Skip to the text

Articulus 30

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : FUIT EO TEMPORE VIR QUIDAM DE MONTE EPHRAIM, NOMINE MICHAS.

CONSEQUENTER describuntur tres casus, qui tempore judicum aut circiter contigerunt. Primus est, de idolo Michæ, qui in isto ac sequenti recitatur capitulo. Quo autem tempore casus iste acciderit, infra tangetur. Fuit eo tempore : non quo Samson præfuit, de quo in fine præcedentis capituli dictum est, sed quo judices præerant, loquendo de tempore illo indeterminate; vir quidam de monte Ephraim, nomine Michas, qui exstitit Ephratæus, qui dixit matri suæ : Mille centum argenteos quos separaveras tibi, id est, seorsum posueras quasi pro tua salute, deputando illos pro idoli formatione, et aliis ad idololatriam requisitis, et super quibus me audiente juraveras, id est, cum juramento asseruisti, quod ex eis faceres idolum fabricari; ecce ego habeo, et apud me sunt. Quasi dicat, In bona custodia sunt : atque (ut aliqui dicunt) Michas ad tempus eos occulte subtraxerat matri suæ, volens eos in alium expendere usum. Nunc autem ex causa restituit eos matri suæ, quia de pecuniæ amissione vidit eam multum afflictam, et conturbatam, imo et subtractori maledicentem. Cui illa respondit : Benedictus filius meus domino. Michas iste et mater ejus fuerunt idololatræ : idcirco secundum expositores, in tota historia ista tam ipse quam mater ejus, per deum et dominum intelligunt falsum deum suum seu idolum. Est itaque sensus : Ad honorem dei quem colo, sit filius meus benedictus.

Reddidit ergo eos matri suæ, id est, Michas præfatam pecuniam matri suæ restituit, quæ dixerat ei, videlicet filio suo : Consecravi et vovi argentum hoc domino, id est deo quem colo, ut ad ejus honorem fiat ex isto argento simulacrum. Ideo subditur, ut de manu mea suscipiat filius meus : id est, secundum hanc formam juravi et vovi facere idolum ex ista pecunia, quod ego dabo pecuniam istam in manum filii mei, quatenus ipse faciat inde fieri quod promisi. Unde subjungitur, et faciat per manus artificis sculptile atque conflatile. Ex hoc verbo aliquibus visum est, quod facta sint inde idola duo : unum per sculpturam et tunsionem, aliud per conflationem seu fusionem. Alii dicunt, quod fuit unum dumtaxat, quod primo conflatum est, deinde per sculpturam politum : quod verius reor, quoniam in sequenti capitulo legitur, quod filii Dan posuerunt in Lais idolum Michæ. In Psalmo quoque habetur de filiis Israel : Fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. Ubi per sculptile intelligitur vitulus aureus, qui fuit primo conflatus, deinde et sculptus. Et nunc trado illud tibi, id est, argentum prædictum tibi filio meo assigno, sicut promisi.

Reddidit ergo eos matri suæ, id est, Michas eamdem pecuniam mox restituit matri suæ, jam voto matris partim completo, ut ipsa ulterius exsequeretur proprium votum, habens in hoc consensum filii sui. Quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argenario, id est artifici ex argento fabricanti, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile. De residuo vero illius pecuniæ, facta sunt cetera ad idololatriam illam spectantia. Quod idolum post suam formationem fuit in domo Michæ ad tempus, ut infra habetur. Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, id est, parvam ædem seu camerulam pulchram in domo

Judic. xviii, 31.

Ps. cv, 19.

Exod. xxxii, 4. sua seorsum aptavit idolo illi, quasi oratorium quoddam; et fecit ephod ac theraphim: quod translator exponit, addens de suo: id est vestem sacerdotalem et idola. Ephod quippe vocatur superhumerale: quo nomine et alia sacerdotalia vestimenta possunt intelligi. Sed quomodo nunc pluraliter dicitur, Idola, quum dictum sit, quod fuerit idolum unum? imo sequenti capitulo fit mentio de idolis et de sculptili atque conflatili, tanquam de rebus distinctis:1 idcirco apparet, quod erat ibi unum idolum principale, et ultra hoc aliæ quædam imagines sive simulacra, secundum quod moris est idololatris talia plurificare, et unum principale statuere. Implevitque unius filiorum suorum manum, id est, unum de filiis suis, et forte primogenitum, aut alium quem ad tantum officium reputavit magis idoneum, investivit de sacerdotio per aliquod positum in manu illius. Vel, Implevit manum ipsius, dando ei duplicem portionem aut certa munuscula. Vel, Implevit manum ejus, ponendo in manu ipsius sacrificia, quæ per ipsum obtulit deo suo seu idolo. Et factus est ei sacerdos. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.

Fuit quoque in tempore illo alter adolescens de Bethlehem Juda, non de illa Bethlehem, quæ erat in tribu Zabulon, ex cognatione ejus. Quod dicitur, Ejus, quidam referunt ad Micham, dicentes, quod adolescens iste fuit cognatus Michæ, quod et Magister in historiis ait; alii referunt ad Judam, dicentes, quod fuit de cognatione Judæ ex parte matris. Nam tribus Levitica et sacerdotalis cuilibet (ut dicitur) poterat tribui copulari, præcipue tribui Juda, tanquam regali et nobiliori. Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Ex cognatione Juda. Eratque ipse Levites, id est de stirpe Levi ex parte matris, et habitabat ibi. Porro adolescens iste (ut patet infra) fuit de semine Moysis, eratque Jonathas filius Gersam filii Moysis.23 Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque commodum sibi reperisset, id est peregre habitare in loco ubi necessaria sibi abundantius inveniret. Nam ceteræ tribus Israel tunc male solverunt solvenda Levitis, scilicet decimas et alia quædam. Nam multi eorum ad idololatriam labebantur. Ideo cogebantur Levitæ locum mutare, et necessaria quærere per diversa.

Quumque venisset in montem Ephraim iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, interrogatus est ab eo, unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potero, et utile mihi esse perspexero. Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens, tanquam pater, habendo curam et providentiam mei in spiritualibus ac divinis, ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria. Acquievit, etc. Fuitque illi, videlicet Michæ, quasi unus de filiis, id est, amorose et reverenter tractavit Michas Levitam illum, quasi proprium filium, imo et quasi patrem (nam dixerat, Esto mihi parens), non ut servum. Implevitque Michas manum ejus, sicut expositum est, et habuit apud se puerum sacerdotem, præfatum scilicet adolescentem. Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi deus habenti Levitici generis sacerdotem. Per deum, intelligit Michas falsum deum, quem coluit: cui acceptius reputavit sacerdotale officium alicujus de tribu Levi, quam alterius tribus.

Nunc quæritur, quo tempore iste acciderit casus. Quocirca recitat Lyra: Dicunt expositores nostri, quod post mortem Josue, ante judicum suscitationem. Ad quod allegant quod tactum est: In diebus illis non erat rex in Israel. Dicunt quoque, quod historia ista hic scribitur, ad ostendendum necessitatem dandi judices Israeli, qui errata corrigerent. Hanc responsionem Lyra non approbat, quoniam judices Israel non habebant efficaciam corrigendi, quia non præerant per modum dominii, sed directionis atque consilii. Iterum, quoniam causa suscitandi judices fuit, ut per eos filii Israel liberarentur a tribulationibus quibus affligebantur. Deinde adjungit: Hebræi vero dicunt, quod factum Michæ contigit sub Othoniele, qui successit Josue. Ad quod probandum, inducunt quod in fine habetur sequentis capituli:4 Mansitque apud illos idolum Michæ omni tempore, quo domus Dei fuit in Silo. Quod tempus incepit ante obitum Josue, sub quo filii Israel non corruerunt ad idololatriam.5

Circa hæc dico, quod catholicorum doctorum responsio introducta, sit vera, et consonantior textui, quam ista Hebræorum responsio; quia sub Josue translatum fuit tabernaculum Domini de Galgalis in Silo, ut Josue libro legitur.6 Si ergo idolum Michæ fuit in Lais, seu inter filios Dan ibidem, omni tempore quo fuit domus seu tabernaculum Dei in Silo, probabilius sonat, quod idolum istud cœpit esse in tribu Dan ante præsidentiam Othonielis, et statim post Josue mortem, quam postea. Secundo dico, quod nec Hebræi generaliter dicunt istud sub Othoniele factum, quamvis quidam eorum sic sentiant: imo Josephus et alii quidam dicunt, hoc factum statim post mortem Josue, ante Othonielis judicatum, quemadmodum etiam in Scholastica narratur historia. Insuper in isto et sequenti capitulo scribitur, quod in diebus illis non erat rex in Israel. Et certum est, quod nomine regis non intelligatur princeps, monarchice cum regali auctoritate potestatisque plenitudine præsidens. Sic enim tempore judicum usque ad Saul, non erat princeps in Israel: idcirco per regem intelligitur quicumque rector aut judex. Ideo factum est istud, vacante hujusmodi rectoria. Præterea, objectiones contra hæc factæ, nil obtinent. Judices namque quum essent viri mirabiles, virtuosi, prudentes, habuerunt sufficientem idoneitatem corripiendi errantes, imo et corrigendi rebelles, ut patet de Jephthe, qui una vice occidit de Ephraim quadraginta duo millia pugnatorum:7 imo ad corrigendum idololatras non solum judices, sed et totus populus Israel ex Dei tenebatur præcepto, ut patet in Deuteronomio.8 Amplius, judices non sunt dati solum ad liberandum Israel ab adversariis suis, sed item, imo et principaliter, ad reducendum filios Israel ad cultum Dei, atque ad conservandum eos in illo. Nam et multi judices eis concessi sunt, qui non eruerunt eos ab hostium impugnatione, scilicet Samgar, Thola, Jair, Abesan et Abdon.

Convenienter demum dicunt expositores catholici, quod ista historia hic narratur, ad ostendendum necessitatem dandi judices Israeli ad corrigendum errata: quia quum dictum est, In diebus illis non erat rex in Israel, immediate subjunctum est, Sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. Quasi dicatur: Ideo unusquisque fecit quod voluit, quia defuit rector et judex: quod et experientia frequenter in populo illo edocuit. Unde supra habetur: Quum mortuus esset judex, revertebantur, et multo majora, id est pejora, fecerunt, quam fecerant patres eorum.9

Footnotes

  1. Judic.xviii, 18. ↩

  2. Judic.xviii, 30. ↩

  3. Exod.ii,22. ↩

  4. Judic. xviii, 31. ↩

  5. Judic. n, 7. ↩

  6. Josue xviii, 1. ↩

  7. Judic. xii, 6. ↩

  8. Deut. xiii. ↩

  9. Judic. ii, 19. ↩

Chapter 31 of 35