Skip to the text

Articulus 8

DECLARATIO CAPITULI OCTAVI : ET FACTUM EST.

EXHORTATIO, oratio et consilium venerabilis viduæ Judith, hic referuntur. Et factum est quum audisset hæc verba Oziæ, qui dixit quod traderet urbem post quinque dies, nisi interim veniret auxilium, Judith vidua de tribu Ruben, etc.1, cujus stirps in textu describitur. Et vir ejus Manasses in diebus messis mortuus est. Venit enim æstus super caput ejus : ex quo ardore solis fuit intus accensus, et ægritudinem incurrit letalem, sicut et quarto Regum legitur de filio Sunamitis suscitato per Eliseum;2 et sepultus est cum patribus suis. Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. Voluit enim deinceps in viduali castimonia Deo servire.

Et in superioribus domus suæ fecit sibi cubiculum secretum, et in ipso cubiculo oratorium, ut sequenti patet capitulo; et camerula illa fuit etiam oratorium ejus; in quo cum puellis, id est ancillis, aut cognatis, clausa morabatur : ita quod raro exivit domum, soli Deo vacans in loco abstracto, et virorum vitans adspectus, familiaritates, colloquia, convivia, et ceteras lasciviæ occasiones, non solum ne ipsa ad carnalia incitaretur, sed ne appeteretur ab aliis; et habens super lumbos suos cilicium, pro carnis edomatione, majorisque gratiæ impetratione, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, quibus in viduitate permansit. Maritatis autem mulieribus non liceret sic jejunare sine consensu mariti. Præter sabbata et neomenias, hoc est exordia mensium, quia in primo die cujuslibet mensis fuit quædam festivitas legis, ut in Levitico et Deuteronomio patet;3 unde in Psalmo : Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solennitatis vestræ.4 Et festa domus Israel, scilicet festa, Paschale et Tabernaculorum, et Hebdomadarum seu Pentecostes, quæ erant festa legis præcipua.

Erat autem eleganti, id est venusto, adspectu nimis, habens pulchritudinem corporalem, moralem et spiritualem. Cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam : sicque ejus continentia fuit magna, et multum laudabilis, quia inter tot incitamenta libidinis, quæ sunt, juventus, pulchritudo, opulentia, et multitudo virorum præsentium, mansit tam casta. Et hæc erat in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, filiali timore, qui perfectam et fervidam caritatem includit, facitque hominem coram Deo custoditum, sollicitum, et irreprehensibiliter conversantem : quia, ut Salomon loquitur, Qui timet Deum, nihil negligit.56 Nec erat qui loqueretur de illa verbum malum : quia Deo atque hominibus ex sua exemplari et sancta complacuit vita. Tales quoque erant beatissimi Joannis Baptistæ parentes, incedentes in omnibus justificationibus Domini sine querela.7

Hæc itaque quum audisset, hoc est, sedens in domo sua percepisset, quoniam Ozias promisisset, quod transacta quinta die traderet civitatem Assyriis : quia ut apparet, non aderat quando Ozias protulit ea. Nam subditur : misit ad presbyteros Chabri et Charmi, ut venirent ad se, quia invite processit in publicum. Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis, si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium ? quasi dicat, Illicitum est. Cur non direxit sermo- nem ad Oziam? Ad hoc aliqui dicunt, quod nondum erat præsens: quibus objici potest, quod infra in isto capitulo, Ozias et presbyteri leguntur ei pariter respondisse.8 Ad quod dici potest, quod interim forsan advenit. Vel si cum presbyteris venit, tamen presbyteros primo affatur, quoniam sacerdotum fuit etiam ipsum Oziam super hoc increpare.

Et qui estis vos qui tentatis Dominum? quasi dicat: Merito essetis nimis prudentes ad hoc, nec aliquo modo vos decet. Non est iste sermo qui misericordiam provocet, id est, exauditionem mereatur a pietate divina; sed potius qui iram excitet, et furorem accendat, id est, rigorem divinæ mereatur justitiæ in vindicta: quia tentare Deum, est grave peccatum. Nempe præfigere tempus, infra quod, si Deus non subvenerit, cessetur ab ejus invocatione contra perfidos, est infra tempus propria libertate determinatum velle experiri divini succursum subsidii, alioqui incredulis subjugari, etiam in destructionem cultus divini:9 quemadmodum fuit in isto casu. Si enim adversarii obtinuissent Bethuliam, de facili obtinuissent ac destruxissent Jerusalem. Et si objiciatur, quod Jeremias propheta consuluit Sedeciæ regi, ut traderet urbem Jerusalem Nabuchodonosor regi:10 dicendum, quod consuluit hoc, non in destructionem urbis et templi ac cultus divini, sed pro conservatione illorum, quia sciebat quod civitas et templum destruerentur a Chaldæis, nisi sponte eisdem traderentur.

Posuistis vos tempus miserationis Domini, hoc est tempus infra quod Deus clementer subveniat, et in arbitrio, id est judicio vestro, diem constituistis ei. Sed quia patiens est Dominus, id est longanimiter ferens offensam, non statim ulciscens.11 Patientia autem et virtutes morales quæ circa passiones versantur, non competunt Deo quoad passionum ordinationem, sed quantum ad operis conformitatem. In hoc ipso, id est de culpa hac, pœniteamus: et ex humilitate connumerat se eis, qui rei erant in illo peccato; et indulgentiam ejus cum lacrimis postulemus, ut sit vera contritio ex intimo cordis fundo proveniens. Sic enim placatur inveniturque Deus, juxta illud Deuteronomii: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.12 Non enim quasi homo, Deus sic comminabitur, id est non ex impetu passionis, neque ut mox inferat ultionem, neque sicut filius hominis ad iracundiam provocabitur, quum sit simplicissima et prorsus immaterialissima mens invariabilis in æternum. Qui per Malachiam protestatur: Ego Dominus, et non mutor. De quo et Balaam loquitur: Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur.13

Et ideo humiliemus illi animas nostras, id est, ad Dei honorem, recognoscamus humiliter proprias culpas.14 Et in spiritu contrito , hoc est corde compuncto, et humiliato servientes illi: quia ait per Isaiam: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Dicamus flentes Domino, ut secundum suam voluntatem sic faciat nobiscum misericordiam suam. Hoc enim Deo gratissimum est, ut rationalis creatura propriam voluntatem plenarie Creatori suo resignet, mactet et offerat. Sic namque Christus passione instante exorans, Non mea, inquit, sed tua voluntas fiat.15 Ut sicut cor nostrum conturbatum est, hoc est, vehementer perterritum, contristatum, afflictum, in superbia eorum, id est ex ambitiosa et arroganti invasione, comminatione, obsidione Assyriorum istorum; ita de nostra humilitate gloriemur in Domino, hoc est de liberatione nostra humiliter postulata a Deo; quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, idola adorando, sanguinem innocentem fundendo, aut occidendo Prophetas, aut consimilia perpetrando facinora: ideo merito in Deo nostro confidimus, quod ab hostibus istis nos eruet. Sicque verba hæc protulit Judith, non populum suum laudando simpliciter, sed ad augendum sibi ac populo spem in Deo, sicut et Ezechias † angustiatus a rege Assyriorum, invocans Dominum: Obsecro, ait, memento quomodo coram te ambulaverim in veritate et corde perfecto.16 Pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam inimicis suis. Nos autem alterum Deum nescimus per fidem et cultum, præter ipsum: quia nec alius Deus est.

Exspectemus humiles consolationem ejus.

Non enim repellet in sempiternum Dominus:17 quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum, ut in Threnis loquitur Jeremias. Et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, hoc est, tribulationes nobis illatas ab hostibus, vindicabit in ipsis, eos affligendo, ut justum est; et humiliabit, id est dejiciet, omnes gentes quæ insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. Hæc fuerunt verba bonæ fiduciæ, non prophetiæ, ut æstimatur, quamvis paulo post evenerint.

Et nunc, fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, hoc est sacerdotes et seniores, et ex vobis pendet anima illorum, id est, salus et prosperitas animarum ipsorum ex vestra salubri eruditione, virtuosaque conversatione, pro magna parte dependet: juxta illud Ecclesiastici, Qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.18 Hinc per Jeremiam Dominus asserit:19 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Ad eloquium vestrum corda illorum erigite, hoc est, vestra salubri exhortatione corda ipsorum ad Deum reducite, ut confidant in ipso; ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri, id est multipliciter impugnati ab invisibilibus ac visibilibus inimicis, ut probarentur, si vere colerent Deum suum, id est, quatenus per adversa pateret, an Deo constanter atque fideliter adhærerent. Unde et in libro Judicum legitur: Dimisit Dominus Chananæos, ut in eis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, an non.20

Memores esse debent, quoniam pater noster Abraham tentatus est: juxta illud, Tentavit Deus Abraham; et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.21 Nam ex caristia perrexit ex terra Chanaan in Ægyptum, et ibi ablata est ei propria uxor, et puteos ejus abstulerunt aut repleverunt Palæstini: quæ omnia leguntur in Genesi. Sic Isaac, qui exhibuit se paratum ut offerretur Deo in holocaustum.2223

Sic Jacob, et Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Sic ait Paulus: Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.24 Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, id est, qui adversitates et impugnationes non toleraverunt patienter ac timorate, aut pravis suggestionibus non restiterunt idonee, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Deum protulerunt, adversus ipsum murmurando, seu ipsum tentando, aut culpam retorquendo in ipsum, exterminati sunt ab exterminatore, id est, interfecti Deo præcipiente, et ejus sententiam angelo bono aut malo exsequente. Etenim in Numeris perversi filii Israel leguntur dixisse: Utinam mortui essemus in Ægypto; utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio.25 Propter quod in Deuteronomio Moyses loquitur eis: Noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini murmurati estis atque dixistis: Odit nos Dominus.26 Hinc Dominus dixit ad Moysen: Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Et a serpentibus perierunt: secundum illud Numerorum, Immisit Dominus in populum ignitos serpentes.2728 Ab infernalibus quoque serpentibus tales peccando spiritualiter necabantur.

Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur, ex impatientia aut diffidentia; nec peccemus in Deum, contra ipsum murmurando, seu quasi volendo vindicare injurias nostras per offensam et inhonorationem ipsius Dei, derogando justitiæ ejus, aut adscribendo ei impatienter nostras miserias; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse (ita ut fateamur ex corde, quod peccando meruimus pati adversa his graviora), flagella Domini, quasi servi qui corripimur a Domino, id est castigationes istas Deo permittente aut ordinante atque volente nobis inflictas, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus: ut scilicet per temporales pœnas purgati, tormenta evadamus æterna; vel etiam a præsenti persecutione eripiamur, Dominum invocando, et quæ illata sunt, æquanimiter sustinendo.

Et dixerunt illi Ozias et presbyteri, qui exhortationem et increpationem feminæ patienter et humiliter susceperunt propter virtuositatem ipsius: quia et ipsa ex zelo justitiæ, caritatis fervore, et ex inspiratione divina humiliter, non jactanter, fuit locuta: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. Nunc ora pro nobis Dominum, quoniam mulier sancta es et timens Deum.

Et dixit illis Judith: Sicut quod loqui potui, Dei esse cognoscitis, id est verum atque salubre; ita quod facere disposui, probate, id est, suo tempore considerate, et nunc interim exspectate, donec per effectum propositi mei pensetis, si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum, id est, illud perficiat, et ad salutarem ducat effectum. Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea, id est cum ancilla mea, et orate, ut sicut dixistis, diebus quinque respiciat Dominus populum suum. Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, id est, non interrogetis a me quid agere velim; et usquedum renuntiem vobis quid egerim, vel per me ipsam, sive per alium, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. Et dixit ad eam Ozias princeps Juda, id est unus de principalibus et rectoribus tribus seu populi Juda, secundum quod Nicodemus vocatur princeps Judæorum: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum, id est infligendo per te hostibus nostris justam punitionem in vindictam iniquitatum eorum adversum nos.

Joann. III, 1.

Ex isto capitulo accipere possumus multa moralia et optima documenta. Nempe in primis ex isto informantur capitulo viduæ universæ, ut quamvis formosæ, juvenes, nobiles, divitesque consistant, attamen in viduali castimonia perseverent; et quo appetibiliores fuerint, eo plus vitent occasiones lasciviæ ac scandala aliorum, et corpus suum in spiritus redigant servitutem aspero (aut etiam cilicino) vestitu, jejuniis, orationibus, disciplinis, vigiliis. Insuper hic docemur, ne Deum aliquo modo tente-mus, sed in ipso usque in finem, etiamsi nos occiderit, confidamus; et dum Dei misericordiam imploramus, ipsum nequaquam verbis aut actibus seu negligentia offendamus. In omni quoque necessitate, tribulatione, angustia, in spiritu contrito et humiliato Dominum invocemus. Cuncta demum adversa cum invicta patientia amplectamur, humiliter confitentes quod peccata nostra multo majora mereantur supplicia; neque nos ulciscamur, nec contra Dominum ullatenus murmuremus. Sicque sanctorum patrum exempla considerantes, eadem totis viribus imitemur, et proximos, ut pro nobis assidue orent, pulsemus.

Moralitas.

I Cor. IX, 27.

Job XIII, 15.

Dan. III, 39.

I Cor. X, 10.

Footnotes

  1. Judith VIII, 1. ↩

  2. IV Reg. IV, 18-20. ↩

  3. Cf. Num. XXVIII, 11-14. ↩

  4. Ps. LXXX, 4. ↩

  5. Eccle. VII, 19. ↩

  6. I Tim. V, 7. ↩

  7. Luc. I, 6. ↩

  8. vers. 28. ↩

  9. *constitu- ti humilia- to Is. LXVI, 2. ↩

  10. Jer. xxxviii, 17. ↩

  11. Job xxxv, 15. ↩

  12. Deut. IV, 29. ↩

  13. Num. XXIII, 19. ↩

  14. Malach. III, 6. ↩

  15. Luc. XXII, 42. ↩

  16. IV Reg.xx, 3. ↩

  17. Thren. III, 31, 32. ↩

  18. Eccl. x, 2. ↩

  19. Jer. x, 21. ↩

  20. Judic. III, 4. ↩

  21. Gen. xxii, 1. ↩

  22. Ibid. xxii, 9. ↩

  23. Gen. xii, 10, 15; xxi, 25. ↩

  24. Act. xiv, 21. ↩

  25. Num. xiv, 3. ↩

  26. Deut. I, 26, 27. ↩

  27. Num. xiv, 27, 29. ↩

  28. Num. xxi, 6. ↩

Chapter 10 of 18