Skip to the text

Articulus 29

SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM SEXTIDECIMI CAPITULI.

ABIIT quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem. Per Gazam (secundum Gregorium in homilia) designatur infernus, quem Christus passione finita ingressus est, quantum ad animam suam, id est in limbum patrum, in quo fuerunt animæ, quæ aliquando peccatrices fuerunt in sæculo, et quoad hoc, per mulierem meretricem signantur.1 Porro, quoad corpus suum, jacuit et dormivit in monumento, quasi in domo meretricis, id est carnis infectæ et corruptæ: non quod corpus Christi fuerit tale, sed quia in monumentis non nisi hujusmodi corpora consueverunt reponi. Per Philistæos significantur dæmones, perfidique Judæi, qui Christum in sepulcro gloriabantur esse conclusum, et illic adhibuerunt custodes, ut Christum in corde credentium seu crediturorum omnino exstinguerent, quatenus nec memoria remaneret ipsius, juxta illud Jeremiæ:2 Eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Verumtamen, sicut Samson media nocte surgens a somno, removit et secum tulit portas Gazæ ad supercilium montis; sic Salvator vel media nocte vel valde mane surgens a mortuis, exivit infernum, conterens portas æreas, atque de clauso exivit sepulcro, et eos qui erant in limbo, constituit in loco excelso. Præterea, per Gazam intelligi potest terra universa idololatrarum, quam Christus per Apostolorum et aliorum prædicationem discipulorum intravit: in qua vidit mulierem meretricem, id est gentilitatem idololatriæ deditam, ad quam gratiose divertit, meretricem illam convertit, et de ea effecit devotissimam summi Dei cultricem atque carissimam suam sponsam. Quo cognito, Philistæi, utpote principes, reges, imperatores infideles cum perfidis satellitibus suis, persequi, obsidere, occidere nisi sunt Christum in suis membris, et fidem ac legem ipsius prorsus auferre de terra; sed ipse omnem ipsorum resistentiam evacuavit, et faciem orbis terræ implevit semine verbi cœlestis, multitudine quoque credentium.

Amplius, per Dalilam a Samsone amatam, sed versutam, mendosam et infidelissimam ei, intelligitur Synagoga, ad cujus redemptionem primo ac specialiter Christus descendit. Hæc Synagoga diu versute ac multipliciter Dominum Jesum tentavit, et qualis esset ipsius potestas, exploravit: Dic, inquiens, nobis, in qua potestate hæc facis? Et sicut Samson permisit se ligari, et tamen evasit;3 ita Unigenitus Patris quandoque permisit se a Judæis incredulis comprehendi, et tamen transiens, per medium ipsorum ibat, eorum elabens manus.4 Quemadmodum demum Samson tandem captus, excæcatus, ligatus, et incarceratus est; sic Salvator tempore prædisposito infirmitatem ostendit, cœpitque contristari, pavere et tædere.5 Moxque irruerunt in eum Philistiim, et comprehendentes ligaverunt, ejusque oculos velaverunt, et in domo Caiphæ quasi in carcere tenuerunt captum usque mane;6789 deinde mane facto, duxerunt eum in suum concilium, et irriserunt. Denique ipsum persequendo, meruerunt occidi, disperdi et condemnari ab eo, sicut per Isaiam prædixit: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.10

Quemadmodum etiam Samson oravit sibi restitui pristinam fortitudinem suam; sic Christus passione instante, cum clamore valido lacrimisque oravit, et pro sua resuscitatione ac amissæ ad horam fortitudinis reparatione precatus est:11 Pater, inquiens, clarifica Filium tuum.12 Per hoc vero, quod Samson fanum Philistæorum mira evertit virtute, et ejus simul oppressit cultores, quid aliud figuratum est, nisi quod Christus per suos fideles ubique terrarum idolorum diruit templa, et pertinaces in idololatria dissipavit? Rursus, sicut Samson unam expetiit ultionem pro duobus sibi ablatis luminibus; sic Dominus et Salvator ex zelo justitiæ per Isaiam locutus est, Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit.13 Postremo, per honestam sepulturam Samsonis a suis cognatis, præfigurata cognoscitur venerabilissima Salvatoris sepultura a suis discipulis.

Moraliter docet nos ista historia, mulierum blandimenta fallaciasque vitare, de propriis viribus nunquam præsumere, vincula vitiorum effugere, concessa quoque gratiæ dona diligentissime custodire. Etenim, sicut Philistiim captum Samsonem mox excæcaverunt, sic animam tentationi succumbentem, dæmones protinus omnino excæcare nituntur, quatenus excæcatam, statim quocumque voluerint, trahant, illudant, contaminent; maxime vero moliuntur viros perfectos et religiosos, per Samsonem expressos, dejicere et cæcare. Quod si facere prævaluerint, præcipue gloriantur, et jocum ac ludum suum de ipsis efficiunt, juxta illud:14 Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero.1516 Ideo super nostram stemus custodiam, sintque oculi nostri semper ad Dominum.17 Et si, quod absit, contigerit nos per peccata et diabolica tentamenta cæcari, clamemus cum Samsone cum omni constantia et fervore ad Dominum, ut nos rursus illuminare ac confortare dignetur, quatenus de invisibilibus hostibus nostris valeamus nos vindicare, tanto ardentius ac indesinentius insistendo universarum incrementis virtutum. Atque de cetero cautiores perseveremus, magisque timorati, humiles et circumspecti in omnibus, ut cadant a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris.18

Footnotes

  1. Gregor. homil. 21. ↩

  2. Jer. xi, 19. ↩

  3. Luc. XX, 2. ↩

  4. Luc. IV, 30. ↩

  5. Matth. XXVI, 37; ↩

  6. Joann. XVIII, 12; ↩

  7. Luc. XXII, 64; ↩

  8. Matth. XXVI, 57; XXVII, 1, 2, 27 et seq. ↩

  9. Marc. XIV, 33. ↩

  10. Is. LXIII, 3. ↩

  11. Hebr. V, 7. ↩

  12. Joann. XVII, 1. ↩

  13. Is. LXIII, 4. ↩

  14. Ps. XU, 5. ↩

  15. Habac. II, 1. ↩

  16. Ps. XII, 5. ↩

  17. Ps. XXIV, 15. ↩

  18. Ps. XC, 7. ↩

Chapter 30 of 35