Articulus 10
EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : FACTUM EST AUTEM QUUM CESSASSET CLAMARE AD DOMINUM.
QUALITER Judith se ornavit, et Holoferni occurrit, hic recitatur. Factum est autem quum cessasset clamare ad Dominum, id est, orationem suam complesset : in qua clamavit potius fervore devotionis, quam altitudine vocis; surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum, vocavitque abram suam, id est ancillam, non qualemcumque, sed valde electam, quam noverat aliis ancillis prudentiorem et constantiorem ac multum fidelem. Vel dicitur abra, quia paulo post, eam libertati donavit. Et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ. Viduas enim decet humilis, simplex, non curiosus vestitus. Unde in Genesi legitur, Thamar deposuisse vestimenta viduitatis.
Et lavit corpus suum, forsan in balneo, ut capacius fieret unctionis.1 Et unxit se myrrho optimo, id est unguento odorifero facto de myrrha. Et discriminavit, id est, divisit et ornate distinxit, crines capitis sui, per discriminalia seu pectines : de quibus in Isaia legitur. Et imposuit mitram super caput suum, id est sertum quoddam caput decorans. Et induit se vestimentis jucunditatis, id est vestibus quibus in magnis solenniis utebatur, vel viro suo vivente solebat aliquando uti, sive in nuptiis, et consimilibus jucundis negotiis. Induitque sandalia pedibus suis, id est calceamenta pulchra : in quibus solent celebrare Papa et præsules. Assumpsitque dextraliola, id est dextræ ornamenta, et lilia, id est ornamenta ad caput pendentia, instar liliorum formata, et inaures, id est aurium ornamenta, et annulos, qui ponuntur in digitis, et omnibus ornamentis suis ornavit se. Cui etiam Dominus contulit splendorem, augendo gratiose ejus decorem. Quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat, id est ex magnitudine caritatis populi sui, quem cupivit a periculo liberare, et ex plenitudine devotionis qua affectavit cultum Dei in suo conservare vigore. Et ideo Dominus in illa hanc pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Imposuit itaque abræ suæ ascopam , id est mensuram seu utrem vini, et vas olei, id est vasculum cum oleo, et polentam, id est subtilem farinam aut cibum inde confectum;2 vel est genus leguminis; et lapates , id est cibos de oleribus, vel secundum quosdam de ficubus factos, et panem et caseum, ut his interim vescerentur, non gentilium escis; et profecta est.
Quumque venissent ad portam civitatis Bethuliæ, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis.3 Qui quum vidissent eam, stupentes, mirati sunt nimis pulchritudinem ejus Ozias et sacerdotes. Nihil tamen interrogantes, eam dimiserunt, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, id est prosperum successum in exsecutione tui propositi, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, et glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero Sanctorum. Et dixerunt hi qui illic erant, omnes una voce : Fiat, fiat. Judith vero orans Dominum, transivit per portas.
Factum est autem quum descenderet montem, qui erat extra et prope Bethuliam, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, id est observatores qui per gyrum urbis observabant, ne quis de urbe effugeret, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis? aut quo vadis? Quæ respondit : Filia sum Hebræorum. Ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, id est, vestræ voluntati exponantur ad deprædandum, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro, id est sponte, tradere se ipsos in manus vestras, ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. Hac de causa cogitavi mecum, dicens : Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi, quo aditu, id est accessu, possit obtinere eos, ita ut non cadat unus de exercitu ejus. Et quum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. Et dixerunt ad eam : Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. Hoc autem scias, quoniam quum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ipsius.
Circa hæc, dubia duo occurrunt. Primum, an licite ita ornavit se. Et videtur quod non, quum sancti patres testentur, quod vir aut mulier ornate se vestiens seu adornans, et suo ornatu oculos hominum in se provocans, etiamsi nullum damnum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Qui enim sic agit, alios, quantum in se est, scandalizat. Et væ homini per quem scandalum venit. Aliud est, an mentita sit, et mentiendo peccaverit, proferendo verba jam tacta. Et videtur evidenter esse mentita et peccasse, falsum scienter et ex proposito proferendo.
Ad primum horum videtur dicendum, secundum prætacta in præcedenti articulo, quod ornatus ille excusetur a culpa, quia sic decoravit se, ut posset congruenter appeti ab Holoferne in conjugem, et hoc ultra retulit ad populi sui liberationem :4 quamvis talia non sint passim ad imitationem trahenda, sicut nec alia multa quæ in Scripturis leguntur, et ex inspiratione divina processisse creduntur, nec aliter excusarentur. Ad aliud quidam respondent, quod Judith mystice sit locuta. Alii dicunt, secundum quod littera sonat, quod mentita sit mendacio officioso, venialiterque peccavit. Quibus objici posset, quia mendacium officiosum est, quod est alicui utile et nulli nocivum. Hæc autem verba Judith referebantur ab ea ad Holofernis deceptionem, imo et interfectionem. Verum ad hoc posset responderi, quod Holofernes promeruit sic decipi et occidi, atque utilius ei fuit tolli de medio, quam vivendo diutius tot crimina perpetrare. Videtur quoque dici posse, quod ironice sit locuta, secundum quod tertio Regum Michæas ait ad Achab :5 Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis. Et tales locutiones sunt etiam in Scripturis frequentes. Tamen, ut probabiliter dicitur, non oportet ipsam Judith a veniali mendacio excusari.
Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis. Quumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in oculis suis, id est, mox ut eam vidit, vulneratus est concupiscentia, quæ fuit ei deceptionis et mortis occasio. Dixeruntque ad eum satellites ejus : Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras habet mulieres, ut non pro his merito pugnare debeamus contra eos? quasi dicant : Non sunt Hebræi isti tam aspernandi, quin dignum sit nos contra eos pugnare, eo quod uxores eorum ac filiæ sint tam pulchræ. Istud fuit et unum malum, præter intentionem venerabilis Judith, ex ejus ornatu secutum, quod scilicet Assyrii ex ea sic decorata, amplius accendebantur ad invadendum Judæos, et ad violandum eorum filias et uxores. Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, id est in throno seu solio suo, ad cujus sedis magnificentiam et ornatum fuit appensum subtilissimum rete, sericumve resticulum, defendens adversus muscarum et culicum morsum, quod erat ex auro et bysso, et purpura, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, id est insertum. Et quum in faciem ejus intendisset, adoravit eum adoratione duliæ; vel ex simulatione, vel ex potestatis ipsius consideratione, quia non est potestas nisi a Deo: imo ad procurandum sibi benevolentiam ejus in interitum ipsius; prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.6
Footnotes
Chapter 12 of 18