Skip to the text

Articulus 2

DECLARATIO CAPITULI SECUNDI: ANNO TERTIODECIMO REGNI NABUCHODONOSOR REGIS.

HIC narratur qualiter Nabuchodonosor iste per suum exercitum præfatas gentes sibi inobedientes vastavit, nec est difficultas in textu: idcirco nec immorandum, nisi forsan aliquid difficultatis occurrerit. Anno tertiodecimo regni Nabuchodonosor regis, qui alio nomine vocatus est Artaxerxes et Cambyses, vicesima et secunda die mensis primi: qui a Judæis vocatur Nisan, et est Martius seu Aprilis, quia interdum concurrit cum Martio, aliquando cum Aprili, prout super Genesim et Exodum plenius est expressum; factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum, et etiam Medorum atque Persarum, ut defenderet se: id est, ipse rex jussit ex parte sui promulgare sententiam, quod vindicaturus se esset de inobedientibus sibi, quatenus domestici sui ac subditi inciperent se parare. Vocavitque omnes majores natu, et omnes duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium, id est secretum, consilii sui; dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio, id est omnes populos sibi nondum subjectos, præsertim occidentales. Orientales enim sibi jam magna ex parte obediebant.

Quod dictum quum placuisset omnibus consiliariis suis, applaudere sibi volentibus, et quia putabant hoc satis faciliter posse impleri, seque ex hoc ampliores divitias ac honores consecuturos, vocavit Holofernem principem militiæ suæ, similem regi suo in omni crudelitate et ambitione, ut infra insinuatur, et dixit ei: Egredere adversum omne regnum occidentis, id est contra omnia regna occidentalis plagæ præfatæ: quæ respectu terræ Assyriorum sunt in parte occidentali; et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum in tantum, quod legatos meos confusibiliter abjecerunt: ut habetur in fine præcedentis capituli. Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.

Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, id est potentium agminum regis. Impii enim quasi mare fervens, quod quiescere non potest, proni sunt ad inquietudines litium et tumultus.1 Et dinumeravit viros in expeditione, id est in exercitu, seu ad constituendum ex eis exercitum ad prosequendum regis intentum, sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum. Ex quo patet, quod nec omnes, nec semper pugnabant antiquitus in quadrigis seu curribus, sed quidam pedestres, quidam equestres, sicut et modo: nam subditur, et equites sagittarios duodecim millia, qui in ipso congressu pugnabant sagittando, deinde et aliter. Itaque multo plures erant pedestres. Nam et Vegetius libro de Re militari testatur, quod robur exercitus in peditibus sit consistens. Omnemque expeditionem suam, id est exercitum peditum, fecit præire in, id est cum, multitudine innumerabilium camelorum, cum his, scilicet victualibus, quæ exercitibus sufficerent copiose, ut essent promptiores ad præliandum. Nempe, ut libro præallegato ait Vegetius, In castris et exercitibus amplius metuenda est fames, quam gladius. Boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus, frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus, et sagittariis2, qui operuerunt faciem, id est superficiem, terræ, sicut locustæ, quæ vastant et devorant terræ nascentia, sic et illi hominum bona.

Quumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, id est adversariorum, et obtinuit omnem munitionem, id est, loca munita devicit. Effregit autem civitatem opinatissimam, id est famosissimam, vel, ut aliqui habent, opimatissimam, id est opulentissimam, nomine Melothi, quia (ut dicitur) fuit urbs negotiatorum, sicut et Tyrus; prædavitque omnes filios Tharsis, id est, habitatores et cives territorii sic vocati, seu maritimos spoliavit, et filios Ismael, scilicet Agarenos, qui erant contra faciem deserti, id est, in locis eremi, seu ex ejus opposito morabantur, et ad austrum terræ Cellon. Et transivit Euphraten, fluvium paradisi, quem per latum transfretavit cum suis, et venit in Mesopotamiam;3 et fregit, id est, destruxit seu debilitavit, omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare Mediterraneum; et occupavit terminos ejus a Cilicia usque ad fines Japhet, qui sunt ad austrum. Abduxitque omnes filios Madian, id est, Madinitas amovit a terra ipsorum et captivavit, aut suo exercitui partim adjunxit ad serviendum, vel adjuvandum: prout infra habetur, quod assumpsit sibi auxiliarios ex gentibus quas devicit; et prædavit omnem locupletationem, id est possessiones et abundantias divitiarum eorum, omnesque resistentes sibi, qui nec jure, seu potius violentia belli acquieverunt subjici ei, occidit in ore gladii. Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, videlicet bladis maturis, quando majora potuit ibi damna inferre. Unde subjungitur, et succendit omnia sata, id est blada, omnesque arbores et vineas fecit incidi, id est destrui et excidi.

Ecce quanta scelera ex ambitione nascuntur, et qualiter justus ac sapiens Deus punit unum iniquum per alium. Et cecidit timor illius, id est timor conceptus ex consideratione victoriarum et crudelitatum Holofernis, super omnes inhabitantes terram occidentalem, qui ista perceperunt, et sibi similia fieri metuebant.

Footnotes

  1. Is. LVII, 20. ↩

  2. Judith ii, 11. ↩

  3. Gen. 11, 14. ↩

Chapter 4 of 18