Articulus 32
EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI : FUIT QUIDAM VIR LEVITES, HABITANS IN LATERE MONTIS EPHRAIM.
SECUNDUS casus circa judicum tempora factus, hic recitatur. Fuit quidam vir Levites, habitans in latere montis Ephraim, id est in urbe sita in latere montis illius, ad tribum Ephraim pertinentis. Levitæ quippe per omnes tribus Israel erant dispersi, propter causas sæpe prætactas. Qui accepit uxorem de Bethlehem123
Juda. Poterant namque aliis tribubus, potissimum tribui Juda, tanquam regali ac nobiliori, matrimonialiter sociari, quia ex hoc non sequebatur hereditatum confusio. Quæ reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Quæ fornicata est super eum: in quo tangi videtur causa suæ recessionis a marito, qui eam ob suam fornicationem ejecit. Vel ipsa, viro suo ignorante, abiit cum adultero. Verumtamen credo Hieronymum transtulisse sicut in Hebræo habetur, et quod forte verbum illud Hebræum sit ad utrumque æquivocum; et aptius esse translatum hoc loco in hoc verbum, Reliquit, quam transferretur in Fornicata est. Nam paulo post sequitur: Secutusque est eam vir suus, volens ei reconciliari atque blandiri. Quod viri, uxoribus suis adulteris, non solent peragere, quamvis interdum ad magnam aliorum instantiam recipiant eas ad veniam: imo si fuisset adultera, vir obligatus fuisset eam traducere. Verius ergo reor quod in Scholastica fertur historia, utpote quod mulier fuit viro suo irata propter aliquem viri excessum. Nec verisimile est, quod cum adultero ausa fuisset redire in domum proprii patris. Josephus autem ait, quod fuit mulier speciosa, et vir eam valde dilexit, non tamen similiter amabatur ab ea, idcirco ex passione amoris verebatur aliquid sinistrum de ea. Unde frequenter inter eos lites oriebantur: quibus mulier gravata, rediit tandem ad suos parentes, quam secutus est vir victus amore ipsius. Et volens eam secum reducere, habens in comitatu puerum, id est ministrum, et duos asinos, unum pro sua evectione, alium pro evectione ministri, et ut in reditu uxor sua super asinum illum sederet, sive ut asini necessaria victui aut alia quævis portarent in via.
Quæ suscepit eum, id est, mulier illa, viso suo marito, eum benigne recepit, tanquam oblita injuriæ sibi factæ, quia jam quatuor mensibus absens fuit marito; et introduxit in domum patris sui. Quod quum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei lætus, et amplexatus est hominem. Mansitque gener, puta Levites maritus filiæ viri ad quem venit, in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter. Die autem quarto de nocte, id est valde mane, consurgens, proficisci voluit, id est, redire cum conjuge sua. Quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, id est aliquid cibi, etc.
Surrexitque adolescens die quinta, et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocabatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. Ex hoc evidenter elicitur, quod concubina in Scripturis veteris Testamenti interdum pro legitima uxore accipitur, quia hæc mulier jam bis vocata est uxor viri istius. Sicque in Genesi Bala et Zelpha interdum vocantur uxores, aliquando concubinæ ipsius Jacob. Jamque aderant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem, id est, nox cœpit diei succedere.4 Nam paulo post meridiem exierunt Bethlehem, secundum quod socer dixit ad generum: Considera quod dies ad occasum declivior sit, id est, meridianam horam transierit, et propinquat ad vesperam, quia tunc sol descendere incipit. Mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris, ut vadas in domum tuam. Dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Jebusæorum. Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienæ. Jebusæi quippe oderant Israelem. Sed transibo usque Gabaa; et quum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.
Circa hoc refert Lyra: Dicunt Hebræi, quod historia ista contigit tempore Othonielis antequam filii Juda ceperunt Jerusalem: de qua captione legitur primo hujus libri capitulo: Oppugnantes filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.5 Sed ista opinio videtur inepta, quia (ut patet ex primi expositione capituli) aliqui dicunt, quod Josue adhuc viven-te, filii Juda obtinuerunt Jerusalem. Quod etiam in Josue libro satis insinuari cense-tur.6 Et si non sub Josue, tamen ante præsidentiam Othonielis sortiti sunt eam, sicut ex primo capitulo comprobatur. Porro, quod ista historia contigerit ante judica-tum Othonielis, eisdem probatur rationi-bus, quibus probatum est, historiam Mi-chæ non sub Othoniele accidisse. Josephus quoque hoc idem testatur, et infra ex lit-tera ostendetur. Ideo dici potest, sicut et in libro Josue scribitur, quod in Jerusalem simul habitabant Jebusæi cum Israelitis;7 et plures fuerint ibi de gentibus alienis, quam in Gabaa urbeve Rama.
Transierunt ergo Jebus, et cœptum carpe-bant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa urbem, quæ est in tribu Benjamin. Quo quum intrassent, sedebant in platea civi-tatis, et nullus eos recipere volebat hospi-tio, vel quia omnes erant malitiosi, vel pro maxima parte. Et si qui boni erant ibidem, verebantur importunitatem pati ab impiis, si extraneos hospitarent; aut aliquid tale eos retraxit. Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et opere suo vespere, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregri-nus habitabat in Gabaa. Homines autem regionis illius, scilicet cives Gabaa et ur-bium vicinarum, erant filii Jemini, id est insolentes et improbi. Elevatisque oculis, vidit senex, qui scilicet venit de agro, se-dentem hominem, præfatum Levitam, cum sarcinulis suis, id est parvis sarcinis seu oneribus, in platea civitatis, et dixit ad eum: Unde venis, et quo vadis? Qui re-spondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et nunc vadimus ad domum Dei, id est ad tabernaculum Dei in Silo. Illuc enim volebat cum suis ex devotione causa orationis accedere, et inde domum reverti. Nullusque sub tectum suum nos vult reci-pere, habentes paleas et fœnum in asino-rum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est. Nulla re indigemus, quam a civibus hujus oppidi optemus, nisi hospitio, quia necessaria victui habemus nobiscum. Cui respondit senex: Pax tecum sit. Ego præ-bebo omnia quæ necessaria sunt, ultra ea quæ habes; tantum, quæso, ne in platea maneas. Fuit enim senex ille de monte Ephraim, quemadmodum et Levita, et ita amplius condoluit ei. Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præ-buit, et postquam laverunt pedes suos, re-cepit eos in convivium.
Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, vene-rant viri civitatis illius, qui considerave-rant pulchritudinem feminæ in platea, filii Belial, id est absque jugo, quod translator adjecit, exponendo nomen hoc, Belial. Erant itaque sine jugo, id est observatione legis divinæ ac naturalis, intimorati, indomiti, inverecundissimi.8 Et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus, et dicentes hospiti: Educ virum qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo: sicut et Sodomitæ dixerunt ad Lot. Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres mei, nolite facere ma-lum hoc. Fratres eos vocat ratione conci-vilitatis et habitationis, et de semine Israel omnes fuerunt. Quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stulti-tia. Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam, id est uxorem, sicut ex-positum est; educam eas ad vos, ut hu-milietis eas, et vestram libidinem comple-atis. Tantum obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum. Ex hoc ap-paret quod volebant viro abuti. Josephus tamen dicit oppositum, asserens quod quæ-rebant dumtaxat uxorem ipsius; sed ideo loquebantur de viro, ut sic extorquerent ab eo uxorem suam, sed hospes id igno-ravit.
Nolebant acquiescere sermonibus ejus, videlicet senis, in toto; vel ita se habue-runt in apparatu, ac si non contentaren-tur, nisi eis vir traderetur. Quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, id est conjugem: quæ concubina vocatur, non a concubitu fornicario, sed a concubitu simpliciter dicto. Nunc tamen in communi modo loquendi, concubina in malo accipitur, prout vocatur a concubitu secundum se intento, puta libidinoso. Et tradidit eis illudendam: qua quum tota nocte abusi essent, videlicet quia illicite aut etiam innaturaliter ea utebantur, dimiserunt eam mane. At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus, puta maritus, qui dominus conjugis appellatur, quia vir caput est mulieris. Unde et Sara Abraham dominum nuncupavit: quod et princeps Apostolorum in sua Canonica prima uxoribus in exemplum proponit, ut viros suos honorent. Posset tamen per dominum conjugis, hospes intelligi. Unde et maritus dixerat seni: Habemus vinum et panes in meos et ancillæ tuæ usus. Et corruit ibi.
Mane facto, surrexit homo et aperuit ostium, ut cœptam expleret viam. Et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus, præ afflictione, fatigatione, verecundia, et mœrore. Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, etc., reversus in domum suam, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israel. Probabile est, quod non misit ad tribum Benjamin, quia Gabaanitæ Benjamitæ fuerunt. Nec opus fuit mittere nuntium specialem ad tribum Levi, quæ erat per omnes tribus dispersa. Quomodo ergo misit duodecim partes per duodecim nuntios ad duodecim terminos Israel? Respondetur, quod pro tribu Levi, tribus Joseph fuit in duas tribus divisa. Et rursus, tribus Manasse pro media parte habitavit ultra Jordanem, pro media citra, et ita ad eam missæ sunt duæ partes. Quod quum vidissent singuli, id est, factum istud per nuntios intellexissent, atque in signum veritatis partes divisi corporis conspexissent, conclamabant: Nunquam res talis facta est in Israel, id est tam abominabilis, innaturalis, crudelis, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus. Verumtamen adoratio vituli aurei, et declinatio Danitarum ad idololatriam, videtur sceleratior fuisse re ista; sed forte circa unam personam non contigit ante facinus tantum, vel loquendo de peccato in proximum. Ferte sententiam, et in commune decernite, id est, concorditer judicate, quid facto opus sit, id est, qualiter crimen istud sit ulciscendum. Quasi dicant: Oportet nos convenire in unum, et super hoc habere consilium.
Posset hic quæri, an senex suam filiam, et Levites suam uxorem impiorum illorum exponendo seu offerendo libidini ad vitandum gravius crimen, videlicet vitium contra naturam, vel ne Levita occideretur ab illis, excusentur a culpa. Videtur quod sic: quia ex quadam pietate et caritate hoc fecisse videntur, aut ex metu in virum constantem cadente. Oppositum vero probatur, quod unus non debet committere veniale peccatum, ut alium a mortali præservet. Nec ex timore pœnæ, admittendum seu committendum est malum culpæ: multo minus debet quis aliquam personam adulterio vel stupro exponere. Dicendum, quod si senex protulit verba illa cum proposito deliberato sic faciendi, non excusatur a toto, quamvis a tanto. Si vero locutus est verba hæc ex subreptione, aut solum animo avertendi impios illos a suo conceptu, excusatur saltem a mortali. Levita quoque suam conjugem exponendo ex causis præfatis, non excusatur in toto.91011
Footnotes
Chapter 33 of 35