Skip to the text

Articulus 4

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : TUNC AUDIENTES H.EC FILII ISRAEL.

MODO describitur qualiter populus Judæorum se dedit ad resistendum impiissimo Holoferni. Tunc audientes hæc, quæ dicta sunt in præcedenti capitulo, filii Israel, qui habitabant in terra Juda, id est in terra duarum tribuum, post reditum a Babylonica captivitate, post quem reditum contigerunt hæc omnia, timuerunt valde a facie ejus. Tremor etiam et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. Et miserunt in omnem Samariam, et usque Jericho præoccupaverunt omnes vertices montium, impediendo iter per eos. Et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ: id est, de victualibus fecerunt sibi provisionem ad resistendum Assyriis, potius per orationes, jejunia, lacrimas, quam per bellica arma; vel etiam per bellum, si Deus eis de adjutorio provideret, credentes victoriam belli non in multitudine bellatorum, sed in auxilio Dei consistere. Nihilo minus fecerunt quod in eis erat, præoccupando itinera montium et loca angusta, ne pateret Assyriis iter ad Judæam. Unde subjungitur:1 Sacerdos etiam Eliachim, qui infra vocatur magnus sacerdos et pontifex, scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universis, scilicet Israelitis, per quos viæ transitus esse poterat, id est, per quos

Assyrii possent venire versus Jerusalem, ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes. Et fecerunt sic filii Israel, secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.

Circa hæc oriuntur difficultates. Nam sicut prætactum est, Nabuchodonosor iste seu Cambyses prohibuit prosecutionem ædificationis templi, ita quod sub eo muri templi non fuerunt erecti, nisi tam alte quod adstantes poterant super eos apodiare, nec fuit ultra executio facta usque ad annum secundum Darii regis, ut patet in Aggæo. Nec Jerusalem fuit reædificata, nisi post adventum Nehemiæ:23 quod fuit post mortem Nabuchodonosor hujus. Quæritur quoque, quis fuerit iste Eliachim pontifex, quoniam Jesus filius Josedec fuit pontifex Judæorum toto tempore regni Cambysis hujus, et usque ad regnum Darii, sub quo templum fuit constructum et consummatum, prout in Zacharia legitur.4

Insuper habetur in libro Esdræ, quod ex imperio Cambysis seu Artaxerxis regis, cessaverunt Judæi ædificare:5 quomodo ergo ausi fuissent ejus exercitui repugnare? Postremo, tempore illo Samaritani erant gentiles, et fautores regis præfati ac hostes Judæorum, ut patet in Esdra:6 quomodo ergo misit Eliachim in omnem Samariam?

Propter hæc et alia, quidam Hebræi hunc librum refutaverunt, et inter apocrypha posuerunt; sed quoniam juxta præhabita, Nicæna synodus librum istum suscepit, breviter respondendum, quod tempore Nabuchodonosor hujus, templum fuit inceptum, et altare super quod sacrificia offerebantur, constructum, cultusque Dei fiebat ibi quotidie, atque pro templo dicuntur timuisse Judæi, ne templum violaretur. Similiter habitacula ministrorum templi, et quædam ædificia civitatis erant tunc facta ante Nehemiæ adventum, ideo metuebant hæc destrui. Quamvis etiam ad jussionem Artaxerxis omiserunt prosequi ædificium templi, maluerunt tamen se morti exponere, quam permittere quod prædicta penitus dissiparentur. Vel distinguendo tempora et vicissitudines temporum, mutationesque cordium humanorum, concordantur prædicta. De prætacto demum Eliachim præsule aliqui opinantur, quod fuit Jesus filius Josedec, et alio nomine sit appellatus Eliachim, quamvis alii dicant quod fuit filius illius Jesu, aut alius a Jesu præfato missus. Præterea quamvis in Samaria tunc manebant gentiles, nihilo minus ibi multi ex decem tribubus Israel morabantur, ad quos misit Eliachim.

Et clamavit omnis populus Israel ad Dominum instantia magna, id est cum ingenti fervore et perseverantia, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum; et induerunt se sacerdotes ciliciis, ex pœnitentia et compunctione, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini: id est, parentes et sacerdotes prostraverunt infantulos suos versus templum, ut Deus per hoc magis ad misericordiam provocaretur, compatiendo interitioni innocentibus infantibus imminenti: quemadmodum secundo libro Paralipomenon sub Josaphat rege leguntur viri cum uxoribus et infantibus Dominum invocasse in templo;7 et altare operuerunt cilicio. Et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter, ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, id est, ne ab hostibus dissecarentur, vel ne a suis maritis abstraherentur et violarentur, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum darentur in pollutionem, id est, ne sancta loca et altare ac vasa cultus divini, ab infidelibus contaminarentur, et fierent in opprobrium gentibus.

Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus: quo nomine solet pontifex in Scripturis Testamenti veteris designari; circumivit omnem Israel, ut non solum per scripta et nuntios, sed et propriis verbis ac personali præsentia populum hortaretur, consolaretur ac roboraret; allocutusque est eos, dicens: Scitote quoniam exaudivit sione manuum suarum orante, prævaluit Dominus preces vestras, id est, exaudire proposuit sive exaudiet, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. Tales enim preces tam piæ, diuturnæ, jejuniis decoratæ, solent a Fonte misericordiæ exaudiri. Memores estote Moysis, qui Amalec, id est populum Amalecitarum seu regem illum cum populo suo, confidentem præsumptuose in virtute sua corporali, et in potentia sua, id est robore adjutorii sui, seu in experientia sua bellandi, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus et equitibus suis, non ferro pugnando, sed sanctis orando precibus dejecit. Sic erunt universi hostes Israel, si perseveraveritis in opere hoc quod cæpistis. Moyse namque cum extensione manuum suarum orante, prævaluit Josue cum populo Israel contra Amalecitas, prout in Exodo legitur.8 Verumtamen hic multa dicuntur, quæ ibi non habentur, quod scilicet Amalec confidebat in suis equitibus et quadrigis. Ex quo apparet, quod venit cum curribus et multis equitibus: quod consonat his, quæ libro Antiquitatum Josephus super hoc refert.

Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino; et erat cinis super capita eorum. Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.

Footnotes

  1. vers. 11. ↩

  2. Esdr. iv, 24. ↩

  3. Agg. i, 1, 14; ↩

  4. Zach. vi, 12, 13. ↩

  5. Esdr. iv, 23, 24. ↩

  6. Ibid. 4-16. ↩

  7. II Par. xx, 13. ↩

  8. Exod.xvii, 11-13. ↩

Chapter 6 of 18