Articulus 7
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI: ANIMA QUUM OBTULERIT OBLATIONEM.
QUEMADMODUM in præcedenti capitulo, ita in isto fit mentio de sacrificiis sponte atque ex mera devotione oblatis. In præcedenti autem capitulo tractabatur de holocaustis, quæ de animalibus offerebantur; nunc vero de sacrificiis agitur, quæ ex inanimatis, et ex rebus pauci valoris fiebant. Quocirca oportet scire, quia ut ait Thomas in prima secundæ, quæstione 102, Lex in sacrificiis providit offerentium paupertati: ut qui habere non posset animal quadrupes, offerret avem; quam qui habere non posset, offerret saltem panem; quem qui non valeret habere, immolaret saltem farinam aut spicam.
Anima quum obtulerit. Per animam, tanquam per partem principaliorem, intelligitur homo: et quia nunc agitur de sacrificiis sponte, et ex mera devotione oblatis, recte exprimitur anima, in qua voluntas et ejus pia affectio seu devotio continentur. Porro Lyra allegat Rabbi Salomonem, dicentem quod quia hic agitur de pauperum oblatione, exprimitur anima, quia oblatio pauperum acceptatur et reputatur a Deo, quasi obtulerint animam suam seu vitam. Unde et de paupercula vidua, quæ obtulit duo minuta, dixit Salvator, quod plus omnibus misit, quia totum victum suum. Itaque anima quum obtulerit oblationem sacrificii Domino. Quod ait, Oblationem sacrificii, intransitive est accipiendum, videlicet pro oblatione quæ sacrificium fuit. Hostia tamen de inanimatis rebus oblata, magis appropriate dicebatur oblatio. Simila erit ejus oblatio, id est, similam offeret Deo: estque simila tenuissima ac mundissima tritici farina. Meliora namque et puriora Deo sunt offerenda. Fundetque super eam oleum. Quo facto, dicebatur simila oleata: quod sic fieri jussit Altissimus ad distinguendum plebem suam ab idololatris, qui offerebant idolis suis similam oleo non perfusam. Spiritualis autem ratio infra tangetur. Et ponet thus, id est, cum simila oleata thus offeret. Quemadmodum vero sanctus Doctor scribit loco præallegato, præter animalia solum offerebantur Deo de terræ nascentibus, panis, vinum, thus, oleum et sal: quoniam ea quæ de terræ nascentibus veniunt in hominis usum, vel sunt in cibum, et de his offerebatur panis seu ejus materia; vel sunt in potum, et de his offerebatur vinum; vel in condimentum, et de his offerebatur oleum et sal; vel in medicamentum, et de his offerebatur thus, quod est aromaticum et consolidativum.
Ac deferet similam oleatam et thus, ad filios Aaron sacerdotes, id est ad inferiores sacerdotes, quorum officium fuit, hujusmodi sacrificia votaque populi Deo offerre in loco sacro; quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, id est similæ oleatæ, implendo pugillum ex ea, ac totum thus similæ appositum; et ponet memoriale super altare, id est, ista simul offeret in altari in memoriam, ut scilicet Deus pie memor sit offerentis, vel ut sacerdos per istam oblationem memor sit immolantis orando pro eo, vel certe in memoriam et recognitionem, quod offerens ista et cetera cuncta ex terris producta, quæ habet, a Deo sortitus est; in odorem suavissimum Domino, sicut in præcedentis capituli expositione litterali expositum est. Adolebat quippe ista sacerdos super altare holocausti in atrio. Circa hæc in Scholastica recitatur historia: Tradunt Hebræi non semper plenum pugillum offerri, sed quod juxta quantitatem similæ minus poterat immolari, in tantum quod etiam impleto pugillo, posset sacerdos omnes digitos aperire præter medium. Et illud tantillum, quod remanebat inter digitum illum et volam seu palmam, suffecit ad offerendum. Porro Josephus dicit offerendam fuisse drachmam, id est tanti ponderis similam. Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, id est residuum præfatæ oblationis, non comprehensum pugillo, erit Aaron et filiorum ejus, id est, in usum sacerdotum offerentium cedet; sanctum sanctorum de oblationibus Domini, id est portio valde sancta sacerdotibus deputata, imo et Deo oblata, ex his quæ præfato modo immolata sunt Deo.
Sequitur secundus modus offerendi ex farina seu simila. Quum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila, panes scilicet absque fermento, id est non fermentatos, conspersos oleo, supple, offeres, et lagana azyma oleo lita. Per lagana azyma, id est non fermentata, quidam intelligunt panes latos ac tenues, non conspersos, sed linitos oleo, qui interdum tortæ vocantur. Et ita in verbis istis innuitur duplex formatio panum in furno coctorum. Alii per lagana ista intelligunt panem ex simila coctum in calida aqua, ut sit tertium genus sacrificii ex simila facti. Subditur autem ad genus sacrificii hujus: Si oblatio tua fuerit de sartagine, id est panis coctus in patella, oblatio, inquam, similæ conspersæ oleo, et absque fermento, id est formata ex simila non fermentata, sed oleo conspersa; divides eam minutatim, id est in frusta minuta, et fundes super eam oleum. Sin autem de craticula fuerit sacrificium, id est, si in sacrificium obtuleris panem ex simila super craticulam coctum, æque simila conspergetur oleo, id est, simila ex qua talis panis formandus est, oleo conspergetur, sicut et præcedentes oblationes.
Quam offerens Domino, non per proprias manus, sed per ministerium sacerdotis: idcirco subjungitur, trades eam in manibus sacerdotis ut offeratur per eum. Qui quum obtulerit eam, videlicet similam sic oleatam, redactam in panem super cratem coctum; tollet memoriale de sacrificio, hoc est, partem sacrificii seu panis istius, vel unum panem sic factum, si plures pariter offeruntur, accipiet in memoriam offerentis, ut Deus memor sit ejus, sicut expositum est plenius; et adolebit, id est, cremabit eam, super altare in odorem suavitatis Domino, id est ad hoc, quod Deo complaceat oblatio ista ex fide et devotione offerentis. Quamvis enim tota talis oblatio Deo offerebatur, non tamen tota super altare incendebatur, sed pars ejus dumtaxat: et illa sic cremabatur in memoriam immolantis juxta sensum præhabitum, residuum vero cessit in esum et refectionem sacerdotum. Propter quod subditur: Quidquid autem reliquum est de hujuscemodi hostia, quod scilicet non adoletur super altare, erit Aaron et filiorum ejus: imo et domesticorum eorum, et æqua sorte eis dividebatur, ut Magister in historiis addit; sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Præterea, si quæratur omnium horum ratio litteralis, responderi potest juxta prætacta, quod Deus assignando tam varios modos sacrificandi sibi ex simila panes, consuluit et providit offerentium paupertati, commoditati, aut facilitati: ut quibus fornax deesset ad panem coquendum, vel quibus molestum esset accendere clibanum, coquerent panem in patella; vel, si hoc eis amplius conveniret, super craticulam. Insuper dici potest, quod Deus ita instituit in solatium ministrorum suorum, videlicet sacerdotum, qui reficiebantur ex illis oblatis, quatenus ad tollendum fastidium, haberent panes diversimode præparatos. Unde et oleum jussit apponi. Iterum dici potest, quod jussit sic, ad distinguendum oblationes populi sui et ritum eorum ab idololatrarum ritibus et oblatis. Figuralem vero rationem Thomas assignat, dicendo: Panis significat Christum, qui ait, Ego sum panis vivus:1 qui in fide patrum sub statu legis naturæ, erat quasi spica; et in doctrina legis ac Prophetarum, erat ut simila; atque ut panis formatus, post assumptam humanitatem; coctus igne in clibano, hoc est, formatus Spiritu Sancto in utero Virginali; coctus quoque in sartagine, per labores quos in mundo sustinuit; et in cruce occisus, quasi in craticula adustus.
Denique, secundum Guillelmum de Fide et legibus, quidam dixerunt, quod sacrificium non est nisi de animalibus. Et erraverunt in hoc, quia in isto capitulo oblationes factæ de simila et panibus vario modo coctis, sacrificia nuncupantur. Verumtamen concordando dicere possumus, quod oblatio facta de animalibus, proprie sacrificium appelletur. In isto autem capitulo, sicut et alibi sæpe, nomen sacrificii extense accipitur.
Consequenter aliqua inferuntur, quæ in cunctis oblationibus communiter servabantur, saltem in illis, quæ super altare incendebantur. Omnis oblatio quæ offertur Domino, absque fermento fiet, hoc est, absque admixtione fermenti offeretur. Nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini, id est, nec fermentum, nec mel apponetur, aut commiscebitur oblationi Deo fiendæ. Contra istud objicitur, quoniam infra Dominus jubet, panes quoque fermentatos offerri cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis, ex quibus unus pro primitiis offertur Domino.2 Respondetur, ut tactum est, quia hic loquitur textus de oblatione super altare, saltem pro parte cremanda, in qua fermentum esse non debet. Et talis non erat oblatio illa panum fermentatorum, sed cessit in usum sacerdotum. Hinc subditur: Primitias tantum eorum offeretis, hoc est primitiva fermenti et mellis, et munera, id est, dona ex eis præcipua seu partes eorum præstantiores offeretis in templo, seu tabernaculo vel atrio per manus sacerdotum, quia de omnibus rebus concessis primitiæ offerebantur. Super altare vero non imponentur in odorem suavitatis, ut ibi crementur ad Dei honorem, quia sunt fermentata.
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, si tamen sit sale condibile; nec auferes sal fœderis Dei tui, id est sal de cujus admixtione et oblatione Deus iniit fœdus tecum, et per cujus oblationem tibi confœderatur, et amicitiæ pactum tibi proposuit. Hoc igitur sal non auferes de sacrificio tuo, id est, apponere et offerre non negliges. In omni oblatione offeres sal. Ecce jam ter eamdem sententiam sub diversis verbis expressit, quo constat, quam seriose Deus præceperit istud.
Sed contra hæc argui ita potest: Exteriora sacrificia, designant sacrificia interiora, quibus homo suum offert spiritum Deo; sed in sacrificio interiori plus continetur, saltem frequenter, de suavitate et bona sapiditate, quam amaritudine et mordacitate, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Nil dulcius, quam attendere in mandatis.3 Dulcedo autem significatur per mel, quum in Ecclesiastico Sapientia dicat, Spiritus meus super mel dulcis;4 sapiditas vero per fermentum, quod sapidum efficit panem. Porro mordacitas designatur per sal; amaritudo per thus, quod acerbi saporis est. Inconvenienter ergo præceptum videtur, ut mel et fermentum in sacrificiis non ponantur, sed sal et thus. Ad hoc Alexander super tertium, et Thomas in prima secundæ respondent, quod fermentum non offerebatur, quia in sacrificiis idolorum offerri solebat, et corruptionem doctrinæ seu mentis putrefactionem designat, quemadmodum in Evangelio ait Salvator:5 Cavete a fermento Pharisæorum et Herodis. Mel quoque prohibitum est Deo offerri, quoniam falsis diis immolabatur, et carnalem voluptatem significat, quæ his oportet desse, qui placitas Deo hostias cupiunt immolare. Sal vero offerebatur, quoniam a putrefactione et corruptione præservat. Sacrificia autem Dei, debent suo modo incorrupta et integra esse. Thus quoque offerebatur, quia et mentis devotionem, et bonæ famæ odorem, et pœnitentiæ designat amaritudinem. Thus quippe pingue odoriferumque consistit, et tamen amarum habet saporem.
Postremo, subjungitur de oblatione spicarum virentium. Nam primitiæ terræ nascentium, ter offerebantur in anno. Primo, in Pascha de virentibus spicis; secundo, in Pentecoste de panibus frugum novarum; tertio, in festo Tabernaculorum, frugibus jam collectis. Si autem obtuleris munus primitiarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis eas igni, id est, parum combures; et confringes in morem farris. Torrendo namque excutiebantur grana spicarum nondum maturarum, atque excussa frangebantur. Et sic offeres primitias tuas Domino, scilicet ex granis sic fractis. Fiebat autem oblatio per manum sacerdotis cum oratione pro offerente, et cum laude Dei cui offerebatur. Fundens super ea oleum et thus imponens, quia oblatio Domini est, id est oblatio facta vero Deo, qui in suis sacrificiis oleum et thus jussit apponi propter causas expressas. De qua oblatione adolebit, id est super altare cremabit, sacerdos in memoriam muneris, id est ad hoc, ut oblatio ista quæ et munus vocatur, quia a Deo donata est, et ei rursus sacrificando donatur: ad hoc, inquam, ut oblatio muneris hujus acceptetur a Domino. Adolebit itaque partem farris fracti, id est granorum instar farris fractorum, et olei ac totum thus illis appositum. Quemadmodum vero oleo pietas et devotionis pinguedo, spiritualisque consolatio designantur, juxta illud, Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus; itemque, Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ: sic thure, redolentia famæ et compunctionis amaritudo exprimuntur. Merito igitur in sacrificiis Dei jussa sunt poni: quia cum pietate, abundantique devotione, et spirituali alacritate, atque cum bonæ famæ odore et cordiali contritione, sacrificandum est Deo.
Footnotes
Chapter 8 of 52