Articulus 6
DECLARATIO CAPITULI SEXTI: FACTUM EST AUTEM QUUM CESSASSENT LOQUI.
FACTUM est autem quum cessassent loqui magnates Holofernis ad Achior, ut habetur in fine præcedentis capituli, indignatus Holofernes, magnatibus suis consentiens et applaudens, dixit ad Achior: Quoniam prophetasti nobis: hoc irrisorie ait; dicens, quod gens Israel defendatur a Deo suo, quando obedit ei in omnibus; ut ostendam tibi quoniam non est Deus nisi Nabuchodonosor; quum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, hoc est, ita quod nullus eorum evadat, vel ita faciliter sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet; et probabis, id est, in te ipso experieris, et tua morte testaberis, quod Nabuchodonosor sit dominus universæ terræ. Tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. O quam stolidissima verba! quia et dato quod filii Israel et Achior permissi fuissent occidi ab Holoferne, ex hoc consequens non fuisse, quod Nabuchodonosor esset deus terræ, sed quod esset tyrannus et persecutor crudelis. Nam et impii in hac vita frequenter prævalent contra justos, quos Deus exercet, purgat, et coronat per impios. Porro si prophetiam tuam veram existimas, non concidat, hoc est, in mœrorem non cadat, vultus tuus, et pallor qui faciem tuam obtinuit, abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. Ut autem noveris, quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut dum dignas gladii mei pænas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. Quamvis autem Achior credidit se vera dixisse, non tamen mirum fuit quod timuit, quoniam ignoravit an filii Israel Deo placerent, et quoniam vidit verba sua recta intentione prolata, tam perverse, ægre, et erronee esse accepta.
Tunc Holofernes præcepit servis suis, ut comprehenderent et ducerent eum, scilicet Achior, in Bethuliam, quæ de urbibus filiorum Israel fuit Holoferni vicinior, et traderent eum in manus filiorum Israel. Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria; sed quum appropinquassent servi Holofernis cum Achior ad montana, exierunt contra eos fundibularii Israelitæ, jacientes saxa cum fundis, qui montium itinera observabant. Illi autem, servi scilicet Holofernis, divertentes a latere montis, ne a fundibulariis læderentur. Holofernes autem jubens servis suis perducere ipsum Achior usque Bethuliam, putavit quod filii Israel non auderent suos lædere servos. Ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
Porro filii Israel solventes eum, duxerunt Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percontati sunt, id est inquisierunt, quid rerum esset, id est quam ob causam, et ob cujus rei eventum, quod illum vinctum Assyrii reliquissent. In diebus illis erant illic principes, Ozias de tribu Simeon, et Charmi qui et Gothoniel. Circa hoc in Scholastica fertur historia, quod aliqui de Jerusalem miserant duos sacerdotes ad Oziam hunc in Bethuliam, sicut ad consolandum, dirigendum et confortandum cives Bethuliæ. In medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat, ab Holoferne interrogatus.
Quumque universa Achior exposuisset, qualiter erat interrogatus ab Holoferne, et quid respondit eidem, omnis populus Bethuliæ hæc audiens, cecidit in faciem, adorantes Dominum: quia ex verbis Achior compuncti fuerunt, et valde accensi ad invocationem Dei, spemque exauditionis conceperant, et zelo justo zelabantur pro Dei honore, pro veritatis ac justitiæ manifestatione; et communi lamentatione et fletu unanimes suas preces Domino effuderunt, dicentes: Domine, Deus cœli et terræ, intuere, id est, intuendo dejice et castiga, superbiam eorum, ut in præsenti puniti, non amplius peccent, nec cultui divino valeant adversari. Nempe pro dejectione hostium boni communis, orari potest ex zelo justitiæ, et boni communis amore. Et respice oculo pietatis ad nostram humilitatem, qui prostrati in toto corde et corpore, nos coram te humiliamus, et faciem sanctorum tuorum attende, id est mentes fidelium, seu preces et merita Patriarcharum ac Prophetarum sanctorum, per quos nos exaudire digneris; et ostende quia non derelinquis præsumentes de te, hoc est tua pietate et gratia, et præsumentes de se, et de sua virtute, id est potestate seu dignitate, gloriantes inaniter ac superbe, humilias, hoc est, dejicis, punis et damnas.
Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt ipsum Achior, dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, id est recompensationem, ut eorum magis tu interitum videas. Quum vero Deus noster hanc libertatem dederit servis suis, hoc est liberationem ab Assyriis, quam tibi optamus, et adfuturam speramus, sit et tecum Dominus in medio nostri per gratiam specialem, ut sicut placuerit tibi, ita cum omnibus tuis converseris nobiscum, id est, inter nos vivas et circumcisionem observantiasque legis nostræ accipias, si volueris. Non enim tenebantur gentiles ad legis mandata nisi moralia, cum fide Christi venturi; sed si voluerunt communicare Judæis in esu agni paschalis, aliisque quibusdam cærimonialibus legis, oportebat eos primitus circumcidi, juxta illud Exodi:1 Hæc est religio Phase: Si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, circumcidetur prius omne masculinum ejus; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. Quemadmodum enim modo nullus admittitur ad evangelicæ legis sacramenta, nisi baptizatus, sic nec tunc ad Mosaicæ legis sacramenta, nisi circumcisus.
Tunc Ozias, finito consilio ejus, quo tractaverunt, quid in tam ardua causa eis restaret agendum, suscepit eum, videlicet Achior, in domum suam, et fecit cœnam magnam. Et vocatis omnibus presbyteris, hoc est senioribus seu sacerdotibus, simul, expleto jejunio, refecerunt. Postea convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam, id est in synagoga, oraverunt. Habebant namque in singulis urbibus suis synagogas, in quibus vacabant orationi, devotioni, lectionique legis et prædicationi; et omnes pariter oraverunt, ut communis oratio exaudibilior esset. Non enim solet pia communitatis repelli oratio. Unde ad Corinthios ait Apostolus: Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, ut ex multarum personis facierum, ejus quæ in nobis est donationis per multos gratiæ agantur pro nobis.2
Footnotes
Chapter 8 of 18