Skip to the text

Articulus 8

EXPLANATIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI SECUNDI.

NIMA quum obtulerit oblationem, simila erit ejus oblatio. Scriptura hæc loquens de pauperum oblatione, recte ait, Anima quum obtulerit. Divites enim sunt caro magis quam anima, quia carnalibus magis quam spiritualibus sunt intenti. Pauperes autem spiritu, quia divinis vacant, anima appellantur. Possunt tamen per pauperes, imperfectiores intelligi, qui non queunt animalia, sed similam, immolare, hoc est, non excellentia, sed mediocria virtutum exercitia adimplere, atque hæc ipsa offerunt Deo, divinæ pietati ac gratiæ ea humiliter adscribendo. Rursus, per similam, secundum Isidorum, designatur Ecclesia, ex multis fidelibus tanquam ex granis collecta, et instar similæ purificata aquis Baptismatis, lota ac adunata, chrismatis oleo uncta, et igne Spiritus Sancti solidata, per humilitatem et devotionem Deo oblata. Hanc anima offert Deo, in ecclesiastica unitate perseverando, in Ecclesiæ meritis confidendo, imo et ipsam Ecclesiam Deo assiduis precibus commendando. Insuper, per similam designatur conscientiæ puritas seu contemplatio divinorum, quæ ex prævia exercitatione in operibus vitæ activæ, quasi ex tritico oritur. Qui enim in vita activa se virtuose exercitavit, testimonio bonæ conscientiæ recreatur, atque ad contemplationis gratiam elevatur.

Fundetque super eam oleum, sicut præhabitum est. Per oleum unctio Spiritus Sancti, spiritualis quoque jucunditas et pietatis exercitatio designantur, quæ omnia superinfundenda sunt oblationi similæ nunc præfatæ, quia ex interna Spiritus Sancti unctione debent conscientiæ bonæ attestatio, contemplationisque actus procedere, dicente Apostolo: Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus.1 In spirituali quoque hilaritate peragenda sunt omnia bona, quum scriptum sit: Gaudete in Domino semper;23 et, Hilarem datorem diligit Deus. Nec ita quis debet suæ puritati ac contemplationi studere, ut negligat proximis condolere ac subvenire: imo pro ipsis et pro communi bono Ecclesiæ jugiter ac ferventissime deprecetur, et tam spiritualia quam corporalia misericordiæ opera opportuno loco et tempore exsequatur. Et ponet thus. Per thus, flagrantia devotionis et odor famæ bonæ signantur, quæ duo sunt annectenda omni sacrificio spirituali: quia ex prompta voluntate est offerendum, et offerens exemplaris esse tenetur, et de bono nomine curam debet habere ad Dei honorem, proximorumque ædificationem.4

Ac deferet ad filios Aaron sacerdotes. Per hoc præfiguratum cognoscitur, quod fideles opera sua virtuosa judicio ministrorum Ecclesiæ spiritualiumque virorum debent committere, an vere sint virtuosa, ne forte decipiantur in aliquo. Et item, ut orationibus ac meritis sacerdotum et prælatorum ac religiosorum perficiantur, ac Domino commendentur. Nam et opera nostra bona tot defectibus sunt permixta, ut totis viribus per nos ipsos et alios indigeamus Dominum exorare, quatenus ea acceptare dignetur, quoniam ipse terribiliter protestatur: Quum accepero tempus, ego justitias judicabo. Ponit quoque sacerdos memoriale super altare, dum in celebratione officii Missæ pro fidelibus intercedit, ut eorum spiritualia sacrificia Dominus habeat grata, imo et meritis Christi ea acceptet.5 Propter quod orationes concludit, dicendo: Per Dominum nostrum Jesum Christum. Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus. Per hoc figuratum videtur, quod sacerdotes et spiritualiores viri, orando et sacrificando pro plebe communi, communicant eis in merito eorumdem. Et per caritatem unus fit particeps boni alterius, maxime qui sibi invicem cooperantur ad bene vivendum, et qui alios dirigunt ad salutem.

Quum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano. Per sacrificium coctum in clibano de simila, intelligit Hesychius Christum pro nobis oblatum, et primo in Virginis ventre conceptum. Nam sicut clibanus suscipit ignem et panem, sic uterus Virginis panem vitæ, scilicet Verbum Patris, et ignem Sancti Spiritus accepit. Insuper et panes. Per panem sic paratum, intelligitur operatio justa magnæ tribulationi admixta, et cum gravi persecutione exhibita, juxta quod scriptum est:6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.78 Itemque: Multæ tribulationes justorum.91011 Hæc itaque oblatio conspergenda est oleo, ut in tribulationibus gaudeamus, sicut hortatur Salvator: Gaudete in illa hora, et exsultate. Fermentum vero debet abesse: quoniam omnem iram, vindictam, indignationem, impatientiam oportet abjicere, ne mens passionibus corrumpatur. Et lagana azyma oleolita. Lagana azyma in aquis cocta, videlicet panes lati ac tenues non fermentati, significant conversationem caritativam, sinceram, usque ad inimicorum amorem se extendentem, simulatione ac dolo carentem: quæ præfato linenda est oleo, quatenus in aquis adversitatum lætemur in Domino, quemadmodum frater Domini Jacobus exhortatur: Omne gaudium existimate, fratres, quum in varias tentationes incideritis.12

At vero per oblationem coctam in sartagine seu patella, exprimitur operatio bona, igne adversitatis excocta: quæ adversitas a mundo infligitur: mundus quippe instar patellæ latus, electos persequitur. Per oblationem vero in craticula coctam, insinuatur actio virtuosa, igne concupiscentiæ propriæ carnis acriter impugnata nec victa. Secundum Hesychium, oblatio de sartagine, est dispensatio Passionis in cruce. Sartago igne non consumitur, et cibos esui reddit aptos. Sic crux Christi super omnia fortis, omnem creaturam Christo subjecit. Et carnem ejus, quæ ante Passionem videbatur esui esse non apta, post aptam fecit. Si enim non fuisset crucifixus, corpus ejus non comederemus. Divides eam minutatim, hoc est, singula quæ pro nobis sustinuit, distincte consideremus. Et fundes super eam oleum, quatenus sicut ille pro nobis misericorditer mortuus est, ita et nos proximis usque ad mortem misereamur.

Omnis oblatio quæ offertur Domino, absque fermento fiet, hoc est sine admixtione falsæ doctrinæ, sine vitiorum corruptione. Absque duplicitate et hypocrisi exsequendum est omne opus virtutum, et Deo sinceriter serviendum. Simulatores namque et callidi provocant iram Dei. Et, Væ duplici corde. Hypocritæ quoque suam receperunt mercedem.13 Cum simplicibus vero sermocinatio Dei, qui jubet:1415 Estote simplices sicut columbæ. Recte igitur dixit Apostolus: Modicum fermentum totam massam corrumpit. Nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini. Ecce quod non solum prohibetur Deo offerri fermentum, hoc est evidens malum, sed etiam mel, id est apparens bonum male oblectans:16 quia carnalis et turpis voluptas, imo et omnis inordinata lætitia, vitanda est Dei ministris, qui incedere obligantur per arctam viam salutis, et pœnitentialem ducere vitam. Non enim in terra suaviter viventium sapientia invenitur. Atque ut Isaias fatetur, Non nisi ablactatos a lacte, avulsos ab ubere, Dominus docet scientiam, et intelligere facit auditum.1718

Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies. Per sal discretio designatur. Discretio autem est auriga et ductrix virtutum, docens in omnibus moderamen servare, aptoque loco et tempore opportuno omnia fieri, sine cujus directione nullum opus est faciendum. Et ipsa est diligentissime servanda cum universis partibus suis, ut nihil præcipitanter, incircumspecte, improvide, immoderate agamus. Ideo Christus in Evangelio: Habete, inquit, sal in vobis. Et rursus:19 Bonum est sal. Apostolus quoque: Rationabile, ait, obsequium vestrum. Et iterum:20 Sermo vester in gratia semper sale sit conditus. Itaque, sicut in cunctis corporalibus alimentis, ita in universis actibus virtuosis mentem reficientibus, ac Domino offerendis, sal admiscendum consistit: quia et bonum confert saporem, et putrefactionem excludit.

Si autem obtuleris munus primitiarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus. Per spicas adhuc virentes nondum maturas, intelligitur conversatio incipientium nova, rudis et imperfecta, attamen virens, in quantum procedit ex caritate et gratia, actibusque pœnitentiæ vacat: quæ torrenda est igni, ut caritate veraciter accendatur, et omnis gloriatio vana, atque reflexio ad se inordinata, puerilisque reputatio sui ipsius, ad quas proni sunt, qui Deo servire incipiunt, penitus excludantur.21 Quæ conversatio et instar farris est confringenda, id est humiliter discutienda, ac sancta devotione ab omni mala duritia emollienda. Postremo, quamvis fermentum et mel Deo offerri prohibeantur, primitiæ tamen eorum ei immolari jubentur: quoniam et in falsis doctrinis aliquæ veritates sæpius continentur; carnales quoque voluptates in conjugatis, per bona matrimonii excusantur. Et ita de his Deus poterit honorari. Unde et ex dictis et libris philosophorum, multa vera ad christianæ sapientiæ elucidationem accommoda accipiuntur. Ex conjugali quoque copula, quamvis voluptuosa, generantur Ecclesiæ filii. Non autem ponenda sunt ista super altare in odorem suavitatis: quia in se ipsis meritoria non consistunt, nec inter præcipua bona sunt computanda, sed theologicæ veritati sanctæque castitati postponenda.

Footnotes

  1. Rom. vii, 16. ↩

  2. Philipp. iv, 4. ↩

  3. II Cor. ix, 7. ↩

  4. Eccl. xlii, 15. ↩

  5. Ps. lxxxiv, 3. ↩

  6. Eccl. xxvii, 6. ↩

  7. Ps. xxxiii, 20. ↩

  8. Eccli. xxvii, 6. ↩

  9. Ps. lxxiv, 3. ↩

  10. Eccli. xlii, 15. ↩

  11. Rom. viii, 16. ↩

  12. Jacob. i, 2. ↩

  13. Job xxxvi, 13. ↩

  14. Matth. vi, 5. ↩

  15. Prov. iii, 32 ↩

  16. Job xxviii, 13. ↩

  17. Is. xxviii, 9. ↩

  18. Matth. vii, 14. ↩

  19. Marc. ix, 49. ↩

  20. Rom. xii, 1. ↩

  21. Eccli. ii, 14. ↩

Chapter 9 of 52