Skip to the text

Articulus 6

SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

ALLEGORICE, per vitulum seu bovem masculum immaculatum, qui Deo offerebatur in holocaustum, intelligitur Dominus Jesus Christus, qui et se ipsum in evangelica parabola designat per vitulum saginatum, quem pius paterfamilias fecit occidi propter errantis filii reductionem.1 Rursus, in sacrificio quo se ipsum pro nobis obtulit Deo Patri oblationem et hostiam, instar vituli est occisus, in quo nil erat femineæ levitatis aut fragilitatis feminei sexus. Fuit item immaculatus, in quo nec originale nec actuale unquam fuit peccatum, juxta quod in Isaia legitur: Iniquitatem non fecit, nec dolus fuit in ore ejus. Significatur item Christus per bovem propter bovis fortitudinem, fructuositatem et maturitatem. Etenim sicut bos terram arat, sic Dominus et Salvator vomere verbi cœlestis et gratiæ supernaturalis, agrum cordis et ipsam in terris militantem Ecclesiam spiritualiter arat, emollit, aperit, seminat et fecundat. Quemadmodum etiam bos sumitur de armento, ita de multitudine Prophetarum et Patriarcharum prodiit Filius Dei factus homo: qui ad ostium tabernaculi est oblatus, quia in Jerusalem passus est, et extra portam est crucifixus, sicut et holocausta extra et prope tabernaculum offerebantur in atrio.

Ponetque manus super caput hostiæ. Christus non solum a proditore ac Judæis atque Pilato, imo et a Deo Patre oblatus est, dicente Apostolo: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum. Nam et princeps Apostolorum in Actis: Deus, inquit, qui per os omnium Prophetarum prænuntiavit pati Christum suum, implevit sic. Itaque Pater manum suam, id est potestatem posuit super caput Unigeniti sui, secundum naturam assumptam, id est, mentem ejus omni virtute et gratia adimplevit, eamque movit ad patiendum promptissime pro generis humani salute. Sicque oblatio Christi incomparabiliter placuit Patri, quem Filius sibi placavit. Non quod Pater unquam iratus fuerit Filio, in quo sibi summe complacuit; sed quod Filius ad suum honorem, accidentaleque præmium Patrem placavit hominibus.

Immolabitque vitulum coram Domino. Christus quippe se ipsum seu proprium corpus dedit in mortem, Isaia testante: Tradidit in mortem animam suam. Unde et ipse Dominus contestatur: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Et offerent filii Aaron sanguinem ejus. Hoc accipi potest in malo, et item in bono. Nam et principes sacerdotum ex Aaron2

Is. liii, 9. Is. liii, 12. Hebr. xiii, 12. Joann. x, 18. nati, procuraverunt Christum occidi.3 Multa quoque sacerdotum turba, post Christi passionem et Sancti Spiritus missionem conversa, sanguinem Christi salubriter sumpsit, et sacerdotes evangelicæ legis eum in sua ac fidelium ora per gyrum altaris fundunt. Quod est ante ostium tabernaculi. Potest per tabernaculum istud, cœleste palatium seu triumphans Ecclesia accipi, ante quod est altare militantis Ecclesiæ: quia qui vere fideles sunt, triumphanti sunt Ecclesiæ proximi, imo jam conversationem habent in cœlis; status quoque et cultus evangelicæ legis, evidentem habet imaginem Ecclesiæ triumphantis, cujus lex umbram gerebat, juxta illud ad Hebræos: Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.4

Detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. Per pellis detractionem, præfigurata videtur flagellatio sacratissimi corporis Christi usque ad miserandam sui dilacerationem; per membrorum vero hostiæ divisionem in frusta, vulneratio ac dissipatio totius suæ tenerrimæ carnis, secundum illud in libro Job: Tenuerunt cervicem meam, confregerunt me, et posuerunt me sibi quasi in signum; atque in Psalmo: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea. Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita. Ignis est fervor ardentissimæ caritatis in altari, id est in præstantissimo corde Christi, in quo ipse secundum quod homo, indesinenter obtulit Patri, imo superbeatissimæ Trinitati sacrificium laudis, thymiama orationis, et totam suam naturam assumptam. Porro, per struem lignorum compositam, intelliguntur homines, quos Christus redemit, et sua caritate succendit, qui et per caritatem uniti et incorporati sunt ei.

Quod si de pecoribus oblatio est. Salvator omni perfectione repletus, qui est summum et finale sacrificium, per unum aut pauca sacrificia sufficienter designari non valuit: ideo per diversa sacrificia ipse et sua mysteria præfigurabantur. Ipse ergo per agnum anniculum, propter innocentiam, mansuetudinem, sanctamque simplicitatem est figuratus. De quo beatissimus ait Joannes: Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi.5 Et ipse per Jeremiam: Ego quasi agnus innocens ductus sum ad immolandum.6 Idem ipse per hircum exprimitur propter similitudinem carnis peccati, imo et propter agilitatem hirci seu capræ, juxta illud in Canticis: Fuge, dilecte mi, similis esto capreæ, hinnuloque cervorum.78 Insuper designatur per aves turturem et columbam, propter suæ contemplationis sublimitatem, omnimodam castitatem, salubrem tristitiam, planctum et gemitum.

Præterea potest hæc littera alios parere sensus, quia multiplici tegitur intellectu.9 Propter quod Origenes subtiliter ait: Sicut in novissimis diebus Verbum Dei ex Maria virgine carne vestitum processit in hunc mundum, et aliud erat quod videbatur in eo, aliud quod intelligebatur: carnis namque adspectus in eo omnibus patuit, paucis vero et electis dabatur deitatis suæ agnitio; ita dum per Prophetas aut Moysen legislatorem, verbum Dei profertur ad homines, non absque competentibus exprimitur indumentis. Nam sicut ibi carnis velamine tegitur Verbum Dei, ita et hic sacra Scriptura velamine litteræ, et spiritualis sensus tegumento intelligentiæ litteralis. Itaque præter præhabita, adhuc per Moysen intelligitur allegorice Christus, cujus typum Moyses in multis expressit. Quemadmodum ergo Moysi locutus est Dominus de tabernaculo testimonii, de vario ritu holocaustorum, sic Deus Trinitas Christo homini ab incarnationis exordio inspiravit, eumque per allocutionem internam edocuit, qualiter populus christianus spiritualiter immolare debeat holocausta de armento et grege, hoc est bobus, capris aut ovibus. Atque de hoc Christus in Evangelio documenta expressit, præcepta digessit, consilia dedit.

Homo itaque de Israel, hoc est de plebe christifideli Deum fideliter contemplanti, volens Deo holocaustum offerre, de armento offerre debet bovem seu vitulum masculum immaculatum, id est proprium corpus ex sua infectione et inclinatione, instar vituli lascivum, indomitum, et rationi rebelle : ideo quantum ad hoc, debet ipsum omnino mortificare, et membratim dividere, sicut ait Apostolus :10 Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram. In Evangelio quoque Salvator : Si oculus, inquit, manus, et pes tuus scandalizat te, erue, abscide, et projice a te.11 Non utique mortificanda, aut abscidenda sunt ista, quantum ad id quod sunt, ne mutilatores aut impiissimi homicidæ fiamus ; sed quoad eorum usum illicitum, ne exhibeamus ea arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo :12 sicque corpus nostrum ex sua fragilitate femineum, faciamus masculinum, hoc est rationi obediens et instrumentum virtutum, abstinentes a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam.13 Sic quoque obsequium nostrum fiat immaculatum et sanctum, prout Vas electionis hortatur : Obsecro ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.14 Insuper adducendum est corpus hoc ad ostium tabernaculi, id est ad locum quo audiat verbum Dei. Et super hoc holocaustum manus est imponenda, quatenus virtutem directionis, manumque disciplinæ ab ipso nunquam tollat, juxta quod scriptum est :15 Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne sibi ipsi relictum, rursus contra spiritum concupiscat, atque ad ea quæ Dei sunt pigritetur. Porro sacerdotes in te sint intellectus et recta voluntas, qui divinorum capaces sunt, et corpus inferioresque vires acceperunt regendas. Sanguinem quoque hostiæ hujus debent effundere per altaris circuitum, id est, per abstinentiam et jejunium sanguinem et ejus fervorem amore Christi minuere, juxta doctrinam Ecclesiæ ; sed et pellem ejus debent detrahere, corpus ipsum acriter flagellando propter præterita seu quotidiana peccata. Vel (ut ait Hesychius) pellis detrahitur, dum exteriora delectabilia auferuntur. Pellem vero a Scripturis veteris Testamenti abstrahimus, dum sensum qui litteralis videtur, relinquimus, ut spiritualem intelligentiam intus latentem, Domino immolemus.

Et subjicient in altari ignem. Altare in anima fides intelligi potest, in qua et per quam omnia sunt agenda, ac Domino offerenda, quum dicat Apostolus :16 Quod non est ex fide, peccatum est. In ipsa ignis caritatis est apponendus, ut per dilectionem sit operans : quoniam fides quæ non habet opera, mortua est in se ipsa.17 Strues vero lignorum, congeries est membrorum, quæ ex sancta caritate ad actus bonos sunt excitanda. Intestinis et pedibus lotis aqua. Per intestina, intelliguntur interiores animæ sensus et vires ; per pedes autem, actus et affectus eorum : quæ omnia lavanda sunt a maculis sibi admixtis, pœnitentiæ lacrimis, rore gratiæ ac sapientiæ salutaris. Itaque intestina lavare, est conscientiam expurgare. Porro lavare pedes, est purificare affectus. Unde et Sponsa :18 Lavi, inquit, pedes meos, quomodo inquinabo illos ? Et Salvator : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet.1920

Quod si de pecoribus oblatio est. Spiritualiter ovem offert, qui superiorem animæ portionem ex sua natura simplicem, atque ad optima deprecantem, Deo per fidem et caritatem totaliter subjicit, intellectum redigens in captivitatem, in obsequium Christi21, atque per privati exstirpationem amoris, vim affectivam in Deo prorsus per caritatem succendens.22 Capram vero seu hirsum offert, qui infectam sensualitatem refrenat, reformat, ac jugiter Deo substernit.

Præterea aves, puta columbam et torturem, offert, qui omnem spiritualem perfectionem, et virtutum profectum, contemplationisque gratiam et gemitum salutarem, spiritualem quoque cum Sponso cœlesti conjunctionem, et ejus dispensativam absentiam, Deo cum omni gratiarum actione humiliter semper adscribit, cum Apostolo dicens : Gratia Dei sum id quod sum.23 Sicque retorquendum est collum sub ascellas, ut omnis reprimatur elatio, et homo ad propriæ defectuositatis frequentem intuitum reflectatur.2425 Et rupto vulneris loco, id est, interiori læsione per confessionem humilem patefacta, decurrere facit sanguinem, calidas lacrimas ex contritione fundendo. Vesiculam vero gutturis, id est omnem gulæ et carnalitatis voluptatem atque mollitiem, et plumas, id est evagationes et phantasias inutiles prorsus abjiciat. Confringetque ascellas. Ascellæ seu alæ animæ, sunt oratio et meditatio, quibus volat in cœlum: quæ confringuntur, quando interdum propter caritatem Christi, et opera vitæ activæ ac necessaria corpori, intermittuntur. Quod tamen non est ferro, id est cum duritia et indignatione, sed cum pietate et discretione agendum. Et iterum resumendæ sunt alæ hujusmodi citius quo congrue fieri potest. Ecce ista sunt holocausta et hostiæ populi evangelicæ legis, quæ vere sunt suavissimi coram Deo odoris, et acceptissima majestati Omnipotentis.

Footnotes

  1. Luc. xv, 23. ↩

  2. Ephes. v, 2. ↩

  3. Act. vi, 7. ↩

  4. Hebr. x, 1. ↩

  5. Joann. 1, 29. ↩

  6. Jer. xi, 19. ↩

  7. Cant. viii, 14. ↩

  8. Cant. viii, 14. ↩

  9. Alii spirituales sensus. ↩

  10. Coloss. III, 5. ↩

  11. Matth. V, 29, 30. ↩

  12. Rom. VI, 13. ↩

  13. 1 Petr. II, 11. ↩

  14. Rom. XII, 1. ↩

  15. 1 Cor. IX, 27. ↩

  16. Rom. XIV, 23. ↩

  17. Jacob. II, 17. ↩

  18. Cant. V, 3. ↩

  19. Joann. XIM, 10. ↩

  20. Joann. XIII, 10. ↩

  21. II Cor. X, 5. ↩

  22. 1 Cor. X, 5. ↩

  23. 1 Cor. XV, 10. ↩

  24. I Cor. XV, 10. ↩

  25. Rom. XII, 1. ↩

Chapter 7 of 52