Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII SPIRITUALIS.

SPIRITUALITER et allegorice hostia nostra pacifica, est Dominus et Salvator, qui est pax nostra, faciens utraque unum;1 et veniens prædicavit pacem his qui prope, et his qui longe; a quo pacem temporis, pacem pectoris, pacemque æternitatis sortimur; qui inter Deum et hominem, inter angelum quoque et hominem, et item inter homines invicem pacem effecit. Denique hostiam istam pacificam Deo Patri offerimus, dum ea commemoramus, quæ pro nostra salute Christus assumpsit, fecit ac pertulit, et de his Deo devote gratiamur, seu per ea pacem et salutem adipisci precamur. Specialiter vero in celebrationis officio immolatur hæc hostia Deo. Qualiter autem per bovem, ovem et capram, Dominus Jesus diversimode designetur, in spirituali primi capituli expositione est habitum. Marem sive feminam immaculata offeret. Per feminam immaculatam potest caro Domini accipi, quæ nulli unquam culpæ fuit obnoxia. Per marem vero, rationalis spiritus ejus seu anima. Feminam ergo offerimus, dum ea recolimus, quæ Christus corporaliter propter nos gessit aut passus est. Marem, dum spirituales ejus dolores, interioresque actus ejus meritorios nobis salubriter recordamur.

Tropologice, per bovem intelligitur quicumque fidelis in dominico agro laborans, et super se Domini jugum portans, atque se ipsum subdens ac immolans Deo: qui tam pro beneficiis Dei jam sibi collatis, quam pro adipiscendis divinis promissis, debet se Deo pacificam hostiam offerre: qui etiam offert marem, dum superiorem animæ suæ partem seu spiritum immolat Deo per obedientiam sanctam, et proprii sensus abnegationem, ac fidei actum: feminam vero, dum fragilem carnem seu sensitivam partem rationi ac legi subdit divinæ. Super quam carnem, sensitivamque partem, manum, id est disciplinæ rigorem ac lorum, debet imponere. Insuper hostiæ hujus adipem vitalia operientem, et quidquid intrinsecus exstat pinguedinis, debet offerre, ita ut maceret corpus per abstinentiæ atque jejunii districtionem; et quidquid carnaliter dulce est, aspernetur: imo et quidquid spiritualis boni in corpore est per redundantiam ex superiori animæ parte, atque moralium actus virtutum, quæ in sensitivo appetitu esse dicuntur, sive per essentiam, sive per impressionem, pietati adscribat divinæ, et in cultum ipsius reverentiamque convertat.

Duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis. Per renes, in quibus viget luxuriæ fomes seu incentivum, major concupiscentia carnis exprimitur; per renunculos, primi et minores motus libidinis; per adipem, concupiscentiarum fomenta; per reticulum jecoris, intricatio seu versutia tentationum accipitur: quæ omnia offerenda sunt Deo, id est, ad ejus honorem refrenanda et exstinguenda. Dicuntur equidem etiam mala Deo offerri, non quod malum culpæ aliquo modo complaceat ei, sed in quantum ad Dei venerationem viriliter mortificantur.

Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio. Non dubium quin per ovem seu agnum Christus sit figuratus, quem pro nostris peccatis, obtinendisque bonis, juxta præhabitum sensum, jugiter immolare debemus. Specialiterque per ovem seu agnum quicumque simplex, mitis et innocens designatur, qui tanto plus, et tanto humilius Deo se debet offerre obediendo et grates agendo, quanto Omnipotens gratiosius egit secum, atque a pluribus ac gravioribus præservavit peccatis. Debet quoque in actibus tam virtuosis indesinenter perseverare, quod per caudæ oblationem signatum est: nam cauda finis est animalis. Quidam vero perseverant in vitiis, contra quos per Isaiam loquitur Deus: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Et rursus: Disperdet Dominus caput et caudam. Quo contra hortatur Scriptura: Non adjicias peccatum super peccatum. Et pinguedinem quæ operit ventrem. Per ventrem interdum in Scripturis mens designatur, juxta quod scriptum est: Ex utero ante luciferum genui te. Et: Doctrina mea pulchra tibi erit, quum acceperis eam in ventre tuo. Itaque pinguedo ventrem operiens, intelligi potest carnalis affectio mentem obscurans.

Si capra fuerit ejus oblatio. Per capram corpus peccati seu sensualitas explicatur, quæ offerenda est Deo, ut exhibamus membra nostra arma justitiæ Deo, quatenus inter eos computemur, de quibus loquitur Paulus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Denique omnia ista Deo sic offerenda, in ara cordis inflammanda sunt incendio caritatis; et ex eisdem nutriendus est ignis

Matth. xi, 29, 30.

Is. v, 18

Ibid. ix, 14.

Eccl. v, 5.

Ps. cix, 3.

Prov. xxii, 18.

Rom. vi, 13.

Galat. v, 24. dignissimæ dilectionis. Caritas namque per opera bona nutritur, imo per interiores actus suos potissimum crescit, augetur, perficitur. Omnis adeps Domini erit jure perpetuo. Dum adeps in bono suscipitur, cordis dulcedo, devotionis excessus, fervor amoris per ipsum significantur. Omnis itaque talis adeps Deo est adscribendus, et ab ipso petendus, juxta illud Psalmi: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et item in Isaia: Delectabitur in crassitudine anima vestra. Nec adipem nec sanguinem comedetis. Sanguinem comedere, est opera carnalia, vitiosa, aut aliorum læsiones seu homicidia perpetrare, sive in talibus de-

Ps. lxii, 6.

Is. lv, 2. lectari. Unde et scriptum est: Libera me de sanguinibus. Itemque: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Adipem vero comedere, est vel præfata spiritualia bona sibi ipsi tanquam propriis viribus facta deputare, sicque in eis inaniter gloriari; vel ea quæ sensualiter oblectant amplecti, seu gulam crapulamque amare. Propter quod dicitur: Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens. Christus quoque in Evangelio: Videte, inquit, ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate. Itemque Apostolus: Curam carnis ne feceritis in desideriis. Nempe quæ taliter fovent carnem, interimunt spiritum.

Ps. l, 16.

1 Cor. xv, 50.

Prov. xxi, 17.

Luc. xxi, 34.

Rom. xiii, 14.

Footnotes

  1. Ephes. n, 14. ↩

Chapter 11 of 52