoc scivit, sive per inspirationem internam, sive per revelationem exterius per angelum factam.

Et quæreret occasiones contra Philistiim : id est, hoc quoque nesciebant parentes Samsonis, quod ipse quæreret aliquam justam causam seu occasionem impugnandi allophylos. Quocirca quæri potest, quid necesse erat Samsoni occasionem hujusmodi quærere, quum filii Israel a Philistæis graviter premerentur, et terra Philistinorum esset pars terræ Israelitis promissæ. Alii quoque judices statim quum potuerunt, congregato exercitu, impugnaverunt hostes Israeliticæ plebis. Respondetur, quod filii Israel propter sua peccata fuerunt subjecti Philistinorum imperio, et sub tributo eis deserviebant, ita quod interim fuit inter eos pax quædam et compositio per juramentum aut promissionem firmata, quæ sine nova occasione non fuerat infringenda. Unde per Jeremiam et Ezechielem Deus frequenter prædixit se puniturum et regi Babylonis subjecturum Sedeciam regem, eo quod violavit pactum cum rege Nabuchodonosor initum. Hinc in Ezechiele legitur : Qui dissolvit pactum, numquid effugiet? Quod autem alii judices fecerunt, ex456 divina fecerunt commissione, et forte eorum temporibus non erant hujusmodi pacta inter filios Israel et hostes eorum. Eo enim tempore dominabantur Philistiim Israeli cum abusione et fastu, ideo Samson quæsivit contra ipsos occasionem.

Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha, ad desponsandum puellam. Quæritur, an parentes ejus peccaverunt in hoc. Videtur, quod imo, quum scriptum sit in Deuteronomio : Filiam illius, videlicet alieni seu infidelis, non accipies filio tuo. Respondetur, quod crediderunt filium suum moveri a Deo : quoniam per angelum fuit prænuntiatus et supernaturaliter natus, atque (ut aliqui dicunt) Samson insinuavit eis, sibi divinitus notificatum, quod matrimonium illud Deo placeret, et quod res illa ageretur a Domino. Sciebat etiam Samson ex revelatione in quodam communi seu indistincte, quod ex illo conjugio oriretur contra Philistæos occasio, quamvis nondum cognosceret modum determinate.

Quumque venissent ad vineas oppidi, nomine Thamnatha : quæ erant extra oppidum sitæ ; apparuit catulus leonis sævus et rugiens, et occurrit ei, id est, catulus ille Samsoni, ut dilaniaret et devoraret Samsonem. Irruit autem Spiritus Domini in Samson, id est, Spiritus Sanctus movit, excitavit et confortavit Samsonem ad invadendum leonem, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerperet, nihil omnino habens in manu : imo nec læsit manus suas hoc faciendo ; propter quod nemo suspicabatur de facto. Et in hoc patuit mira ipsius fortitudo : quam tamen ex sola complexione, naturalive dispositione non videtur habuisse, ut infra tangetur.7 Præterea, quidam in veteri Testamento leonem occidisse leguntur, ut David et Banaias ;8 quidam quoque in novo Testamento : de quorum nullo habetur quod fecerit hoc, nihil omnino habens in manu. Et hoc patri et matri noluit indicare. Ex hoc verbo multa eliciuntur. Primum, quod ad tempus pro aliqua causa a suis divertit parentibus, et tunc ei occurrit leo. Secundo, quod erat virtuosus, prudens et humilis, non vanus ac levis, quoniam tantum opus celavit, neque jactavit se : sicut et Saul adhuc humilis, non indicavit patri seu patruo suo, quemadmodum a Samuele fuit unctus in regem.9 Tertio, quod parentes Samsonis consideraverunt eum notabiliter immutatum in facie, et aliquid peregisse, ideo interrogaverunt quid egisset : et tamen noluit eis indicare, quia nondum patuit ejus fortitudo in aliquo facto tam magno. Ideo secretum suum tenuit sibi, juxta illud in Isaia : Secretum meum mihi.10 Descenditque de vineis in Thamnatha, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus : quia cum suis parentibus tractavit cum puella et ejus parentibus de conventione connubii, et concordaverunt, ita quod sponsalia tunc fecerunt.

Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam in sponsam et conjugem, condormiretque ei. Itaque factis sponsalibus reversus est cum suis parentibus ad domum parentum, deinde cum eis rediit ad domum puellæ. Declinavit sicut et ante parum ab itinere, relictis in via parentibus, ut videret cadaver leonis, quem interfecit, non ex vanitate et curiositate, sed magis ut ex recenti materiæ miraculi hujus adspectu incitaretur de novo ad gratiarum actionem et laudem pro tanto beneficio, quod vicit volentem se devorare. Et ecce examen, id est congregatio, apum in ore leonis erat, et favus mellis, ex apum mellificatione. Sunt autem diversæ species apum : quarum quædam naturaliter horrent fœtida loca, quædam vero ignobiliores talia non abhorrent, quales istæ videntur fuisse. Quem, scilicet favum mellis, quum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem mellis : sed et sponsæ suæ tradidit partem, ut Magister in historiis addit ; qui et ipsi comederunt ; nec tamen eis inquirentibus unde mel illud collegisset, voluit indicare, quod mel de corpore leonis sumpserat.

B

C

D

Descendit itaque pater ejus cum eo, imo et mater sua, et fecit filio suo Samson convivium nuptiale in domo sponsæ. Sic enim juvenes facere consueverant, id est procurare, ut eorum parentes facerent nuptiale convivium. Quum ergo cives illius loci, scilicet Thamnathæi, vidissent eum, id est considerassent, quod Samson esset juvenis valde robustus et audax, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo. Secundum expositores, quum cives Thamnathæi exercerent epulas nuptiarum, timentes robur Samsonis, adjunxerunt ei de suis tot juvenes fortes, sermone et specie socios, et quasi ob nuptiarum honorem, sed re ipsa custodes, quatenus ei resisterent, si crescente convivarum satietate, aliquid attentaret adversus eos. Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema, hoc est quæstionem obscuram et difficilem ad solvendum. Quærebat enim occasionem contra eos, et probabiliter æstimavit ex propositione illius problematis contentionem mox orituram, ut justam contra ipsos litem acquireret. Ideo addidit: quod si solveritis mihi infra septem dies convivii nuptialis, quod per unam duravit hebdomadam, sicut et in Genesi Laban ait ad Jacob: Imple hebdomadam dierum copulæ hujus; dabo vobis triginta sindones, id est lineas vestes, et totidem tunicas laneas.11 Sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones et ejusdem numeri tunicas. Responderunt ei: Propone problema ut audiamus. Erubuerunt enim eo inferiores apparere in sapientia. Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Sensus hujus problematis infra in textu exprimitur. Josephus autem refert eum ita proposuisse: Qui cuncta devorat, cibum genuit de se suavem, licet ipse sit insuavis. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere, id est, exponere qualiter esset intelligenda, quamvis inter se diligentissime conquisissent.

Quumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus te et domum patris tui. An idcirco vocastis nos ad nuptias, ut spoliaretis? Infra habetur, quod uxor ejus septem diebus convivii flebat coram eo, quatenus sibi explanaret problema præfatum: quomodo ergo nunc dicitur, quod quum adesset dies septimus, dixerunt triginta viri illi ad eam, Blandire viro tuo? Ad hoc in Scholastica respondetur historia: Quum adesset dies septimus, id est, quum adhuc esset dies inter septem primus. Vel, Quum adesset, id est appropinquaret, ita quod quarto die venerunt ad eam. Alii compendiosius dicunt, quod hoc loco per septimum diem intelligitur sabbatum, quod erat septimus dies hebdomadæ inter illos dies occurrens, et erat quartus dies in ordine dierum convivii. Sed quomodo tunc verum est quod septem diebus rogavit uxor virum suum Samsonem cum lacrimis, quum non nisi quatuor diebus hoc fecerit? Respondetur, quod ibi capitur totum pro parte majori, ut sit sensus, quod aliquibus illorum diebus, et pro majori parte illorum dierum sic supplicavit: quemadmodum in Actis habetur, quod Jesus per dies quadraginta apparuit suis, non quod quolibet illorum dierum eis apparuit, sed in multis ipsorum, videlicet primo et ultimo, et interdum intermediis quoque diebus. Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et querebatur, dicens: Odis me, et non diligis: idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero? Septem igitur diebus convivii flebat ante eum.

Tandemque die septimo, qui in ordine dierum convivii septimus erat, quum ei molesta esset, blandis, lacrimosis et incessantibus precibus, femineisque blanditiis etiam in lecto, exposuit ei problema cum spe et exactione, quod ipsa nemini revelaret.12 Quod ipsa non observavit. Nam subditur: Quæ statim indicavit civibus suis, scilicet pronubis seu sodalibus jam prædictis. Et illi dixerunt ei, puta Samsoni, die septimo ante solis occubitum, quia si distulissent diutius, obligati fuissent Samsoni sindones tunicasque prædictas. Quid dulcius melle? et quid fortius leone? quasi dicant, Sensus problematis est, quod de ore leonis acceptus est cibus, et de eodem leone occiso prodiit favus mellis, quem apes ibi fecerunt. Ad quod (ut in Scholastica historia dicitur) addidit Samson: Quid dolosius muliere? quasi dicat, Uxor mea decepit me. Idcirco subjungitur: Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. Per vitulam intelligit suam uxorem propter feminarum lasciviam; vel quia idololatriæ insolentiis ac vanitatibus dedita erat; aut quia sibi fuit subjecta, ut vitula tauro. Est itaque sensus: Si non instar arantium profundassetis inquisitionem vestram cum adjutorio meæ uxoris, non reperissetis ex ingenio proprio intellectum mei problematis.

Irruit itaque in eum Spiritus Domini: id est, inspiratio Dei movit eum ad faciendum quod subditur, ideo nec culpabile fuit. Descenditque Ascalonem, id est urbem Philistinorum sic dictam, et percussit ibi triginta viros: quia jam habuit causam contra Philistiim. Et quamvis illi erant innoxii ab hac causa, tamen divino judicio rei mortis fuerunt ob alia crimina sua, et quia in filios Israel sæpe ac graviter peccaverunt. Quorum ablatas vestes, videlicet sindones et tunicas, dedit his qui problema solverant. Iratusque nimis contra suam uxorem, quæ ei tantam infidelitatem exhibuit, et contra sodales, qui per fraudem et vim obtinuerunt triumphum, quia per mortis comminationem extorserunt a sua uxore, quod solutionem problematis a suo quæsivit marito, eisque revelavit, quum tamen ex se ipsis debuissent illud exponere; ascendit in domum patris sui: dimittendo ad tempus uxorem ex indignatione et ira, imo ex ira per zelum, quousque fervor iræ suæ cessavit. Uxor autem ejus, maritum accepit unum de amicis ejus et pronubis, id est sodalibus, qui ejus adstiterat nuptiis, et se esse simulavit amicum Samsonis, aut forsitan erat. Verumtamen quum vinculum matrimoniale sit insolubile viventibus conjugatis, mulier illa non contraxit verum connubium cum altero illo. Porro, quod Samson fuit verus ejus maritus, non obstante dispari cultu, fuit ex dispensatione divina.

Footnotes

  1. Num. xxxvi, 7. ↩

  2. Deut. vii, 2, 3. ↩

  3. Gen. xxix, 17, 18. ↩

  4. Ezech. xvii, 15. ↩

  5. Num. xv, 39 ; ↩

  6. Eccli. xviii, 30. ↩

  7. 1 Reg. xvii, 36; ↩

  8. 1 Par. xi, 22. ↩

  9. 1 Reg. x, 16. ↩

  10. 1 Is. xxiv, 16. ↩

  11. Gen. xxix, 27. ↩

  12. Act. 1, 3. ↩

Chapter 25 of 35