Articulus 9
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII: QUOD SI HOSTIA PACIFICORUM FUERIT.
UT patet ex allegatis ex Thoma, Alexandro et Guillelmo Parisiensi, quædam erant hostiæ, quæ offerebantur pro pace aut salute, seu victoria vel alio quovis beneficio, datis et conservandis aut impetrandis, quæ hostiæ vocabantur pacificæ vel salutares: et quæ immolabantur pro aliquo tali bono jam dato, possunt dici hostiæ gratiarum actionis et laudis, quæ autem pro obtinendo, hostiæ postulatoriæ recte vocantur. De illis ergo nunc agitur.
Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, id est, si quis pacificam obtulerit hostiam, et de bobus voluerit offerre, id est bovem seu vitulum, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino, id est, indifferenter offerre potest bovem, vitulum, vaccam aut taurum: sic tamen, ut quidquid horum obtulerit, careat defectuositate, monstruositate, infirmitate et vilitate, reddente animal ineptum ad immolandum, sicut in expositione primi capituli plenius dictum est. In hoc itaque differt hostia pacifica ab holocausto, quod in ea offerri potest non masculus tantum, sicut in holocausto, sed etiam femina. Dignius equidem fuit holocaustum pacifica oblatione.1 Ponetque manum super caput victimæ suæ ipse offerens. Cur manus imponebatur super animal immolandum, in litterali primi capituli expositione inductum est. Quæ immolabitur Deo a sacerdote pro offerente, in introitu tabernaculi testimonii, id est juxta ostium atrii, tamen in atrio et prope altare; fundentque filii Aaron sanguinem animalis oblati, per circuitum altaris, juxta intellectum in primi capituli explanatione præhabitum.2 Et offerent de hostia pacificorum, puta de hostia jam prædicta, in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, id est intestina, et quidquid pinguedinis intrinsecus est, quæ scilicet pinguedo carni adhæret, et infra cutem consistit; duos renes cum adipe quo teguntur ilia. Ilia sunt parva intestina, renibus adhærentia animalis, suntque rotunda. Et reticulum jecoris. Reticulum dicitur quidam adeps instar retis formatus. Per jecur intelligitur hepar: nam et in Hebræo (ut fertur) hepar habetur. Cum renunculis. Denique quamvis totum animal Deo offerebatur, tamen præfatæ jam partes animalis illius Deo immolari dicebantur, quoniam ad divinæ majestatis honorem in altari incendebantur, nec venerunt in usum humanum. Unde subjungi- tur: Adolebuntque ea super altare in holocaustum, id est incensum. Quamvis enim totalis oblatio fuit pacifica hostia, tamen pars ejus jam dicta, habuit rationem et nomen holocausti, in quantum totaliter cremabatur instar holocaustorum. Porro adeps vocatur pinguedo in interioribus partibus animalis exsistens; arvina vero, quæ inter carnem et cutem, quæ et in porco proprie lardum vocatur. Hinc apud Job habetur: De lateribus illius arvina dependet.3 Nihilo minus unum horum quandoque pro alio sumitur. Lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio, et, pro id est, pacificorum hostia, sive masculum, puta arietem, sive feminam obtulerit, quia utrumque offerri potest, sicut de bobus prædictum est, immaculata erunt, sicut expositum est. Si agnum obtulerit coram Domino, in hostiam pacificam. In hac enim oblatione poterat immolari non solum ovis utriusque sexus, sed etiam minoris ac majoris ætatis: ideo nunc de agno quasi gratia exempli prosequitur, quia frequentius aut decentius fiebat de agno, quam de ove antiquiore. Ponet offerens manum super caput victimæ suæ. In diversis sacrificiis eadem verba multoties continentur, secundum quod diversa sacrificia in aliquibus conveniebant; nec oportet ea frequenter exponere, sed ea semel exposuisse sufficiat. Quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi, id est in atrio; et offerent filii Aaron sacerdotes, de hac pacificorum hostia sacrificium Domino, videlicet in incensum seu holocaustum, prout de bove oblato jam dictum est; adipem et caudam totam cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem, intus sub cute, atque universa vitalia, scilicet intestina. Et adolebit, id est cremabit, ea sacerdos super altare in pabulum ignis, qui in altari nutriebatur ex pinguibus istis materiis, et oblationis Domini: quoniam ex eisdem materiis exhibebatur Deo oblatio. Quod autem nunc dictum est de agno, de ariete quoque et ove majori est intelligendum. Consequenter describitur, qualiter ista oblatio fiebat de capris, et patet littera ex præinductis: quia per omnia fuit conformis modus in sacrificio capræ et ovis in pacificis hostiis.
At vero circa verba illa, Duos renes cum adipe, de sacrificio bovis inducta, asserit Lyra in Hebræo haberi, Renunculos; et quod aliqui dicunt, litteram vitio scriptorum esse corruptam, quoniam renes non cremabantur cum adipe, sed renunculi. Verum hoc debiliter dictum censetur, quum renunculi dicantur parvi renes, et frequenter diminutivum pro nomine a quo derivatur, sumatur; nec parvi renes dumtaxat, sed et pinguedo, parvaque intestina renibus adhærentia nuncupentur renunculi, ut Brito, aliique fatentur grammatici.
Omnis adeps, Domini erit, id est, ad Dei honorem specialiter offeretur, et incendetur in sacrificiis, nec humanis usibus concedetur; jure perpetuo, id est ex divino præcepto seu instituto, per totum tempus veteris Testamenti durante: idcirco subjungitur, in generationibus et cunctis habitaculis vestris. Nec adipem, nec sanguinem omnino comedetis, id est, nullum horum in cibum sumetis, nec commiscebitis vestris cibariis. Innotescit demum ex præinductis, quod hostiæ pacificæ ac salutares, fiebant de tribus animalium generibus tantum, de quibus et holocausta, puta de bobus, capris et ovibus, non autem de avibus. Aves namque offerebantur integræ Deo, nec dividebantur, quemadmodum in Genesi de Abraham legitur, quod aves non divisit. Insuper in Scholastica fertur historia:4 Pinguedo supra carnem, arvina vel lardum vocatur; quæ autem carni miscetur, pinguedo proprie nuncupatur; quæ vero intestinis adhæret, dicitur adeps. Est autem triplex adeps, videlicet adeps vitalium, adeps jecoris, adeps renum. Hos tres adipes jussit sibi Dominus immolari.
Quæritur, cur Deus prohibuit populo suo adipem sanguinemque comedere. Ad hoc, libro de Fide et legibus, Guillelmus respondet: Sanguinem hostiarum Deus fundi semper præcepit, et comedi illum prohibuit. Cujus potissima causa fuit idololatriæ consuetudo. Idololatræ namque non solum pecorum, sed filiorum quoque et filiarum suarum sanguinem suis diis, imo dæmoniis immolabant:5 oblatione autem sanguinis, qui vitæ nutrimentum ac sustentaculum est, fatebantur deos suos esse sustentatores et nutritores vitæ suæ. Probabile etiam est, quod quidam idololatræ aliquid de sanguine sacrificiorum suorum suis miscuerunt cibariis, ut quasi sacratior esset. Adipem vero omnium sacrificiorum sibi retinuit, sanctificavitque Deus, similiter renes atque renunculos. Triplex autem videtur fuisse causa, cur adeps reservatus est Deo. Una, quia idololatræ fecerunt oppositum, juxta illud Deuteronomii:6 De quorum victimis comedebant adipes. Alia causa fuit, ut in sacrificiis gulæ detraheretur, et in ipsis sobrietas servaretur. Alia erat honor Dei, qui pinguiorum et meliorum oblatione honorabatur. Hæc Guillelmus.
Præterea de his scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Hostia pacificorum dividebatur in tres partes: quarum una ad Dei honorem incendebatur, alia venit in usum sacerdotum, tertia in offerentium usum seu esum: ad figurandum, quod salus et pax hominis sunt a Deo per ministros Ecclesiæ, cooperantibus eis qui salvantur. Hoc vero generaliter servabatur, quod sanguis et adeps non venerunt in usum sacerdotum nec offerentium; sed sanguis ad Dei honorem circa altaris crepidinem fundebatur, et adeps adurebatur in igne. Primo, ad excludendum idololatriæ ritum. Secundo, ad informationem vitæ humanæ: prohibebatur Judæis sanguinis esus, quatenus humani sanguinis effusionem intensius abhorrerent; esus vero adipis prohibitus eis est, ad vitandum lasciviam. Deinde propter reverentiam Dei: quoniam sanguis potissimum necessarius est ad vitam, propter quod anima dicitur esse in sanguine; adeps vero abundantiam nutrimenti demonstrat: ideo ad ostendendum quod a Deo nobis sint vita et omnis rerum sufficientia, duo hæc ad Dei honorem sunt reservata. Item, quia per hæc figurabatur effusio sanguinis Christi, atque pinguedo caritatis ipsius. Aves quoque, videlicet turtur, columba aut passer, non offerebantur in hostias pacificas, quoniam institutæ sunt ad offerendum propter offerentium paupertatem: hostiæ autem pacificæ offerebantur gratis et sponte absque obligatione. Hæc Thomas.
Postremo quæritur, an esus adipis fuerit Judæis generaliter in cunctis prohibitus, quemadmodum sanguinis usus, an solum in animalibus immolaticiis seu oblatis. De hoc duæ sunt opiniones, de quibus nunc transeo, quoniam alibi materia ista amplius locum habet.
Footnotes
Chapter 10 of 52