Skip to the text

Articulus 25

DE MYSTICA INTELLIGENTIA EJUSDEM CAPITULI QUARTIDECIMI.

PER hoc quod Samson relictis sui populi filiabus, complacentiam habuit ad desponsandum sibi alienigenam ex Philistiim natam, quoniam contra Philistæos occasionem quærebat, præfiguratum est, quod Christus relictis Judæis, ex quibus secundum carnem duxit originem, desponsavit sibi Ecclesiam ex gentibus præelectam: pro cujus conversione et spiritualibus nuptiis secum agendis, instanter rogavit Patrem æternum, quoniam contra dæmones præliari optavit, quorum filii erant gentiles idololatræ: quos dæmones Dominus et Salvator invasit, et de gentilium animabus ejecit. Quemadmodum etiam Samsonis parentes plurimum mirabantur, quod Samson alienigenam ducere voluit; sic primi quidam ex Judaismo conversi, vehementer sunt admirati, quod Dominus Jesus per suos discipulos ad gentilium conversionem, spiritualemque desponsationem processit. Unde quum beatissimus princeps

Apostolorum introisset ad Cornelium centurionem ac ejus domesticos, prædicassetque eis, disceptaverunt contra eum, dicentes:1 Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum eis? ut in Actis scriptum est. Paulus quoque de infidelibus loquens Judæis: Deo, inquit, non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos loqui gentibus verbum Dei, ut salvæ fiant.2 Verumtamen, sicut parentes Samsonis cognita Dei voluntate, suo filio acquieverunt, et ei alienam puellam sumpserunt in conjugem; sic ipsi summi discipuli Christi ex Judæis progeniti, facti sunt ministri conversionis gentilium, et paranymphi fuerunt conjunctionis Christi atque Ecclesiæ ex gentilitate assumptæ.

Amplius, sicut Samson ad desponsandum alienigenam transiens, occidit leonem sævum in vineis; sic Christus per Apostolos ad gentilitatis conversionem progrediens, vicit in via diabolum, qui tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.3 Invenitque in ore diaboli apum examen, id est multitudinem animarum ab illo spiritualiter devoratarum, qui absorbet fluvium, nec miratur;4 cujus esca electa, dum sibi incorporat et deglutit animas superbenedictæ Trinitatis imagine insignitas. Has rapuit Christus ex ore diaboli, et fecit eas sibi cibum dulcissimum, quem sibi incorporavit, Deoque Patri obtulit ei inviscerandum.

Deinde, sicut pater Samsonis fecit filio suo nuptiale convivium septem dierum; sic Pater Christo per totum tempus evangelicæ legis nuptias facit cum militanti Ecclesia, juxta illud in Evangelio:5 Simile est regnum cœlorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Iterum, sicut Samson in illo convivio commensalibus suis problema proposuit; sic Dominus Christus in Evangelio multas nobis proponit parabolas, quarum intellectum requirit a nobis: et si salubriter intellexerimus eas, largitur nobis pro præmio amictum virtutum et mentis munditiam; si quo minus, rationem exquiret a nobis negligentiæ et insipientiæ nostræ. Sed sicut Philistæi intellectum problematis invenire non valentes, rogabant Samsonis uxorem, ut precibus a suo extorqueret marito interpretationem problematis; ita et nos rogemus Ecclesiam, id est personas devotas, quatenus illuminationem et sapientiam salutarem orationibus suis ac meritis adipiscantur nobis a Sponso cœlesti. Præterea, per hoc, quod uxor Samsonis ei infidelis effecta est, et alteri nupsit, est figuratum, quod Ecclesia in multis ad eam pertinentibus deserit Sponsum supernum, et cadit, atque diaboli adultera redditur. Hinc Salvator iratus, discedit a talibus. Et sicut Samson in Ascalone percussit triginta viros, quorum vestes tradidit expositoribus sui problematis; sic Christus sapientes sæculi hujus et recidivantes condemnat, et sapientiam eorum naturalem, virtuosaque merita, quæ aliquando habuerunt, communicat et largitur suis electis, quoniam bona talia meritoria non deserit irremunerata.

Moraliter studeamus et nos alienigenam ducere, id est, animas sæculares et peccatrices convertere, ac Christo unire. Diabolum quoque leonem sævissimum vincere enitamur, per humilitatem et caritatis fervorem, orationes et lacrimas, atque per jugem cordis custodiam, incessabilemque profectum. Verumtamen nequaquam emolliamur blandimentis femineis, nec aliqua superemur carnali affectione, nec omni credamus spiritui, neque secreta nostra alicui incaute pandamus, imo nec ea quæ in secreto accepimus, infideliter reseremus, quum in Ecclesiastico scriptum sit:6 Qui denudat arcana amici, perdit fidem.7 Et rursus ibidem: Denudare amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.

Footnotes

  1. Act. XI, 2, 3. ↩

  2. 1 Thess. II, 15, 16. ↩

  3. 1 Petr. V, 8. ↩

  4. Job XL, 18. ↩

  5. Matth. XXII, 2. ↩

  6. 1 Joann. IV, 1. ↩

  7. Eccl. XXVII, 17, 24. ↩

Chapter 26 of 35