Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI : HOLOFERNES AUTEM ALTERA DIE, ETC.

ANGUSTIA et coarctatio filiorum Israel ex obsidione Assyriorum, hic describuntur. Holofernes autem altera die, id est, die sequenti postquam tradidit ipsum Achior Israelitis, præcepit exercitibus suis. Fuit autem unus totalis exercitus, sicut et unus princeps militiæ, sed divisus fuit in aliquas turmas. Ut ascenderent contra Bethuliam, in alto inter montes locatam : ideo ait, Ascenderent. Voluitque statim indignationem, crudelitatem et comminationem suam implere. Indignanter quoque accepit, quod servi sui fuerunt a fundibulariis Israeliticis fugati. Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia. Supra legitur, quod erant duodecim millia equitum sagittariorum :1 ideo auctus videtur numerus equitum ; vel equites non erant sagittarii omnes. Præter præparationes, id est præter turbam et numerum illorum virorum, quos occupaverat captivitas, id est, quos cepit et in auxiliarios sumpsit, et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis, id est omnium juvenum, quos sic in suum redegit obsequium. Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem, id est summitatem seu extremitatem montis, usque ad apicem, id est summitatem loci, qui respicit super Dothain, hoc est locum seu oppidum sic vocatum, a loco qui dicitur Belma, usque ad Chelmon qui est contra Esdrelon.

Filii autem Israel ut viderunt multitudinem illorum, quam in alto loco illo poterant cernere, prostraverunt se super terram, humiliter deprecantes divinum auxilium, sine quo sciverunt se nequaquam posse illis resistere, et nihilo minus quod in ipsis erat agentes, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes, ut Deus Israel ostenderet misericordiam suam super populum suum. Et assumentes arma sua, sederunt per loca quæ angusti itineris tramitem, hoc est angustæ viæ callem compendiosum, dirigunt inter montuosa, hoc est, inter loca montana ostendunt, sive rectificant; et erant custodientes ea, ne Assyrii per ea ad Bethuliam seu alia oppida sua possent accedere.

Porro Holofernes, dum circumivit per gyrum Bethuliæ a remoto, reperit quod fons ... influebat in aquæductum illorum qui in Bethulia erant, ad quos aqua fontis illius per aquæductum illum currebat. Hoc, ut Magister in historiis addit, invenit per aviculas quæ bibebant aquam de alveo, et per latentes rimulas aquæductus. Et incidi præcepit aquæductum illorum, ne per eum aqua in urbem illam decurreret. Erant tamen non longe ab urbe fontes, ex quibus cives Bethuliæ furtim, hoc est secrete, ne ab Assyriis notaretur, videbantur haurire aquam ad refocillandum ardorem et siccitatem sitis suæ, magis quam ad potandum. Sed filii Ammon et Moab, qui oderunt Israelitas, accesserunt ad Holofernem cupientes ei placere, et dixerunt: Filii Israel non in lancea, nec in sagitta confidunt2, hoc est, tibi opponunt se, non ex confidentia armorum, sed locorum suorum. Ideo subditur : sed montes defendunt illos : quia propter loca illa montuosa difficile est illos accedere, et oporteret nos diu in obsidione manere ; et muniunt, hoc est, protegunt ac confortant illos, colles in præcipitio, id est in magna altitudine, constituti. Ut ergo sine congressione pugnæ possis eos superare, pone custodes fontium, ut non hauriant ex eis, et sine gladio interficies eos; aut certe fatigati, tradent civitatem suam, quam putant, in montibus positam, superari non posse. Et placuerunt verba hæc coram Holoferne, et omnibus satellitibus ejus. Et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.

Quumque custodia ista fontium per dies viginti esset expleta, defecerunt cisternæ, hoc est aquæ cisternarum, et collectiones aquarum, quæ ex fontibus solebant acquiri. Tunc ad Oziam congregati omnes viri, id est cives Bethuliæ, feminæque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, hoc est, justitiam suam ostendat in eo qui inter nos culpam habet in causa hac, qui fecisti in nos mala, id est, afflictionem hanc induxisti super nos tuo consilio imprudenti, nolens loqui pacifice cum Assyriis, tractando cum eis, ut nos in servos susciperent. Et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum, hoc est, propter istam rebellionem Deus jam quasi dedit nos potestati ipsorum, sicut res datur pro pretio. Et ideo non est qui adjuvet, quum prosternamur ante oculos eorum, id est, ipsis scientibus et nos circumvallantibus, corruamus in mortem, in siti, id est ex potus defectu, et perditione magna. Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte, hoc est sine diuturniore resistentia, tradamus nos Holoferni. Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes. Et sic habebant adhuc aliquam confidentiam evadendi mortem, si se traderent Holoferni. Parva tamen fuit spes ista. Quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, quum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros. Contestamur hodie cælum et terram, hoc est, omnem creaturam, seu angelos et homines in testimonium sumimus, et cum attestatione tali rogamus. Contestamur quoque sic, et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur, id est, ulciscendo vitia nostra punit nos secundum peccata nostra, ut tradatis civitatem in manus militiæ Holofernis, ut sit finis noster, id est mors, brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.

Et quum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Dominum, dicentes: Peccavimus, injuste egimus. Tu qui pius es, in tuo flagello vindica iniquitates nostras, hoc est, per te ipsum seu angelico ministerio corrige nos, et noli tradere confitentes te, id est nos fideles qui te confitemur verum Deum, populo qui ignorat te. Juxta hunc modum dixit rex David: Melius est mihi incidere in manus Domini (multæ enim sunt miserationes ejus), quam in manus hominum.3 Ut non dicant inter gentes, id est, ne increduli inter se dicant: Ubi est Deus eorum? id est, jam apparet quod Deus eorum non curat de eis, non potest eis auxiliari. Ac si dicant: Pro tuo honore zelamus, et si non vis nos exaudire propter nos, saltem propter te ipsum et tui ipsius honorem et gloriam nos exaudi, ne blasphemeris a perfidis et iniquis: sicut per Isaiam testatus est, Propter me faciam, ut non blasphemer. In Ezechiele quoque: Non propter vos, ego faciam: notum sit vobis; sed propter nomen sanctum meum.

Et quum fatigati his clamoribus, et his fletibus lassati siluissent, exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, sperando in Domino, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam. Ideo exprimit, Quinque dies, quoniam aqua quam habebant, quæ vix per unam diem suffecit ad satietatem, non videbatur ultra quinque dies posse servire, quamvis parcissime sumpta. Forsan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium nobis a Deo, faciemus hæc verba quæ locuti estis, urbem tradendo. De hac præfixione quinque dierum reprehenditur iste Ozias sequenti capitulo, ut ibi patebit.45

Footnotes

  1. Judith. 7. ↩

  2. Ibid. 8. ↩

  3. II Reg. XXIV, 14. ↩

  4. Is. XLVIII, 11. ↩

  5. Ezech. XXXVI, 32, 22. ↩

Chapter 9 of 18