Articulus 13
DECLARATIO CAPITULI TERTIDECIMI : UT AUTEM SERO FACTUM EST.
DESCRIBITUR hic decapitatio Holofernis. Ut autem sero factum est, finita jam cœna, festinaverunt servi ejus ad hospitia sua, hoc est tentoria in quibus repausabant. Et conclusit Vagao ostia cubiculi, Holoferne et Judith exsistentibus in cubiculo, et abiit. Erant autem omnes, videlicet Holofernes et servi ejus, fatigati a vino, id est valde inebriati seu ingurgitati. Eratque Judith sola in cubiculo cum Holoferne. Porro Holofernes jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus, hoc est, graviter dormiens. Dixitque Judith puellæ suæ, ut staret foris ante cubiculum, et observaret an aliquis adveniret, quatenus sibi hoc insinuaret. Hoc dixit abræ suæ antequam introivit in cubiculum Holofernis. Vel, egresso Vagao eunucho, aperuit ostium cubiculi, et paulisper egrediens, dixit istud ancillæ suæ.
Stetitque Judith ante lectum Holofernis, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio, dicens : Confirma me, Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas, etc., hoc est, ab Assyriorum istorum invasione eripias, et eam exaltes, seu reædificari perfectius facias. Quemadmodum enim Isaias, Jeremias, Ezechiel prænuntiaverunt urbis illius destructionem ante Babylonicam captivitatem, sic prædixerunt ejus reparationem post reditum ab eadem captivitate futuram.1234 Et quum hæc dixisset, accessit ad columnam, quæ erat ad caput lectuli. Et pugionem ejus exsolvit, id est, ensem parvum bis acutum Holofernis dissolvit. Quumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait : Confirma me, Deus, in hac hora. Et percussit bis in cervicem, hoc est collum ejus; et abscidit caput ejus. Unde constat quod fortiter viriliterque percussit. Et abstulit conopeum ejus, videlicet ipsius Holofernis :5 de quo conopeo dictum est supra; quod secum portavit, ut infra elucescit. Et evolvit corpus ejus truncum, hoc est, corpus Holofernis capite truncatum traxit a lecto in terram, ut patet sequenti capitulo, quatenus cubicularius, ingressurus ante alios cubiculum, majori concuteretur horrore, viso cadavere.6
Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret illud in peram suam. Et exierunt duæ secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, hoc est, quasi ad orandum in valle Bethuliæ, sicut jam ante fecerunt noctibus tribus; et transierunt castra, id est, tentoria ac militiam Assyriorum pertransierunt : ita quod exploratores seu vigiles Assyriorum eas non accesserunt, nec interrogaverunt, quoniam data fuit libertas exeundi ad orationem ipsi Judith ab Holoferne, saltem per tres noctes; et forsan non viderunt eam. Et gyrantes, id est circumeuntes, vallem Bethuliæ, venerunt ad portam civitatis remotiorem a circumjacente Assyriorum exercitu. Et dixit Judith a longe custodibus murorum : quibus præ gaudio acclamavit, certa quod ab Assyriis audiri non posset : Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, per specialem effectum misericordiæ atque potentiæ suæ. Ideo subditur : Qui fecit virtutem in Israel, id est, per me feminam Israelitam, fecit magnum et potentem effectum.
Et factum est quum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis ac ceteros principales; et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum, quoniam speraverunt, id est, timuerunt paulo ante, eam jam non esse venturam. Sicque Sperare, quod proprie sumptum, est præstolatio de bono futuro, sumitur hic multum improprie pro Timere. Itaque timuerunt eam non esse reversuram, sed ab Assyriis detentam et violatam, aut ob suam renitentiam interfectam. Et accendentes luminaria, congyraverunt, id est, in circuitu steterunt, circa eam universi, cupientes nova audire in tam arduo casu.
Illa autem ascendens in eminentiorem locum, ut videretur et audiretur a cunctis, jussit fieri silentium. Quumque omnes tacuissent, dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, videlicet nos, qui in tanto periculo cum fiducia invocavimus eum, et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam, id est, multiplicem effectum suæ pietatis copiose exhibuit mihi, et interfecit in manu mea, id est per obsequium manuum mearum, quarum una tenuit comam Holofernis, alia intulit ictum, hostem populi sui in hac nocte. Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum. Ecce conopeum illius, quod fuit expansum ante lectum ipsius ad repellendum muscas et culices, in quo recumbebat, id est, infra quod jacebat, in ebrietate sua. Deinde jurat se intactam rediisse, sicut patet in textu qui planus est.
Universi autem adorantes Dominum cum laude et gratiarum actione, quemadmodum jam Judith admonuit, dixerunt: Benedixit te Dominus in virtute sua, id est, in omnipotentia sua multiplicavit in te dona et beneficia sua, per quæ fecit te benedictam, atque ab omnibus benedicendam, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros, id est, cœpit redigere, et mox plenius rediget. Jam enim præsupponebant se prævalituros exercitui, cujus princeps fuit occisus.
Porro Ozias princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso, præ omnibus mulieribus divisim acceptis, super terram exsistentibus tempore isto. Verumtamen an tempore illo non fuerit aliqua mulier in hoc mundo sanctior quam hæc Judith, videtur incertum; nec Ozias scire hoc potuit sine revelatione divina. Sed constat, quod quantum ad specialia quædam beneficia, et quo ad aliqua bellica gesta, fuerat pro tunc præ ceteris mulieribus benedicta. Quo modo de quolibet sancto dicitur confessore:7 Non est inventus similis illi. Benedictus Dominus, qui creavit cœlum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum, id est ad vulnerandum et amputandum caput principis inimicorum nostrorum; quia hodie, id est in hac nocte, nomen tuum, id est te ipsam, ita magnificavit, per præclarissimos actus, quos fecit per te, et ad quos agendos te inspiravit, direxit, corroboravit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias tribulationum generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. Et dixit omnis populus, Fiat, fiat: sicut videmus impletum.
Porro Achior vocatus venit. Gentilis namque et incircumcisus exsistens, non se ingessit in populum Dei, nisi vocatus. Et dixit ei Judith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus, id est horrore concussus ex tam inopinato et arduo facto, præ pavore, id est admiratione et quadam formidine, cecidit in faciem suam super terram. Tales etenim vehementes passiones partis sensitivæ fiunt cum grandi et immoderata alteratione corporalis naturæ, sicque debilitatem inducunt et casum. Et æstuavit anima ejus, id est, ad anxietatem, sudorem, ecstasim quamdam devenit anima ejus, quia et omnipotentiam ac providentiam Dei in isto intuebatur negotio. Postea vero quam reassumpto spiritu recreatus est, id est rationis judicio et viribus paulatim recuperatis, procidit ad pedes ejus, videlicet Judith, et adoravit eam adoratione duliæ, propter eminentiam virtuositatis ac sapientiæ suæ. Et dixit: Benedicta tu a Deo tuo, id est a Deo vero, et ad ejus honorem et laudem, in omni tabernaculo Jacob, id est tota posteritate Jacob patriarchæ, quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum, id est, gesta tua perceperit, magnificabitur Deus Israel super te, id est, Deus omnipotens magnifice laudabitur ex consideratione beneficiorum quæ contulit tibi, et mirabilium quæ fecit per te.89101112 Ecce quam infinita est perfectio providentiæ ac sapientiæ Dei: qui cuncta tam præclare disponit, et superbos humiliat, imo eos qui animosius se extollunt, confusibilius dejicit.
Footnotes
Chapter 15 of 18