Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI NONI : QUIBUS ABSCEDENTIBUS, ETC.

ORATIO Judith hic introducitur. Quibus abscedentibus, Judith ingressa est oratorium suum, quod erat in superioribus, ut patuit præcedenti capitulo; et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum. Dicunt aliqui, quod præter cilicium quo fuit supra nudum corpus vestita, etiam jam vestivit se cilicina veste exterius. Et prosternens se Domino, cui se humiliavit vestitu et cinere, corde et corpore, clamavit ad Dominum ex vehementi affectionis suæ ardore, dicens: Domine, Deus patris mei Simeon. Ex quibus verbis apparet, quod fuit de tribu Simeon; quum præcedenti sit dictum capitulo, quod fuit de tribu Ruben. Ad quod nonnulli respondent, quod fuit de tribu Ruben ex parte patris, atque ex tribu Simeon ex parte matris: quod et in Scholastica affirmatur historia.

Contra quod arguit quidam satis prolixe. Primo, quoniam mulieres non debebant conjungi viris alterius tribus. Secundo, quia Ruben ad quem reducitur generatio Judith, non videtur fuisse Ruben patriarcha filius Jacob, sed alius, quoniam inter patriarcham et Judith multo plures fuerunt generationes quam præcedenti capitulo inducuntur. Tertio, quia nec in Genesi, nec in Paralipomenon scribitur aliquis filiorum ipsius Ruben vocatus fuisse Simeon, sicut in præcedenti capitulo. Ad quæ omnia faciliter posset respondere, qui præfatam responsionem vellet tenere: respondendo ad primum, quod mulieres quæ non successerunt in hereditate paterna, poterant contrahere cum viris tribuum aliarum, sicut David de tribu Juda sumpsit Michol de Benjamin tribu; ad secundum, quod non omnes, sed quædam

A præcipuæ generationes ipsius Judith in ascendendo ponuntur capitulo præcedenti; ad tertium, quod Simeon ille filius Ruben mediatus aut immediatus, binomius fuit.

Denique prætactus, dicens ipsam Judith fuisse de tribu Simeon ex parte patris et matris, in argumentationis suæ processu affirmat, quod Jacob cito postquam Esau quadragenarius duxit uxores1, perrexit ad Mesopotamiam, et quadraginta octo annorum fuisse videtur dum genuit Ruben.

C Circa quod dico, quod Jacob erat octoginta annorum aut circiter, quando ad Mesopotamiam est profectus. Siquidem in Genesi legitur ipse Jacob filium suum Joseph præceteris dilexisse, quia in senectute sua genuit eum. Rursumque fertur, qualiter Jacob ingressus Ægyptum, locutus sit Pharaoni: Dies peregrinationis vitæ meæ super terram, centum triginta anni sunt parvi et mali. Et tunc Joseph nondum erat quadragenarius: triginta namque fuit annorum, quando a Pharaone constitutus est princeps Ægypti, ut habetur in Genesi. Deinde fluxerunt septem anni fertilitatis: quibus evolutis, primo anno caristiæ venerunt fratres ejus ad eum, quibus secunda vice ad se reversis locutus est: Biennium est quod cœpit esse fames; adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. Et tunc erat triginta novem annorum. Moxque misit pro patre suo, qui tunc fuit centum triginta annorum, sicque in nativitate Joseph fuit nonagenarius. Porro in Mesopotamia habitavit annis viginti.

D Quæ omnia patent in Genesi. Et dato quod Joseph fuisset natus in ultimo illorum viginti annorum, tamen pater ejus fuisset septuagenarius, quando Mesopotamiam est

Judith VIII, 1.

Num. XXXVI, 8.

Judith VIII, 1. Gen. XLVI, 9; 1 Par. v, 3.

1 Reg. XVIII, 27.

Ibid. 1.

Ibid. XLVII, 9.

Ibid. XLI, 46.

Ibid. XLV, 6.

Ibid. XXXI, 38. ingressus. Joseph autem natus fuit quartodecimo circiter anno habitationis Jacob in Mesopotamia, ut in Genesi patet. Unde concluditur, quod Jacob fuerit circiter septuaginta sex annorum, quando venit ad Mesopotamiam.

Qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, id est ad ulciscendum stuprum quod alienigenæ seu infideles Chananæi commiserunt in filia Jacob, qui violatores exstiterunt in coinquinatione sua, id est, sua pollutione corruperunt Dinam filiam Jacob. Unde subjungitur, et denudaverunt femur virginis in confusionem: et sumitur hic plurale pro singulari, quoniam solus Sichem filius Hemor illam corrupit.23 Vel ideo ait pluraliter, Violatores, quoniam aliqui adjuverunt eum ad perpetrandum hoc scelus. Et dedisti mulieres eorum in prædam, et filias eorum in captivitatem, et omnem prædam in divisionem servis tuis, videlicet filiis Jacob, qui zelaverunt, id est, per amorem secuti sunt, zelum tuum, id est fervorem tibi placentem contra injustitiam.

Videtur quasi totum istud repugnare Scripturæ canonicæ, quoniam Jacob redarguit ultionem præfatam, dicens Simeoni et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis habitatoribus terræ hujus.45 In extremis quoque agens, valde abhorruit illam vindictam, dicens: Simeon et Levi, vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu eorum non sit gloria mea:6 quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Unde elicitur, quod non zelo Deo placente seu zelo Dei, sed ex furore et indignatione illud fecerunt. Ad istud Magister in historiis breviter dicit: Judith non commendavit factum Simeonis, quod detestatus est Jacob, sed ultionem factam a Domino per manus ipsius.

Alius quidam prolixius respondens: In illo (inquit) facto duo fuerunt, videlicet zelus ulciscendi stuprum, et illud fuit justum et licitum, quia non habebat judicem qui vellet factum punire, cujus auctor erat princeps civitatis et populus ejus fautor: et sic loquitur hic Judith. Alius est modus ulciscendi, qui fuit malus et proditorius, in quantum filii Jacob transgressi sunt pactum habitum cum Sichimitis: et sic reprehendit illud Jacob. Verum ista responsio non videtur idonea. Primo, quoniam juxta prætacta factum illud non processit ex zelo Dei, sed ex indignatione atque rancore. Secundo, quia tam opus illud, quam modus operis, vitiosa fuerunt. Opus namque ex prava processit radice, non ex justo zelo, ut patuit, et modus fuit fraudulentus. Tertio, quia post initum fœdus nequaquam licuit filiis Jacob illam facere ultionem, nec potuerunt ad hoc habere zelum Dei secundum scientiam post initum pacis pactum.7 Quod totum patet ex verbis Hieronymi, affirmantis: Significavit Jacob non sui fuisse consilii, quod Simeon et Levi ipsum Hemor et Sichem filium ejus viros sibi fœderatos interfecerunt, et contra jus pacis et amicitiarum sanguinem effuderunt innocentem, et crudelitate quasi furore rapti, muros hospitæ urbis everterunt. Insuper, quod dicitur filios Jacob non habuisse judicem, qui factum vellet punire, non apparet. Quamvis enim Hemor erat rex Sichimorum, non tamen totius terræ illius: et sic habuit superiorem, ad quem potuisset referri. Unde in Josue scriptum est:8 Asor inter omnia regna antiquitus primatum tenebat. Præterea, quamvis judicem talem non habuissent, tamen postquam Hemor et Sichem tam magnam præbuerunt emendam et satisfactionem, et pacis conditionem inierunt cum Jacob et filiis ejus, ac circumciderunt se, non licuit filiis Jacob illam exercere vindictam.9 Propter quod ipse Jacob asseruit, furorem eorum et indignationem esse maledictionis, quia tam pertinax fuit furor eorum, atque tam dura1011 ipsorum indignatio, quod post tanta benevolentiæ signa, satisfactionisque dona oblata, et inita pacis pacta, non fuerant emolliti.

Amplius, responsio ex Scholastica historia introducta, videtur obscura: quoniam ultio ejus non videtur commendanda fuisse secundum prædicta, nisi forsan quoad divinum judicium, quoniam Hemor et Sichem non videntur vere pœnituisse de scelere illo. Sicque quantum ad hoc, justa fuit illa12 vindicta, quamvis Simeon et Levi non recte ex zelo laudabili, sed ex furore et indignatione exsecuti sint eam.13 Juxta quem modum justa fuit Judæorum exterminatio, punitio, captivatio facta per Assyrios et Chaldæos, quamvis Assyrii et Chaldæi ex vitiosa radice inflixerint talia filiis Israel.14 Sicque aliquo modo videntur verba Judith posse salvari.

Subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ, qui (teste Psalmista) pater es orphanorum, judexque viduarum;15 de quo iterum dicitur in Psalmo, Pupillum et viduam suscipiet.16 Tu enim fecisti priora, id est, pristinas dedisti victorias filiis Israel descriptas in libris Moysis, Josue, Judicum, Regum, Paralipomenon, et illa post illa cogitasti, id est, unum post aliud facere decrevisti.171819 Omnia tamen simul in ipso æternitatis instanti plenissime cognoscis, cogitas, intueris, non successive unum post aliud; et hoc factum est quod ipse voluisti, quia omnipotens es. Ideo ait Propheta:20 Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra. Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt: id est, a te prædispositæ sunt tuæ actiones, atque in promptu habes agere omnibus modis tibi placentibus, et exhibere actus quoscumque volueris; et tua judicia, id est justa et judicialia opera tua, in tua providentia posuisti, id est in præordinatione et libertate sapientiæ atque potentiæ tuæ, ita quod quidquid forinsecus agis et judicas, ex certa et æterna providentia procedit. Unde et Paulus:21 Omnia (inquit) operatur secundum consilium voluntatis suæ.

Respice castra Assyriorum nunc, id est, exercitus istos Assyriorum oculo tuæ justitiæ per justam eorum punitionem intuere, in quantum sunt hostes boni communis ac cultus divini, sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, dum scilicet filii Israel, Moyse duce, exierunt Ægyptum.22 Sed adspexisti super castra eorum, id est, per districtam vindictam ostendisti te impios illos adspicere: secundum illud Exodi, Et ecce respiciens Dominus supra castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum;23 et tenebræ fatigaverunt eos, id est, affligebantur Ægyptii ex hoc, quod nubes tenebrosa stetit inter eos et filios Israel, ita quod tota nocte Israelitas accedere non valebant, juxta quod in Exodo fertur: Tollens se angelus Domini, qui filios Israel præcedebat, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis inter castra Ægyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.24 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos, id est, aqua maris Rubri divisi ad priorem refluens locum, impedivit pedes Ægyptiorum a processu.

Sic fiant isti, puta Assyrii, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, id est perticis præacutis ferro seu cuspide, quas loco25 hastarum rustici portant, et in sagittis suis, et in lanceis suis gloriantur; et nesciunt quia, id est quod, tu ipse verus, omnipotens et omnia intuens, es Dominus Deus noster, qui conteris bella ab initio, id est, ab antiquis temporibus contrivisti bellatores iniquos, et bella eorum cassasti: sicut in Josue et Judicum libro narratur; et Dominus nomen est tibi, quia tu propria potestate et auctoritate universis et singulis dominaris, cujus respectu omnis creatura dominans, est instrumentum et serva, imbecillis, dependens, exigua. Ideo ait Psalmista: Qui dominatur in virtute sua in æternum.26 Unde per Isaiam testatur:27 Ego Dominus, hoc est nomen meum.

Erige brachium tuum, id est, omnipotentiam tuam sublimiter per effectus tuos ostende, sicut ab initio, et allide virtutem eorum in virtute tua, id est, propria potestate confringe potestatem atque exercitum Assyriorum; cadat virtus eorum in iracundia tua, id est in rigore justitiæ tuæ, qui promittunt se violare sancta tua, id est, jactanter præsumunt quod sacra templi contaminabunt ac destruent, et polluere tabernaculum nominis tui, id est templum tuæ majestati deputatum seu inchoatum, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. Fac ut gladio proprio ejus superbia amputetur, id est, superbum caput Holofernis amputetur manu mea ipsius mucrone. Capiatur laqueo oculorum suorum in me, id est, incauto suo intuitu sic afficiatur ad me, ut id fiat occasio suæ interfectionis, et percuties eum ex labiis caritatis meæ, id est, per verba labiorum meorum, quæ ex caritate filiorum Israel pronuntiabo, facies eum seu permittes decipi, atque corruere seu occidi, ut spero. Hæc enim dixit ex bona fiducia, non ex certitudine absoluta.

Verumtamen circa hæc, est præcipua difficultas, quæ et in sequentibus quoque occurrit. Videtur etenim Judith optasse ac postulasse, quod Holofernes eam intuendo, accenderetur libidinoso ejus amore et carnali affectu, quatenus sic deceptus, perimeretur ab ea in lecto aut camera. Alium autem ad mortale peccatum ex proposito incitare, seu velle inducere, est mortale peccatum, et caritati Dei ac proximi directe contrarium, quantumcumque hoc ultra ordinetur ad commendabilem finem: imo bonus finis est appetendus et exquirendus seu obtinendus per proportionata et licita media. Ad istud dicendum videtur, quod Judith, quæ erat virtuosa et prudens matrona, non intendebat Holofernem inducere ad libidinosum amorem aut concupiscentiam vitiosam, sed ad concupiscentiam talem ac tantam, quod acciperet eam ad suam familiaritatem, vel optaret habere eam et accipere conjugem: non quod ipsa intenderet cum ipso contrahere, quod nec voluit nec licuit ei, † videlicet Holoferni.28

Circa hoc refert Lyra positionem quorumdam, dicentium quod Judith non peccavit in prædicta oratione et sua compositione, quoniam aliud intendebat, et aliud prævidebat. Intendebat quippe sic grata fieri Holoferni, quod posset familiariter esse cum ipso ad ejus interitum perpetrandum: quod ei licitum erat, quoniam fuit adversarius Dei et boni communis ac cultus divini. Prævidebat autem amorem Holofernis illicitum circa se. Non tamen propter hoc debuit dimittere bonum prædictum, sicut nec Deus dimittit peccatorem punire, quamvis videat eum ex hoc deteriorari, ut patuit in Pharaone.29 Sed contra positionem hanc objicit prætactus expositor, quoniam eadem est intentio finis, et eorum quæ sunt ad finem, quando apprehenduntur ut ordinata ad finem: sicut mobile eodem motu movetur in medium et terminum. Judith autem intendebat mortem Holofernis, tanquam finem intentum, ad quem intendebat pertingere per privatam familiaritatem: et hanc familiaritatem intendebat per ardorem concupiscentiæ Holofernis in ipsam, et sic intendebat eum inducere ad peccatum mortale.

Sed qui vult positionem istam, quæ satis probabilis reputatur, defendere, dicere habet, quod Judith non intendebat familiaritatem illam Holofernis acquirere per vitiosum ardorem concupiscentiæ sensualis in ipsam, sed per concupiscentiam talem ac tantam, qua cuperet eam ducere in uxorem; et quamvis ipsa facillime poterat conjicere, quod Holofernes eam vitiose appeteret, non tamen ob hoc debuit procurationem familiaritatis illius vitare: sicut qui ab usurariis accommodat ad usuram, non peccat, quamvis sciat quod illi non mutuabunt sibi sine usura, quoniam ipse non intendit eos ad usuram inducere, sed propriæ necessitati consulere; et sic malo illorum utitur ad bonum suum, sicut et Deus ex malis aliorum elicit multa bona. Hinc in secunda secundæ, quæstione 78, loquitur Thomas: Nullatenus licitum est alium ad peccandum inducere; sed malo ac peccato alterius uti in bonum, est licitum. Nam et Deus utitur peccatoribus in bonum, dum ex eorum malis elicit bona. Hinc Augustinus Publicolæ sciscitanti, an liceat uti juramento jurantis per falsos deos, respondit, quod utens juramento ita jurantis, non se sociat peccato illius, sed bono ejus pacto, quo fidem servavit: peccaret autem, si illum induceret ad jurandum per falsos deos.

Da mihi in animo constantiam, ne feminea instabilitate aut mollitie seu formidine vincar aut flectar, ut contemnam illum, non in quantum homo est et in officio constitutus, sed in quantum iniquus est ac tyrannus, hostis divini cultus fidelisque populi, et virtutem, id est abusum potestatis ejus, ut evertam illum. Sic enim de justo cantatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et justus fatetur: Despexit oculus meus inimicos meos. Erit enim hoc memoriale nominis tui, id est opus commemoratione dignissimum, in quo omnipotentiæ ac sapientiæ atque justitiæ tuæ excellentia relucebit ac recoletur, imo laudabitur, quum manus feminœ dejecerit eum, id est tam † superbum, crudelem ac superbissimum hominem, cui nullus virorum seu principum potest aut audet resistere: unde apertissime innotescet, hoc esse opus providentiæ tuæ justissimæ, quæ superbos humiliat, et tam arrogantissimum, tam confusibiliter (ut confido) calcabit. Unde Abimelech videns se per mulierem letaliter vulneratum, dixit armigero suo: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim.

Non enim in multitudine est virtus tua, Domine: id est, potestas tua non consistit in copioso exercitu, sicut potestas regis terreni sita est in multitudine adjuvantium eum; sed tu ex te et per te omnipotens es, et tua potestate potes dare triumphum tam bene per unum, sicut per multos: quemadmodum primo Regum libro Jonathas ait, Non est Domino difficile salvare in multis vel in paucis.30 Secundo quoque Paralipomenon Asa rex, Domine, inquit, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus.31 Neque in equorum viribus voluntas tua est, id est, beneplacitum tibi non est in fortitudine equorum, sed in spe et devotione tuorum fidelium: juxta illud Psalmistæ, Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.32 Ideo in Proverbiis asseritur: Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet.33 Neque superbi ab initio placuerunt tibi: imo in prima ætate mundi superbos gigantes, et in principio creationis superbientes angelos dejecisti; sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio: quum in Ecclesiastico scriptum sit, Oratio humiliantis se nubes penetrabit:34 atque in Psalmo, Exaltabit mansuetos in salutem.35 Hæ namque duæ virtutes Deo præcipue placent, et invicem sunt germanæ, ac tantæ excellentiæ, ut eas Christus potissime commendaverit a se esse discendas: Discite, inquiens, a me, quia mitis sum et humilis corde.36 Unde et divinus Dionysius in epistola ad Demophilum scribit: Moyses, David et Joseph maximam apud Dominum gratiam invenerunt, quoniam mansueti fuerunt.

Deus cœlorum, creator aquarum et Deus totius creaturæ, cujus potestati nullus potest resistere, exaudi me miseram deprecantem, id est afflictam et populo meo intime condolentem, ac periculo magno expositam, nisi succurras: quia quum pulchra sim, me impii illi in primis fœdarent; et de tua misericordia præsumentem, quia per te facere spero, quod meis viribus me posse implere diffido. Memento, Domine, testamenti tui, id est pacti quod cum patribus nostris inisti, quibus et promisisti quod posteritati eorum ad te confugienti succurreres; et memor sis observantiæ ac religionis testamenti, quod per Moysen nobis mandasti, ut eas conserves; et da verbum efficax, sapientiale et bene sonans, in ore meo, dando mihi gratiam sic loquendi, quod propositum meum sortiatur effectum, et in corde meo consilium corrobora, ut bene judicem de agendis; ut domus tua, videlicet templum, in tua sanctificatione, id est in sancto cultu tuo et in consecratione, permaneat, nec violetur per impios.3738394041424344 Et omnes gentes agnoscant, per victoriam nobis tua virtute præstandam, quoniam tu es Deus, et alius non est præter te, id est, quod tu solus sis verus Deus, imo quod nullus habeat esse plenum atque perfectum, nisi tu, cujus comparatione omne creatum esse, est velut non esse.454647

Footnotes

  1. Gen. xxix, 20, 27, 28; xxx, 23-25. ↩

  2. Gen. xxxiv, 2. ↩

  3. Gen. xxxiv, 2, 24. ↩

  4. Ibid. 30. ↩

  5. Gen. xxxiv, 30. ↩

  6. Gen. xlix, 5, 6. ↩

  7. Rom. x, 2. ↩

  8. Josue xi, 10. ↩

  9. Gen. xxxiv, 9-12, 18, 24. ↩

  10. Gen. xlix, 7. ↩

  11. Ibid. xlix, 7. ↩

  12. Gen. xxxiv, 2. ↩

  13. Gen. xlix, 5, 6. ↩

  14. IV Reg. XVII, 6; XXV, 1 et seq. ↩

  15. Ps. LXVII, 6. ↩

  16. Ps. CXLV, 9. ↩

  17. Exod. XVII, 10-13; Josue x, 10-14; ↩

  18. IV Reg. XIX, 35; ↩

  19. II Par. XX, 22-24. ↩

  20. Ps. CXXXIV, 6. ↩

  21. Ephes. I, 11. ↩

  22. Exod. XII, 41; XIV, 8, 9. ↩

  23. Exod. XIV, 24. ↩

  24. Ibid. 19, 20. ↩

  25. Judic. VII, 19-23; VIII, 11; XI, 29-33; ↩

  26. Ps. LXV, 7. ↩

  27. Is. XLII, 8. ↩

  28. Cf. Deut. vii, 3. ↩

  29. Exod. v-xiv. ↩

  30. I Reg. xiv, 6. ↩

  31. II Par. xiv, 11. ↩

  32. Ps. cxlvi, 10. ↩

  33. Prov. xxi, 31. ↩

  34. Eccli. xxxv, 21. ↩

  35. Ps. cxlix, 4. ↩

  36. Matth. xi, 29. ↩

  37. Judic. ix, 54. ↩

  38. Ps. xci, 12. ↩

  39. Ps. xiv, 4. ↩

  40. Num. xii, 3; ↩

  41. Ps. cxxxi, 1; ↩

  42. Is. lv, 3; ↩

  43. Gen. xliv, xlv. ↩

  44. Is. xiv, 9 et seq. ↩

  45. Exod. xx, 2. ↩

  46. Deut. xxxii, 39; ↩

  47. Is. xliii, 10, 11. ↩

Chapter 11 of 18