Skip to the text

Articulus 11

EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI : TUNC HOLOFERNES DIXIT EI : ÆQUO ANIMO ESTO.

RESPONSIO Judith ad Holofernem, hic scribitur. Tunc Holofernes dixit ei : Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo. Jam per concupiscentiam victus, cœpit molliter loqui, cupiens feminæ complacere. Quoniam ego nunquam nocui, id est læsi, viro qui voluit absque omni renisu servire Nabuchodonosor regi. Populus autem tuus, si non contempsisset me, non allevassem lanceam meam super eum. Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos.

Et dixit Judith: Sume ancillæ tuæ verba, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, faciet rem perfectam Dominus tecum, id est, perfectum opus justitiæ faciet in te, interficiendo te per me. Hæc fuit intentio Judith. Quæ tamen per verba hæc dedit Holoferni intelligere, quod Deus daret ei perfectam victoriam de Hebræis. Intendebat namque eum decipere, secundum quod in bello justo licet uti insidiis, ut Josue ostendit, ac in Judicum libro patet simile. Nam et verbis obscuris licitum est veritatem celare, non autem mentiri.12 Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, non totius terræ, sed magnæ partis ipsius, intelligendo per terram, habitatores ejus; et vivit virtus ejus quæ est in te, id est, potestas ejus tibi commissa viget, et operatur per te ad correptionem omnium animarum errantium, id est ad castigandum et emendandum quosdam de omni genere peccantium, circa quos Holofernes et rex ejus erant flagellum divinæ justitiæ. Dicuntque aliqui, ipsam Judith dixisse hæc verba jurando, sicut consuetudinis est Scripturæ, per hanc formam verborum, Vivit Dominus, jurare. Et sic Joseph legitur per salutem Pharaonis jurasse.3 Sed contra hoc objicit quidam, quod Judith non excusaretur a falso juramento, quod est mortale peccatum. Quæ objectio non apparet idonea: quod enim mox subditur, ad cujus assertionem verba illa inducuntur, est verum, videlicet, quoniam non solum homines serviunt ei per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. Quod de hominibus certum est. De bestiis vero, verificatur eo modo, quo per Jeremiam et Ezechielem [Deus] prædixit:4 Insuper et bestias agri dedi ei, seu bestiæ agri obedient illi, videlicet Nabuchodonosor regi Chaldæorum. Dicuntur autem bestiæ obtemperare homini metaphorice.

Nuntiatur enim industria, id est solertia, animi tui universis gentibus, id est quibusdam de omnibus, et indicatum est omni sæculo, id est cunctis habitantibus nunc in mundo, id est quibusdam de cunctis: ut sit distributio accommoda atque locutio hyperbolica; quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, id est præcipue bonus in tuo officio, et potens in civili regimine, ac summus post regem. Constitutis enim in officio publico solet attribui bonitas dignitatis, quamvis vitiosi exsistant, sicut et Paulus apostolus in Actis ait judici incredulo:5 Non insanio, optime Feste. Et disciplina6 tua, id est informatio seu increpatio pungitiva circa rebelles, omnibus provinciis prædicatur.

Nec hoc latet quod locutus est Achior: cujus verba supra habentur;7 nec illud latet, quod jusseris ei evenire: quod itidem continetur supra. Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum a populo nostro, ut mandaverit, id est insinuaverit, per Prophetas suos ad populum Hebræorum, quod tradat eum adversariis, pro peccatis suis. Hoc simpliciter est verum, si referatur ad tempora præcedentia, seu subsequentia tempus Judith, non autem videatur verificari pro tempore illo. Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est, id est, in eis est tremor ex consideratione excellentiæ et iracundiæ tuæ adversus eos. Insuper etiam fames invasit eos; et ab ariditate aquæ, id est præ siccitate sitis quam patiuntur ex carentia aquæ seu potus: juxta quem modum loquendi fertur in Psalmo, Caro mea immutata est propter oleum, id est ex defectu olei:8 jam inter mortuos computantur, id est, quasi mortui sunt: sicut de homine agonizante dicimus, quod sit mortuus homo. Unde et primo libro Regum David fatetur: Ego et mors uno tantum gradu dividimur.9 Ista ad litteram ita erant.

Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua, et sanguinem eorum bibant: quod in Levitico prohibetur.10 Istud interdum ab obsessis seu in necessitate constitutis legitur factum. Non autem legitur, quod filii Israel ad litteram hoc egerint: quod tamen spiritualiter bene egerunt, bestiales motus exstirpando, et contritione de illis concepta, quasi poculo se replendo. Aliqui autem dicunt eam in his et sequentibus verbis mentitam. Glossa vero ait, quod locuta sit, non adulatorie neque mendaciter, sed mystice atque prophetice. Et sancta Domini Dei sui, quæ Deus præcepit non contingi, id est vasa sacra templi, quæ tangere non licebat, nisi templi ministris, ut quidam exponunt;11 vel primitias et decimas sacerdotibus ac Levitis deputatas; in frumento, vino et oleo hæc cogitaverunt impendere, id est in proprium usum redigere, vel alienigenis dare seu commutare pro frumento, vino et oleo; et volunt consumere, quæ nec manibus deberent contingere, scilicet sacra vasa: quod ad litteram verum non fuit. Porro, in necessitate poterant decimæ et primitiæ comedi [tam] ab aliis, quam a templi ministris, quemadmodum David et exsistentes cum eo comederunt panes propositionis, ut primo Regum volumine narratur.12 Ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem tradantur.13 Quod secundum superficiem litteræ ita non fuit; tamen spiritualiter, etiam justi in hac vita perditionibus, id est damnis et tribulationibus ac mortibus, exponuntur.

Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, id est, per modum fugientis veni ad te, seu mente recessi a peccatis eorum. Et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi: quia a Deo inspirata est Judith, ut veniret ad Holofernem. Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te; et exiet ancilla tua, et orabo Deum, et dicet mihi, quando eis reddet peccatum eorum, id est, quando infliget eis debitam pœnam pro eorum peccatis, videlicet in particulari ac universali futuro judicio, quantum ad impœnitentes; et veniens nuntiabo tibi, si Deus hoc jusserit mihi. Vel, Nuntiabo tibi mentis meæ conceptum. Ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem. Et habebis omnem populum Israel, sicut oves quibus non est pastor; et non latrabit vel suum unus canis contra te, quoniam mihi hæc dicta sunt per providentiam Dei. Ironice dicit hoc, vel figurative, vel quia per apprehensionem imaginariam poterat Holofernem sic ducere. Sive ut quidam dicunt, officiosa mendacia protulit.

Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne: qui accepit ea secundum quod sonuerunt, et pro ipso esse favorabilia videbantur. Et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum, hoc est, servi Holofernis mutuo loquebantur: Non est talis, id est tam perfecta, mulier super terram in conspectu, id est apparatu venustateque morum, in pulchritudine et in sensu, id est sententiositate, verborum: quasi dicant, Digna esset conjugio principis nostri. Et dixit ad illam Holofernes: Bene fecit [Deus], qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris. Et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, quod promittis, erit et Deus meus. Hoc videtur dixisse ex quadam emollitione circa mulierem, cujus amore exstitit victus, ad complacendum eidem. Alias magnum non reputabat filios Israel superare. Et tu in domo, id est familia seu palatio, Nabuchodonosor regis magna eris, videlicet conjux aut concubina mea.

Footnotes

  1. Josue viii; ↩

  2. Judic. ix, xx. ↩

  3. Gen. xlii, 15. ↩

  4. Jer. xxvii, 6. ↩

  5. Act. xxvi, 25. ↩

  6. Act. vi, 2-6. ↩

  7. Judith v, 5-25. ↩

  8. Ps. cviii, 24. ↩

  9. 1 Reg. xx, 3. ↩

  10. Lev. vii, 26, 27. ↩

  11. Num. iv, 19. ↩

  12. 1 Reg. xxi, 6. ↩

  13. dabuntur ↩

Chapter 13 of 18