Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI: TUNC JUSSIT EAM INTROIRE UBI REPOSITI ERANT THESAURI EJUS.

NUNC recitatur, qualiter usque secretum cubiculi Holofernis perducta sit Judith. Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Ex quo patet, quod valde honoravit eam, et de ejus fidelitate non dubitavit. Cui dixit Judith: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, scilicet de cibariis tuis, in quibus sunt aliqua lege prohibita, ne veniat super me offensio, hoc est, ne Deum meum offendam, et offensus non revelet mihi, quando daturus sit populum. Ex his autem quæ mihi detuli, manducabo. Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quid tibi faciemus? Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc victualia, quæ mecum portavi, ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea, id est per obsequium manus meæ seu virtutis operativæ, ea quæ cogitavi. Quod fuit impletum, quia antequam omnia illa comedit, Holofernem occidit.

Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quo præceperat; et petiit, dum introiret, hoc est, quando incepit ab Holoferne recedere ad locum thesaurorum ejus, rogavit Holofernem, ut daretur ei copia, id est libertas et facultas, nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum, ut instante aurora, oraret devotius sola cum sua ancilla. Et præcepit Holofernes cubiculariis suis, ut sicut placeret, id est, ipsa Judith ad placitum suum, exiret et introiret locum sibi deputatum, et adoraret ubi et quando vellet, Deum suum per triduum: post quod intendebat dormire cum illa. Et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, quæ fuit extra urbem illam non longe, et baptizabat, id est lavabat se, scilicet manus, faciem, seu plura membra, in fonte, qui erat ibi, ut mundior oraret secundum consuetudinem Judæorum, et pulchrior remaneret ob causam præhabitam. Et ut ascendebat de fonte, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam suam, ad liberationem populi sui; et introiens, munda, id est non inquinata cibis gentilium, aut aliqua legis irregularitate, manebat in tabernaculo thesaurorum Holofernis, usquedum acciperet escam suam in vesperum. Unde apparet, quod jejunabat illis diebus usque de sero.

Et factum est in quarto die ab exitu Judith de Bethulia, Holofernes fecit cœnam servis suis solennem, volens post cœnam cum Judith uniri. Et aliqui putant, quod voluit eam accipere conjugem. Et dixit ad Vagao eunuchum: Vade et suade, id est, informa seu induc Hebrœam illam, ut sponte consentiat habitare mecum. Ex quibus verbis videtur insinuari, quod voluerit eam secum de cetero detinere quasi uxorem. Fœdum est enim apud Assyrios, ut femina irrideat virum, agendo ut immunis, id est incognita et non humiliata a viro, transeat ab eo. Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella: forte putavit eam adhuc virginem esse; introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, et manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? Omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, id est quædam de omnibus illis, faciam quantum ad aliqua, scilicet veniendo ad mensam ejus, et manducando cum ipso, atque intrando cubiculum ejus. Quidquid autem placuerit illi, de præambulis ad dormiendum cum ipso, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ, id est, erit mihi occasio et medium exsequendi in eo quod cupio, scilicet interficiendi eum secrete in suo cubiculo.

Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. Cor autem Holofernis concussum est, id est, repente impletum motu concupiscentiæ prædominantis et ardore libidinis, statim ut Judith venit ad ejus præsentiam. Erat enim ardens in concupiscentia ejus. Et dixit ad eam: Bibe nunc, et accumbe, hoc est comede, in jucunditate, quoniam gratiam invenisti coram me. Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis: id est, nunquam fui tantum honorata honore mundano, seu a principe tam potente, ut modo. Et hoc ad litteram potuit esse verum. Et præsertim, in quantum honoratio illa fuit ei dispositio valde propinqua ad exsequendum suum intentum in Holoferne, fuit præcipua sublimatio sua. Ipsa tamen tam reverenter, et quasi favorabiliter loquebatur, quatenus Holofernes nequaquam se observaret ab ea. Et accepit ipsa Judith, et manducavit et bibit coram ipso Holoferne, ea quæ paraverat ei ancilla ejus. Et jucundus factus est Holofernes ad eam, id est ex ejus præsentia, præsupponens se mox fruiturum objecto tam concupito. Bibitque vinum multum nimis, quantum una die nunquam biberat in vita sua. Quod fecit ex immoderata lætitia; et quia impetus passionis suæ concupiscentiæ, et ardor libidinis mentem ejus obcæcaverunt, ita quod sine discretione ingurgitavit se.

Chapter 14 of 18