Articulus 27
DE SENSU EJUSDEM CAPITULI QUINTIDECIMI MYSTICO.
QUEMADMODUM Samson post aliquantum temporis rediit suam invisere uxorem, afferens ei hœdum: sic Dominus et Salvator ad tempus solet suæ irasci Ecclesiæ seu animæ peccatrici, propter ipsius peccata; sed quum iratus fuerit, misericordiæ recordatur.1 Et sæpe prævenit gratiose atque piissime visitat, quam juste reliquerat. Sicque nonnunquam suam reformat Ecclesiam seu animam recidivantem. Nec vacuus redit, sed hœdum adducit, quoniam corporis sui exhibet Sacramentum, sed et spiritualia alimenta.
Insuper, sicut Samsonem solito ingredi cupientem cubiculum suæ uxoris, prohibuit pater conjugis, dicens, Tradidi eam alteri viro; sic Christum thalamum cordis suorum fidelium volentem intrare, spiritualesque nuptias exercere, frequenter impedire nituntur carnales propinqui, amici ac dæmones, asserentes, quod ipsos fideles oporteat carnalibus nuptiis tradi; sicque animas Christo in fonte Baptismatis, deinde in sacramento Pœnitentiæ consecratas, avertunt ab ipso, et tradunt dæmoniis constuprandas. Quibus animarum deceptoribus Christus vehementer irascitur, comminatur, infernalesque vulpes colligatas fœdere societatis nequissimæ, et faces cupiditatis, iræ, concupiscentiæ, malignitatis secum ferentes in caudis suis, in talium deceptorum segetes, hoc est actiones ac studia, permittit discurrere, ad tentandum ac superandum eosdem. Qui et vincuntur, et quidquid aliquando boni egerunt, amittunt, corruendo in vitia. Tunc iniqui gravius excæcati, efficiuntur instar Philistinorum Christo magis rebelles, et eum in suis membris persequuntur. Plurimosque secum implicare peccatis nituntur, in tantum, quod etiam viri Juda, hoc est, qui spirituales esse videntur, ut quidam religiosi et sacerdotes ac clerici, per reprobam vitam opponant se Christo, dicentes ei in suis ministris, a quibus admonentur et increpantur : Nescis quod Philistiim imperent nobis, id est, quod sæcularibus vanitatibus, vitiisque carnalibus ac dæmonum tentamentis victi ac subditi sumus, ita quod frustra corripimur, quia percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum?2 Hæc plane, etsi non sermone, tamen opere dicunt.
Insuper, sicut Samson propter filiorum Israel salutem se permisit ligari, ita et Filius Dei. Quemadmodum etiam Samson mandibula asini mille viros percussit, sic Christus per lignum crucis universos suos hostes, qui millenario designantur, prostravit. Et sicut Samson fatigatus sitivit usque ad mortem, sic Dominus Jesus in cruce locutus est, Sitio. Etenim corporaliter vehementissime sitiebat, sed siti majori nostram affectavit salutem.3 Porro, per dentem molarem, ex quo fluxit Samsoni rivulus aquæ, intelligitur cornu crucis, quæ animam Christi refecit : quoniam ex consideratione fructus suæ passionis, quam tulit in cruce, refocillabatur cor ejus. Sic ergo et nos quacumque tribulatione, tentatione, labore afflicti aut lassati fuerimus, cum omni spe clamemus ad Dominum, qui hortatur : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.4 Qui et in Apocalypsi ultimo capitulo protestatur : Qui sitit, veniat ;5 et qui vult, bibat aquam vitæ gratis.
Caveamus indesinenter, ne quempiam impediamus ab ingressu Christi in animam ejus, a devotione interna, a spirituali profectu aut religionis ingressu. Non simus Christo rebelles, et jugiter evitemus, ne Philistiim imperent nobis.6 Nempe omnis qui peccat, servus est peccati, et iniqui sunt servi corruptionis.7 Absit ut aliquis nostrum instar virorum Juda cooperetur Philistæis adversus Samsonem, hoc est, nemo cooperetur dæmonibus aut etiam vanis et vitiosis hominibus ad seducendum aut perturbandum et scandalizandum animas Christi sanguine liberatas.8 Etenim væ homini per quem scandalum venit. Et Apostolus monet : Ne ponatis offendiculum fratri aut scandalum.9 Et rursus : Quæ pacis sunt, sectemur ; et quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus.
Footnotes
Chapter 28 of 35