Articulus 26
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : POST ALIQUANTUM AUTEM TEMPORIS QUUM DIES TRITICEÆ MESSIS INSTARENT.
IMPUGNATIO Philistinorum a Samsone, modo describitur. Post aliquantum autem temporis quum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere, id est visitare, volens uxorem suam, et attulit ei hœdum de capris : in quo patet quod non erat immansivus in ira, sed cito indulgens, quia post modicum tempus ad suam rediit conjugem, a qua tam graviter fuit offensus, infideliterque tractatus ; nec tantum rediit, sed et munusculum attulit ei, ut et ipsa placaretur, si forte ex suo recessu fuisset offensa. Graviter igitur peccant mariti, qui contra suas contorales tam leviter indignantur, et diu ab illis se subtrahunt, ac difficulter placantur.
Quumque cubiculum ejus solito vellet intrare maritali affectu, ne et illa ex sua ab eo absentia caderet. Propter quod non licet viro, a sua uxore immoderate se absentare. Prohibuit eum pater illius, puta uxoris, dicens : Putavi quod odisses eam, quia reliquisti eam ad tempus, et ipsa multum offenderat te ;1 et ideo tradidi illam amico tuo : juxta sensum in præcedentis expositione capituli introductum ; sed hoc factum fuit nimis cito. Et quamvis mora multo major intervenisset, tamen primo marito ad conjugem redeunte, magis spectat ad eum, et restituenda est ei, quam pertineat ad secundum, quum vinculum matrimonii consummati, inter viventes non solvatur. Sed habet sororem quæ junior et pulchrior illa est, ideo amabilior videbatur ; sit tibi pro ea uxor. Sed tale matrimonium modo non licet. Cui respondit Samson : Ab hac die non erit culpa in me contra Philistæos : id est, non peccabo, mala pœnæ infligendo Philistæis, quia ad hoc habeo causas justas, quum tam graviter sim offensus ab eis, a quibus et uxor mea mihi jam est ablata. Faciam enim vobis mala. Itaque eos præavisavit, nec instar latronum sine præcomminatione ipsos invasit. Quod si quæratur, cur ob istas injurias sibi a paucis Philistæis irrogatas, toti populo comminatus est ac intulit damna : respondetur, quod divino instinctu hoc fecit, quoniam Philistæi erant in filios Israel generaliter rei, eratque Samson divinæ justitiæ instrumentum ad punitionem illorum.
Perrexitque et cepit trecentas vulpes. Samson jam fuit judex populi Israel, sicut de eo Jacob prædixit :2 Dan judicabit populum suum, id est Samson natus de stirpe Dan. Ideo habuit famulos et auxiliarios satis multos, quorum auxilio per retia atque industrias cepit tot vulpes. Nam vulpes ibi abundant. Et forte angelico juvabatur auxilio, quia in hoc præordinatus et natus fuit ut affligeret Philistæos. Caudasque earum junxit ad caudas, hoc est, caudam unius alligavit caudæ alterius per apta ligamina. Colligavit autem duas vulpes ad invicem, et faces ligavit in medio, id est, inter quodlibet par vulpium sic colligatarum, unam ligavit facem, eam innectendo illi ligamini quo vulpes fuerant colligatæ : quod ligamen fuit satis ad hoc longum. Quas faces igne succendens, dimisit vulpes, quas tenebat instar canum vinculatas in rure juxta blada, ut huc illucque discurrerent. Erantque faces illæ difficulter exstinguibiles, et non incendebant vulpes. Quæ statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Vulpes quippe visis flammis, quæ erumpebant ex facibus, erant turbatæ ac territæ ; nec more solito festinabant ad silvas, speluncas, latibula, nec prompte currere quibant: ideo introierunt loca eis viciniora, videlicet segetes, in quibus forte paulatim comburebantur et ipsæ. Quibus segetibus succensis per faces ardentes, quoniam segetes jam fuerunt maturæ et siccæ, et comportatæ jam fruges, id est in agris collectæ, seu in acervos grandes redactæ, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret in diversis campis, in quibus divisim dimiserat vulpes per se et per auxiliarios suos. Non enim verisimile est, quod solus hæc omnia fecerit.
Dixeruntque Philistiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est ab aliquo Hebræo aut Philistæo: Samson gener Thamnathæi, id est maritus filiæ viri de Thamnatha, quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philistiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, id est, feminam illam et patrem ejus combusseritis, in quantum fuerunt occasio incendii rerum vestrarum, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, propter alias vestras iniquitates, quarum flagellum sum ex commissione divina; et tunc quiescam. Qui enim iratus est, dum se ad libitum ultus est, conquiescit et delectatur. Unde et passiones irascibilis, dicuntur in passionibus concupiscibilis terminari. Hæc itaque dixit eis per internuntium, sive ore tenus quibusdam illorum: in quo patet magnanimitas ejus.
Percussitque eos ingenti plaga, quæ non exprimitur hic determinate et qualiter facta sit; ita ut stupentes, id est, de tam inopinato eventu et miro effectu vehementer mirantes, præsertim quod in uno viro tanta consisteret fortitudo, et quod Hebræi, qui eis fuerunt tot annis subjecti, talia perpetrarent, suram femori imponerent, id est, unum crus superponerent alteri, ut moris est eis, qui cura grandi gravantur, atque sollicite meditantur de his quæ eis acciderunt, aut futura verentur, quid item in talibus sint acturi. Sic mœsti ponere solent maxillam super manum. Sura est tibia. Hinc Septuaginta transtulerunt: Percussit Samson alienigenas ad tibiam super femur, id est tam mirabiliter, ut præ stupore tibiam unius pedis super femur alterius ponerent, non illi qui jam erant percussi, sed alii. Sic Augustinus et Glossa exponunt. Porro, ut Lyra refert, in Hebræo habetur: Percussit eos plaga magna: tibiam super crus suum. Quod exponunt Hebræi de percussione peditum cum equitibus, quoniam pedites in bello magis innituntur tibiis, equites cruribus. Quidam hic scribit: Sura est posterior pars cruris, femur anterior: quod non videtur idonee dictum, quum sura sit tibia, et femur pars cruris posterior. Unde et Abraham dixit: Pone manum tuam subter femur meum. Magister quoque in historiis:3 Tibiis, inquit, incedimus, super femur sedemus. At vero, secundum Rabbi Paulum, ista est littera: Percussit eos sura super femur plaga magna: quod secundum eum, antiqui Hebræorum exponunt, dicentes, quod sine armis et adjuncto extrinseco percussit eos calcitrando, sicut homo cum calcaneo suo conjuncto suræ, percutit femur alterius; et si percussio est valida, cadit percussus. Sicque ad ostendendum eminentiam fortitudinis Samsonis, exprimitur modus iste percutiendi extraneus atque insolitus.
Et descendens, habitavit in spelunca petræ Etam. Sic et David fugiens Saulem, in speluncis et juxta petras legitur habitasse.4 Verumtamen Samson non ex timore neque ut fugiens, in spelunca illa moratus est, sed potius ex devotione, ut Deo vacaret quietius, et ne occasione sui urbs in qua esset, periclitaretur. Igitur ascendentes Philistiim in terram Juda, id est in sortem tribus Juda, quæ erat in una extremitate terræ promissionis, et advenientibus Philistæis primo occurrens, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est maxillæ, ubi eorum fusus est exercitus. Dixeruntque ad eos viri de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? quasi dicant, Servi et tributarii vestri sumus, nec repugnare disponimus. Qui responderunt: Ut ligemus Samson, venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est, id est, ut eum vinctum tradamus superioribus nostris, quatenus debite illudatur et occidatur.
Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, scilicet ad præfatam speluncam. Dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philistiim imperent nobis ? Quare ergo hoc facere voluisti ? quasi dicant, Exposuisti nos omnes periculo. Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis, id est, pro injuriis mihi injuste illatis intuli eis justas vindictas, præsertim propter communem Israelitici populi liberationem. Nec hoc fuit contra illud Proverbiorum, Ne dicas, reddam malum pro malo:5 quia pro malo culpæ, non est malum culpæ retribuendum. Interdum tamen malum pœnæ est reddendum pro malo culpæ, ut servetur decor justitiæ, præsertim pro conservatione rei publicæ. Ligare, inquiunt, te venimus et tradere in manus Philistinorum. Hoc facere voluerunt viri Juda timore Philistinorum, a quibus viderunt se et totum populum Israel impugnandum, nisi traderent Samsonem in manus eorum. Quibus Samson: Jurate, inquit, et spondete mihi, quod non me occidatis, si me ligari permisero. Samson scivit quod non possent eum invitum ligare, nec volebat eis resistere, quia non voluit lædere eos: ideo se ligari permisit, tamen sub hac conditione. Maluit quoque permittere quod ligaretur, quam quod filii Juda et aliæ tribus Israel a Philistæis infestarentur. Denique petiit certificari de hoc, quod non occideretur, non solum juramento, sed etiam promissione, quæ interdum fortius ligat quam juramentum. Qui dixerunt: Non te occidemus, et hoc juraverunt ac promiserunt; sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, qui solent esse fortiores, et tulerunt eum de petra Etam.
Qui quum venissent ad locum Maxillæ: quod nomen loco illi impositum est ab eventu, qui paulo post recitatur; et Philistiim vociferantes præ gaudio, quasi jam certi de hostis sui captivitate et morte, occurrissent ei, quem viri Juda trahebant ut reum et furem, irruit in eum Spiritus Domini, id est, a Deo motus et confortatus est ad faciendum quæ subjunguntur. Et sicut solent ad odorem ignis, id est ex impressione caloris, ligna consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta, id est, tam celeriter ac faciliter dissipavit et rupit ea. Inventamque maxillam, id est mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens, interfecit in ea mille viros: quod satis mirabile fuit, quod inter tot concussiones mansit illæsus ac vivus, quum esset inermis. Hoc quoque mirabile, quod tantus pugnator, sciens se tot tamque acerrimos hostes habere, non habuit gladium secum, nec aliquam armaturam, sed de sua fortitudine et Dei auxilio satis securus fuit. Imaginor autem, quod visis Philistæis, mox impetuosissime cucurrit in eos, atque tam velocissime unum super alium trusit ac plurimos simul prostravit, et omnes sic perturbavit, quod nullus illorum poterat eum accedere ad nocendum. Et ait: In maxilla asini, id est cum maxilla, tanquam per instrumentum, in mandibulam pulli asinarum, hoc est juvenis asini ex asinabus nati, delevi eos, id est, Philistæos occidi, et percussi mille viros de exercitu Philistæorum. Alii autem fugerunt (secundum Josephum) ex timore. Quumque hæc canens verba complesset. Cecinit enim canticum istud, gratias agens Deo de tam miro triumpho, atque (ut in Scholastica fertur historia) metrice cecinit ista. Præterea aliqui quærunt, an totum canticum istud Samsonis descriptum sit. Estque probabile, quod non, quia nunc dictum est: Quumque hæc canens verba complesset; quasi dicatur, Omnia verba illius carminis non describuntur hoc loco. Projecit mandibulam de manu, usu ejus completo; et vocavit nomen loci illius, Ramathlechi: quod quid significet, auctor exponit, addens, quod interpretatur, elevatio maxillæ. Decuit quippe, locum in quo tam mirabile contigit opus, ab eodem opere nomen novum sortiri, ad perpetuam rei memoriam, Deique laudem.
Sitiensque valde, nam fortiter laboravit. Dicunt tamen Hebræi, quod sitis illa fuit pœna peccati, quia (ut dicunt) dedit sibi gloriam, et non Deo. Quod non videtur, quum jam dictum est, quod gratias agens Deo, cecinit canticum, sicut et Moyses Pharaone submerso, Debora quoque et Barac adepta victoria.6 Fuit autem naturale post tantum conflictum sitire.7 Denique beneficium Dei recognoscens, devote oravit. Clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam, id est valde mirabilem, et en siti morior, id est, morti propinquo, statimque moriar, nisi subvenias, incidamque in manus incircumcisorum, id est Philistinorum, qui me siti languentem faciliter capere possent. Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ, sicut et aqua exivit de petra percussa Moysis virga.8 Et videtur, quod aquæ per creationem exierint inde, quum nil dentis aut petræ videatur versum in aquas illas. Ideo appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem: quia de maxilla illa quasi de fonte, aqua manavit ad invocationem Samsonis. Sicque locus ille videtur nomina duo sortitus, videlicet istud et præcedens, propter duo miracula ibi facta. Vel (ut in historiis ait Magister) mutato priore nomine, nomen istud impositum est loco illi. Judicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.
Footnotes
Chapter 27 of 35