Articulus 28
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEXTIDECIMI : ABIIT QUOQUE IN GAZAM, ET VIDIT IBI MULIEREM.
CONFLICTUS Samsonis contra adversarios suos usque ad mortem ipsius, hic scribitur. Abiit quoque in Gazam, quæ fuit una quinque principalium urbium Philistinorum. Quo constat quod eos non formidavit, nec Gazenses audebant eum invadere, etiam in propria urbe. Et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. Si introivit ad eam ad fornicandum, peccavit mortaliter. Ex quo elicitur, quod non fuit sanctificatus in utero : quia sic sanctificati, dicuntur postea mortaliter non peccare. Hebræi tamen (ut fertur) legunt, Mulierem hospitatricem, quia dictio Hebræa utrumque designat. Circa quod scribit quidam : Propter hoc non invaserunt eum Philistæi ibi, videlicet in hospitio, quia secundum legem terræ, debet homo in hospitio securitatem habere. Quod non videtur idonee dictum, quoniam rei, præsertim publici hostes totius communitatis, securitatem non habent in suorum hospitiis æmulorum. Philistæi autem reputabant Samsonem suæ reipublicæ maximum hostem : imo talibus adversariis prohibetur ingressus in terram quam vastant.
Quod quum audissent Philistiim, et percrebuisset apud eos, intrasse urbem Samson, circumdederunt eum. Hoc intelligi potest, quod cives Gazæi circumdederunt domum, in qua Samson erat; vel quod alii quoque Philistæi circumdederunt urbem illam, ne per aliquam ejus partem evaderet. Positis in porta civitatis custodibus, in ea scilicet porta, per quam fuerat exiturus; vel singulare ponitur pro plurali, ut sit sensus, quod in singulis portis urbis illius posuerunt viros armatos ad observandum ejus egressum. Et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem de domo mulieris, vel de porta civitatis, occiderent in altero horum locorum. Sed quomodo præstolabantur in porta tota nocte, quum subjungatur, Dormivit autem Samson usque ad noctis medium? Dici potest, quod per synecdochen hoc dicatur. Porro, an tamdiu vere dormivit, an potius tamdiu dormisse dicatur, quia tamdiu jacuit cum femina illa, juxta communem modum loquendi, ignoro. Et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores, id est januas, cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis qui respicit Hebron. Unde percepisse videtur se esse obsessum. Quare Philistæi hoc cernentes, eum non invaserunt? An sopor vel timor eos invasit? Vel si resistere et cum invadere nitebantur, mox eos abjecit ac repulit. Denique si peccavit cum femina illa, mirum quod Deus in illo articulo dedit et conservavit in eo fortitudinem tantam: in quo mira Dei misericordia commendatur. Unde et videri alicui potest, quod fortitudo illa fuit in eo habitualiter, quamdiu legem Nazaræorum servavit. Aliqui vero dicunt, quod non aderat ei semper sive ad libitum, sed interdum, secundum quod expediebat secundum dispositionem divinam.
Post hæc amavit mulierem quæ habitavit in valle Sorec: est autem Sorec, genus aut locus vitis; et vocabatur Dalila. Scriptura non docet, an mulier ista fuit de stirpe Philistinorum an Hebræorum; nec etiam exprimit, an duxit eam uxorem. Et puto, quod sumpsit eam in conjugem, quoniam multo tempore sedit cum ea, ne videatur tanto tempore in fornicatione sedisse. Videtur quoque, quod fuerit Philistæa, quoniam satrapæ Philistinorum tam confidenter accesserunt ad eam, ut deciperet virum suum, et ipsa tam cito acquievit eisdem, tamque infatigabiliter laboravit pro hoc. Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere. Quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, id est, in quo consistat, et ex qua causa dependeat, et quid sit in quo ligatus, erumpere nequeas? Cui respondit Samson in dolo, vel forte ironice, non assertive, et sic excusaretur a culpa mendacii. Infra tamen Dalila ei imponit quod mentitus sit ei. Quod si ita, est mendacium illud jocosum, non perniciosum. Si septem nerviceis funibus, hoc est de nervis formatis, necdum siccis, et adhuc humentibus, qui difficilius dirumpuntur, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines. Qui licet essent robusti in suo genere, tamen respectu Samsonis erant infirmi: propter quod ceteri homines videbantur ei infirmi. Attuleruntque ad eam satrapæ Philistinorum septem funes, ut dixerat. Nam Dalila statim insinuavit eis verba Samsonis. Quibus funibus vinxit eum hoc permittentem. In Scholastica habetur historia: Dormientem et inebriatum Samsonem. Latentibus apud se insidiis, scilicet satrapis illis, et eorum familiis, qui et occulte venerunt; et in cubiculo finem rei exspectantibus, an scilicet Samson rumperet vincula illa, an non. Et erant satrapæ in aliquo loco cubiculi satis secreto. Clamavitque ad eum: Philistiim super te, Samson, id est, Philistæi super te irruunt. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum factum de stuppa, tortum sputamine, quum odorem ignis acceperit. Nam feminæ nendo miscent aliquid salivæ seu sputi, ut materia quæ filatur, magis cohæreat. Et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. Denique visa seu cognita vinculorum illorum diruptione tam mire facillima, Philistæi clam abierunt.
Dixitque Dalila ad eum: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi, quo ligari debeas, ita ut erumpere nequeas. Cui ille respondit: Si ligatus fuero septem novis funibus, qui nunquam fuerunt in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis in debilitate, quibus per fortitudinem dissimilis sum. Quibus rursum vinxit eum Dalila, et clamavit: Philistiim super te, Samson, in cubiculo insidiis præparatis, juxta expositionem prætactam. Nam Dalila iterum insinuaverat Philistæis responsum Samsonis. Quo cognito, venerunt cum funibus novis. Qui rupit vincula quasi fila telarum: in quo patet admirabilis fortitudo ipsius. Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si (inquit) septem crines capitis mei cum licio plexueris, hoc est composueris, et clavum his crinibus circumligatum terræ fixeris, infirmus ero. Quod quum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philistiim super te, Samson. Qui consurgens de somno: unde videtur quod ipsa hoc fecit dormienti Samsoni, qui habuit longissimos pilos, videlicet nunquam rasos; extraxit clavum crinibus et licio.
Dixitque Dalila: Quomodo dicis quod amas me, quum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. Quasi dicat: Signum est quod non dicis hoc vere, quia secreta tua abscondis a me, et mentiendo contristas atque illudis me; quum tamen ego ex amore præcipuo cupiam tua scire occulta, quum amicorum sit proprium, desiderare cognoscere et mutuo sua communicare secreta. Quumque molesta ei esset, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, id est, eum dormire non sinens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est: nec tamen vi aut timore compescuit improbam illam, quia sensualiter nimis afficiebatur ad ipsam. Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum nunquam ascendit super caput meum, id est, crines capitis mei nunquam abrasi sive abscissi sunt, quia nazaræus, id est consecratus Domino sum de utero matris meæ. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea: quantum ad excellentiam suam, propter transgressionem præcepti Nazaræis dati de hoc quod non radantur;1 et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
Vidensque illa, id est considerans, quod confessus ei esset omnem animum suum, id est totum cor suum de ista materia. Hoc namque ex modo loquendi Samsonis perpendit, quia cum multa gravitate et reverentia Dei hæc protulit. Et vidit eum infra longum tempus non rasum. Misit ad principes Philistinorum ac mandavit: Ascendite adhuc semel: jam enim tribus vicibus ascenderant; quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt, assumpta pecunia quam promiserant. At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput: et forte inebriaverat eum. Vocavitque tonsorem, quem jam ante fecit in domo adesse, et rasit septem crines, id est universos pilos capitis ejus, quia septem, est numerus universitatis. Vel septem dumtaxat. Aptius tamen per septem crines, intelliguntur septem collectiones pilorum ipsius. Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Septem floccellos. Sicque abrasit totam ejus cæsariem per septem floccellos discriminatam seu disgregatam. Nam et infra habetur: Jamque capilli ejus renasci cœperunt. Unde apparet, quod non septem tantum pili erant abscissi. Et cœpit abigere eum, et a se repellere. Statimquè ab eo fortitudo discessit. Dixitque: Philistiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam. Dicunt aliqui, quod Dalila rasum Samsonem in somno etiam ligavit, ad experiendum pro certo, an adhuc vincula rumpere posset. Sicque sensus est: Excutiam me de vinculis. Sed quia ipsa jam pro certo cognoverat, quod rasus fortitudinem perderet, nec in sinu suo quiescentem videtur potuisse multum ligare, potest ita exponi: Excutiam me de irruentibus in me, si venerint. Nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
Quem quum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos ejus, ne amplius noceret, aut resistere posset, sed pro libitu suo ei illuderent, et longam infligerent mortem. Et duxerunt Gazam vinctum catenis, qui funes toties ruperat, et clausum in carcere: prius tamen circumduxerant eum per terram, secundum Magistrum in historiis; molere fecerunt, opera dura atque servilia ei injungendo. Dicunt tamen quidam Hebræi, quod coegerunt eum cum mulieribus Philistæis fortibus commisceri, ut ex ejus semine fortem acquirerent sobolem. Quod non videtur multum probabile, quia extimuissent, quod soboles illa faveret Hebræis. Nam filii ad propinquos patris magis affici solent. Ideo reor, quod si Samson habuisset filios ex feminis Philistæis quas habuit, Philistæi illos occidissent, si adfuisset facultas.
Jamque capilli ejus renasci cœperant: non tamen ex hoc accrevit ei pristina fortitudo, ut aliqui pueriliter imaginantur, et infra patebit. Et principes Philistinorum convenerunt cum aliis multis in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, falso et ficto, et epularentur, adscribentes deo suo comprehensionem Samsonis, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat. Quæ vero Deo permittente, imo et volente, facta sunt propter peccatum Samsonis, ut purgaretur in vita hac. Non enim debuit sua secreta conjugi perfidæ revelare; nec excusatur, quamvis eo ignorante fuerat rasus, quia ad hoc culpabilem præbuerat occasionem. Lœtantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, hoc est adduceretur, et ante eos luderet, id est, suo cœco incessu et incerto progressu exhiberet eis jocum et risum. Qui eductus de carcere, ludebat ante eos. Feceruntque eum stare inter duas columnas. Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam. Domus autem erat plena virorum ac mulierum. Et erant ibi omnes principes Philistinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus, spectantes ludentem Samson.
At ille invocato Domino, Dominum invocando ex totis præcordiis, ait: Domine Deus, memento mei, et, pro id est... Vel, Memento mei, mihi ignoscendo, atque ad limbum patrum meam animam perducendo. Redde mihi nunc pristinam meam fortitudinem: per quod constat, quod ex capillorum crescentia non accrevit ei pristinum robur; Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis. Et pro amissione duorum luminum, id est amborum oculorum meorum, in quorum pupilla lumen exstiterat visuale, unam ultionem recipiam. Zelo justitiæ hæc oravit, præsertim quoniam de superstitiosis sacrificiis atque blasphemiis Philistinorum tabescebat cor ejus, et quia præordinatus ac natus fuit ad reprimendam Philistinorum impietatem.
Et apprehendens ambas columnas, quibus innitebatur domus: et erat templum seu fanum Dagon, secundum Isidorum, Scholasticamque historiam; alteramque earum dextera, et alteram lœva tenens, ait: Moriatur anima mea cum Philistiim, id est, ego ipse seu vita mea animalis cum ipsis exstinguatur. Attamen sui ipsius exstinctionem non intendebat directe, sed concomitanter, quia nequibat evadere, morientibus illis. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quæ ibi erat. Secundum Augustinum, Deus per Samsonem fecit illud miraculum, quia supernaturaliter reddidit ei fortitudinem pristinam: ideo ex divino instinctu fecit hæc Samson. Unde et excusatur, quod ita occidit se ipsum, imo et commendatur, quod pro communi bono populi sui, ita se ipsum morti exposuit, ut interficeret oppressores populi Dei. Pœnituit quoque de culpis suis, et illa mors fuit ei purgatio, et forte quoddam martyrium. Multoque plures interfecit moriens, id est hora qua sibi et aliis causam illius mortis procuravit, quam ante vivus occiderat. Nam præter satrapas et convivas occidit ibi tria millia plebis, ex tecto atque solario ipsum ludentem spectantis ac irridentis. Vel ideo dicitur moriens multo plures interfecisse, quoniam omnes principes et nobiliores terræ erant ibi oppressi, quorum pauci plus reputantur quam multi vulgarium.
Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui Manue. Judicavit Israel viginti annis. Ideo satis juvenis obiisse videtur. Siquidem in adolescentia sua cœpit Philistæos affligere. Et extunc cœpit filios Israel (ut creditur) judicare.
Footnotes
-
Ezech. XLIV, 20. ↩
Chapter 29 of 35