Skip to the text

Articulus 31

EXPLANATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : IN DIEBUS ILLIS NON ERAT REX IN ISRAEL.

PROSEQUITUR jam Scriptura, qualiter propagata sit idololatria de una domo ad unam urbem seu tribum. In diebus illis non erat rex, id est rector et judex, in Israel: ideo nemo repressit hujusmodi scelera, sed cito diffundebantur; et tribus Dan quærebat possessionem sibi, id est, aliqui de tribu Dan quærebant aptam urbem, id est mansionem ad habitandum.12 Usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non accepit. In Josue libro legitur, quemadmodum filiis Dan, sicut et aliis tribubus Israel, assignatæ sunt multæ urbes ad inhabitandum per sortem, inter quas una ibidem vocatur Lesem, ut quidam exponunt : quomodo ergo nunc dicitur, quod usque ad illud tempus tribus Dan non accepit inter alias tribus sortem ? Respondetur, quod per synecdochen dicitur istud ; et item, quod nondum acquisierant sufficientia loca et oppida ad manendum.

Nam et supra fertur, quod Amorrhæus arctavit filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent. Denique, quamvis tribubus Israel simul per sortium missionem multæ urbes assignabantur, non tamen mox adeptæ sunt eas, sed paulatim pugnando.3

Judic. 1, 34.

Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, etc., in qua sita erant oppida eis a Josue deputata. Qui quum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi. Forte enim tenebat hospitium. Et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, quia ex modo suæ loquelæ eum noverunt. Nempe (ut dictum est) quamvis omnes Judæi uno idiomate uterentur, illud tamen diversimode proferebant, sicut in ceteris solet fieri linguis. Utentesque illius diversorio, id est domo seu camera in qua necessaria corpori exercebat; in præfata vero ædicula exercuit sua divina; dixerunt ad eum : Quis te huc adduxit ? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti ? Itaque tria interrogaverunt : primum, a quo esset adductus; secundum, quid ageret ibi; tertium, cur illuc advenerit. Ipse vero non respondit eis explicite, quantum ex textu habetur, nisi ad secundum, quia subjungit :45 Hæc et hæc, videlicet decem argenteos, vestemque duplicem et victui necessaria, præstitit mihi Michas, ut præcedenti fertur capitulo, et me mercede conduxit, per dona præfata, ut sim ei sacerdos. Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum, id est oraculum et responsum a Deo, vel potius a deo Michæ falso, quem adolescentem illum et Micham colere conspexerunt. Sicque viri isti erant idololatræ, vel ad idololatriam proni. Et scire possent ex tali oraculo, an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. Qui respondit eis : Ite cum pace ; Dominus respicit viam vestram, id est approbat vos in hoc, quod ambulationem hanc assumpsistis, et, pro id est, iter quo pergitis.6 Istud responsum dedit eis statim ex proprio capite, ne eorum precibus amplius molestaretur. Vel dæmon ei respondit per idolum.

Euntes itaque quinque viri, venerunt Lais, id est ad urbem sic nominatam, videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo eis penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone, atque a cunctis hominibus separatum. Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et sciscitantibus quid egissent, responderunt : Surgite, et eamus ad eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare. Eamus et possideamus eam; nullus erit labor. Intrabimus ad securos in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria, eorum quæ gignit humus. Hoc hyperbolice dictum est, ad insinuandum magnitudinem opulentiæ terræ illius. Multa tamen gignuntur ex terra pretiosa et medicinalia, quæ ibi non erant; sed communi victui necessaria abundabant ibidem. Profecti sunt ergo de cognatione Dan sexcenti viri accincti armis bellicis, ascendentesque manserunt in Cariathiarim, id est urbe sic dicta, Judæ, id est pertinente ad tribum Juda;7 qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit, id est, deinde vocatus est, castra Dan, quia turba ex tribu Dan nata, ibi ad tempus seu per noctem quievit, et est post tergum Cariathiarim. Ex quo videtur, quod non manserunt in urbe illa, sed ea pertransita, extra et prope eam.8 Fuit autem et alter locus vocatus castra Dan, ut supra patuit.9 Inde transierunt in montem Ephraim. Quumque venissent ad domum Michæ, id est ad locum ei vicinum, dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandum terram Lais, fratribus suis, id est viris sexcentis : Nostis, id est, scitisne, vel scire vos congruit, quod in domibus istis, id est in una harum domorum ad Micham spectantium, sit ephod et theraphim, et sculptile atque conflatile.10 Hoc totum præcedenti articulo expositum est. Videte quid vobis placeat, id est, attendite et nobis insinuate, quid vobis debeat complacere de præfatis ephod, theraphim et idolo, an scilicet vultis illa vobiscum portare. Et ex sequentibus verbis elicitur, quod determinaverunt ea secum deferre. Et quum paululum declinassent, ingressi sunt quinque viri domum, id est diversorum prædictum, adolescentis Levitæ, qui erat in domo, id est familia Michæ; vel, In domo Michæ, quia domus Levitæ pertinebat ad Micham; vel, In domo Michæ, quia domus Levitæ fuit domus partialis totius domus pertinentis ad Micham; salutaveruntque eum verbis pacificis. Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium, tanquam ad adjuvandum viros quinque parati, si indigerent.

At illi qui ingressi fuerant domum juvenis, puta Levitæ, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tollere nitebantur. Ex hoc argui posset, quod sculptile illud fuit aliud a conflatili, quia separatim sic exprimuntur, aliis duobus inter ea expressis. Et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul, id est non remote, exspectantibus reditum quinque virorum. Jam dicebatur, quod sexcenti viri stabant ante ostium : quomodo ergo nunc dicitur, quod sacerdos seu Levita stabat ante ostium, sexcentis viris illis haud procul exspectantibus? Ad quod videtur dicendum, quod juvenis ille stetit ante ostium intrinsecus, alii extrinsecus, et per aliquantam distantiam. Tulerunt igitur quinque viri qui intraverant, sculptile, ephod, idola atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ? quasi dicat, Cur tam irrationabiliter vos habetis ? Unde apparet, quod ædicula in qua erant sacra Michæ, stetit quasi contigue ad diversorum sacerdotis. Cui responderunt : Tace et pone digitum tuum super os tuum, id est, omnino sile et clausum os tuum tene. Quod dixerunt vel comminando, vel quasi familiariter suggerendo. Nam subditur : venique nobiscum, ut habeamus te patrem ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, videlicet hujus Michæ, an in una tribu et familia in Israel ? quasi dicant, Istud tibi honorificentius utiliusque consistit. Tamen revera fuit ei magis vitiosum atque damnabile, quia quo pluribus in idololatria præfuit, eo plurium implicabatur criminibus, graviusque peccavit. Verumtamen sexcenti viri illi non fuerunt una totalis tribus in Israel, sed tantum se reputabant, et totaliter loquebantur ad alliciendum sibi Levitam.

Quod quum audisset, acquievit sermonibus eorum ex ambitione et cupiditate, et tulit ephod et idola ac sculptile. Jam dictum est quod quinque viri tulerunt illud, ipsi enim cœperunt illa afferre; sed acquiescente eis Levita, permiserunt eum omnia illa auferre et tollere secum; et cum eis profectus est. Sicque commisit furtum, aliena sic auferendo. Qui quinque et sexcenti viri ac Levites, quum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos et jumenta, et omne quod erat pretiosum, imo et sacerdotem cum sacris suis, quæ pretiosissima arbitrabantur : quæ omnia præmiserunt, ne si qui eos insequerentur, possent nocere parvulis et jumentis, aut pretiosa attingere; jamque a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus, id est domibus, Michæ, videlicet ejus domestici et vicini, quibus domos suas forsan locavit, conclamantes secuti sunt Danitas : quia Michas convocavit eos, ut secum inseque- rentur spoliatores illos; et post tergum clamare cœperunt.

Qui quum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? Nam aliorum conclamationem ei specialiter imputabant. Quasi dicant: Quomodo audes contra nos sic clamare? Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis. Ecce quam stolida verba! Quomodo enim homo tam fatuus effici potest, ut opera manuum suarum aut aliarum colat ut deos? Contra quam infinitam dementiam in Isaia et in libro Sapientiæ disputatur plenarie. Sed quomodo ait, Deos meos, si non erat nisi idolum unum? Ad quod ex præcedenti articulo patet responsio. Est quoque consuetudo idololatris taliter loqui, et plurali uti pro singulari, quemadmodum de vitulo conflatili dixerunt impii Israelitæ:11 Isti sunt dii tui, Israel. Itaque, Deos meos tulistis, id est mihi abstulistis et vobiscum furtive portastis, et sacerdotem, quem Michas putavit per violentiam et timorem coactum a Danitis ad pergendum cum ipsis, et omnia quæ habeo, id est ephod et cetera sacerdotalia ornamenta et sacra, quorum usus fuit in cultu deorum meorum:1213 quæ omnia tantum appretior, quod cetera quæ mihi non abstulistis, comparatione illorum pro nihilo reputo. Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Et quid amplius mihi? tanquam dicat, Illis ablatis, vilipendo quæ mihi manserunt. Sicque in sua superstitione et idololatria fuit male devotus. Et utinam nos tam valide ad verum Deum ac spiritualia afficiamur, quod eorum respectu, pro nihilo reputemus temporalia et terrena. Et dicitis, Quid clamas? Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas, id est, tu cum tuis domesticis occidaris a nobis, tuaque domus comburatur.14 Quasi dicant: Noli nos quasi maleficos insequi, quia non animo furandi, sed religionis zelo fecimus illa quæ fecimus. Videns autem Michas quod fortiores se essent, quia nec dii sui poterant eum juvare, reversus est in domum suam.

Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus, venerunt que in Lais, etc., et percusserunt habitantes in ea in ore gladii, urbemque incendio tradiderunt. Os gladii, est ejus acumen: quod ita consumit seu necat quos cædit, sicut os manducantis consumit cibaria. Nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, In torrente Rohob. Sed potius reor verbum illud Hebraicum ad utrumque esse æquivocum, aptiusque esse translatum hoc loco, In regione, quam, In torrente. Quam rursum exstruentes, habitaverunt in ea, vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui quem genuerat Israel, quæ prius Lais dicebatur. Porro hæc civitas sorte ceciderat tribui Dan, et ita ex concessione, imo et jussione divina poterant eam expugnare Danitæ, præsertim si ad idololatriam non ruissent.

Posueruntque sibi sculptile, id est, idolum illud sculptum erexerunt ad suam damnationem sibi in deum, et Jonathan filium Gersam filii Moysis, ac filios ejus, videlicet Jonathæ, posuerunt sibi in sacerdotes, quum tamen non essent de semine Aaron, in tribu Dan, id est in præfata sua urbe atque familia, non tamen in tribu illa totali.15 Iste Jonathas fuit præfatus adolescens Levita, quia et Moyses fuit de tribu Levi. Ecce quod nemo de progenitorum suorum sanctitate debet præsumere, aut incaute confidere, sed de humili atque idonea illorum sectatione potest sperare, quum Jonathas ille nequissimus fuerit nepos sanctissimi Moysis, qui idololatriam tam infinite exhorruit, cujus etiam filius, nomine Gersam, creditur virtuosus fuisse. Sic itaque posuerunt idolum illud et sacerdotes sacrilegos sibi usque ad diem captivitatis suæ: qua capti sunt per regem Assyriorum Salmanasar, ut quarto Regum describitur.16

Sed quia subjungitur, Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus, id est tabernaculum, Dei in Silo, id est urbe sic appellata, idcirco Hieronymus et alii quidam dicunt, quod dies captivitatis istius non refertur ad tribum Dan, sed ad domum Domini, usque ad arcæ captivitatem, quæ a Philistiim capta fuit, ut primo Regum libro habetur.17 Tuncque arca ex terra Philistinorum remissa, translatum fuit tabernaculum Dei cum arca de Silo in Cariathiarim, prout primo libro Regum legitur.

Moraliter, per matrem Michæ, intelliguntur parentes, qui sobolem suam docent superbiam, eamque ad desiderandum et expetendum divitias et honores tanquam idola quædam inducunt.18 Per Micham vero, superbi et cupidi ac lascivi, quorum dii venter, nummus et dignitas sunt. Et sicut Danitæ abstulerunt Michæ suos deos, sic illi frequenter privantur suis deliciis, divitiis atque honoribus per potentiores. Docemur quoque ex ista historia, quam nociva sit populo pastoris carentia, itemque absentia : quia et Salomon fatetur : Ubi non est gubernator, corruet populus. Nam et lupi explorant pastoris absentiam. Postremo, per habitatores Lais opulentos et secure manentes, designantur homines carnales, intimorati, et suæ negligentes salutis :19 qui nullo resistente, id est facillime, superantur, falluntur, atque ad sempiternam damnationem a Danitis, id est invisibilibus inimicis, trahuntur. Propter quod ait Scriptura : Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.

Rursus, per Micham qui implevit manum unius filiorum suorum, ita quod factus est ei sacerdos, bene accipiuntur prælati, sacerdotes ac clerici, præsertim pluraliter beneficiati, qui suis nepotibus, ne dicam et filiis, ecclesiastica beneficia largiuntur sive procurant propinquitatis affectu, et de patrimonio Salvatoris, quasi propriam hereditatem efficiunt.

At vero per Levitam sacerdotem, qui statim respondit Danitis, Ite cum pace, Dominus respicit viam vestram, recte signantur confessores, qui incaute faciliterque absolvunt, dummodo valeant nummos acquirere ; adulatores quoque et somniatores, qui libentius placentia, quam vera atque salubria dant responsa. Per eumdem demum Levitam, qui fecit commutationem illam sacerdotii tam injustam, præfigurati sunt sacerdotes, clerici et prælati, ambitiosi ac cupidi, qui jugiter ad majora adspirant, et commodi sui affectu, beneficia aut dignitates suas commutant, qui erubescunt simplici præbenda esse contenti. Iterum, per Micham qui Levitam conduxit, et per Levitam qui pro mercede sacerdotale exhibebat officium, apte simoniaci designantur. Per Danitas vero, qui voluntate et potestate pro ratione et æquitate usi sunt circa Micham, comminatione reprimentes eumdem, raptores violenti, oppressoresque imbecilliorum intelliguntur : quibus omnibus æternalis damnatio debetur gravissima.

Footnotes

  1. Judic. ii, 19. ↩

  2. Ibid. ii, 7. ↩

  3. Josue xix, 40-47. ↩

  4. Josue xii, 6. ↩

  5. * in pace ↩

  6. Josue xvi, 5. ↩

  7. Ibid. 10. ↩

  8. Josue xvii, 5. ↩

  9. Judic. xm, 25. ↩

  10. Judic. xvii, 3, 5. ↩

  11. Exod. XXXII, 4. ↩

  12. Is. XLIV-XLVI; ↩

  13. Sap. XLI-XV. ↩

  14. Judic. XVII, 5. ↩

  15. Exod. II, 22. ↩

  16. IV Reg. XVII, 6. ↩

  17. I Reg. iv, 11. ↩

  18. Sensus moralis. ↩

  19. Prov. xi, 14. ↩

Chapter 32 of 35