Skip to the text

Articulus 3

EXPLANATIO CAPITULI TERTII : TUNC MISERUNT LEGATOS SUOS.

NARRATUR jam qualiter plurimæ gentes necessitate et timore compulsæ, subjecerunt se Nabuchodonosor huic. Tunc miserunt legatos suos, universarum urbium et provinciarum, infra nominatarum, reges ac principes, Syriæ scilicet et Mesopotamiæ et Syriæ Sobal, de quibus primo Paralipomenon libro habetur;1 et erant multum bellicosi, tamen terrore dejecti gratiam petierunt et pacem; et Libyæ atque Ciliciæ; qui venientes ad Holofernem, dixerunt: Desinat indignatio tua circa nos. Melius est enim, id est minus horrendum, ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes, cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur, id est, non solum efficiamur captivi, sed una cum captivitate protinus occidamur. Mors namque omnium terribilium terribilissimum est, secundum Philosophum. Captivitas vero quæ est mors civilis, non est mors, nisi secundum quid. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt omnia nostra sub lege, id est jussione dispositioneque tua. Nos etiam et filii nostri servi tui sumus; veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro sicut placuerit tibi.

Tunc descendit de montibus, et obtinuit civitatem munitam regnorum jam prædictorum, et omnem populum inhabitantem terram provinciarum istarum seu quosdam de omnibus. Vel per modum hyperbolicæ locutionis est accipiendum, ad innuendum quod valde multos subdidit sibi, sicut in Daniele Nabuchodonosor rex Chaldæorum legitur cunctis regnis ac provinciis terræ imperasse.2 Et in Esdræ libro asserit Cyrus: Omnia regna terræ dedit mihi Deus. Juxta quem tropum Scribæ et Pharisæi leguntur dixisse de Christo:34 Ecce totus mundus abiit post eum. De universis autem urbibus, quæ sic sine resistentia subdiderunt se ei, assumpsit auxiliarios viros fortes, quia plus credidit illis.

Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis, exirent obviam venienti, excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. Nec tamen ista facientes, ferocitatem pectoris ejus mitigare in toto potuerunt, quamvis eum tam honorifice acceperunt, exeundo obviam venienti: exeundo, inquam, cum coronis, id est sertis, in signum triumphorum ipsius, et lampadibus seu luminaribus, quasi ad honorem præclaræ et splendidæ potestatis ac sapientiæ suæ. Nam et civitates eorum quasdam destruxit, vel partim muros evertendo, vel totaliter eas incendendo; et lucos eorum succidit, id est loca amœna arboribus consita, in quibus suas idololatrias atque luxurias exercebant: quod non fecit zelo veri Dei, sed ob causam quæ subditur.

Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, id est templa seu fana et cultum illorum, videlicet ut ipse solus deus diceretur ab his nationibus, quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. Sicque prosperitas stulti illius perdidit eum, inducendo eum ad tam insanissimam sceleratissimamque superbiam, quod jussit sibi divinum exhiberi honorem, non obstante quod mortalem se sciret.5 Talis fuit et Caius Cæsar, et Herodes percussus ab angelo. Ideo infinita sapientia Dei decentissime ipsum dejecit per feminam, et regno eum privavit in se ipso ac posteris, ita quod filium regni successorem non habuit. Circa quod scribit quidam, quod secundum Latinos ei successit Darius filius Hystaspis; sed in Scholastica historia verius recitatur, quod ante Darium illum duo ei successerunt, quamvis modico regnaverint tempore, scilicet Ireneides, et post eum frater ejusdem.

Pertransiens autem Syriam Sobal sibi nunc subjugatam, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa. Gabaa non est hic nomen civitatis terræ promissionis, de qua Saul fuit, sed loci in regno Edom. Et Septopoli; accepitque civitates eorum, vel bello, aut ex voluntaria seu potius coacta præbitione ipsorum. Quæ enim ex timore fiunt, partim sunt voluntaria, partim involuntaria, secundum Philosophum, sicut projectio mercium in mare. Et sedit ibi, id est, in territorio illo moratus est, per triginta dies, consumens et devorans bona terræ illius.6 Sic et Balac rex ait: Egressus est populus ex Ægypto sedens contra me. Talis etenim demoratio quandoque designatur nomine sessionis, aliquando nomine stationis; interdum verbo jacendi aut faciendi, ut in Jacobo:7 Faciemus ibi annum. In quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis, id est potestatis suæ, volens cum potestate et gloria proficisci ad ulteriora. Multi autem de exercitu ejus discurrebant hinc inde ad prædandum et male agendum.

Nabuchodonosor iste et Holofernes recte dicuntur tenuisse Antichristi figuram, qui omnia devastabit; et qui subjecerunt se Holoferni, significant eos qui ex timore subdent se Antichristo.

Footnotes

  1. 1 Par. xix, 6. ↩

  2. Dan. IV, 19. ↩

  3. Joann. VI, 19. ↩

  4. 1 Esdr. 1, 2. ↩

  5. Prov. 1, 32. ↩

  6. Num. xxii, 5. ↩

  7. Jacob. iv, 13. ↩

Chapter 5 of 18