Articulus 11
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI: LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS.
NUNC de sacrificiis agitur quæ pro remissione offerebantur peccati. Et quia juxta diversum statum, gradum seu qualitatem peccantium, diversimode aggravantur seu alleviantur peccata: idcirco nunc fit mentio de variis hostiis pro peccatorum remissione offerendis, secundum quod ipsi qui peccaverunt erant in statu seu gradu sublimiori aut bassiori, vel prout eorum excessus processit ex radice magis aut minus culpabili. Unde in isto capitulo specialiter agitur de hostiis quæ pro peccatis ex ignorantia offerebantur. Enumerantur quoque et distinguuntur hic quatuor personæ peccantium, puta sacerdos, princeps, synagoga, id est communitas, et anima, id est quicumque de vulgo.
Primo itaque de sacerdote nunc dicitur: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: Anima quæ peccaverit per ignorantiam. Circa exordium litteralis expositionis secundi capituli dictum est, quod ibi convenienter designatur homo nomine animæ, quoniam ibi est sermo de sacrificiis, quæ ex devotione et sponte immolabantur: quomodo ergo nunc exprimitur homo per animam, quum de peccato hominis sit tractatus? Ad quod respondetur, quod sicut nomen hominis accipitur in Scripturis quandoque in bono, ut quum ait Apostolus, Si secundum hominem, id est rationabiliter, ad bestias pugnavi Ephesi, id est, contra bestiales homines disputavi in Epheso, quia videlicet supremum et specialissimum in homine, est ratio seu rationalis perfectio, a qua sortitur et speciem, unde interdum vocamus humanum, quod est rationabile atque pium; aliquando vero nomen hominis in malo accipitur, ut quum rursus Paulus effatur, Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis? id est, sensuales et fragiles, passionibusque subjecti, quia videlicet major pars hominum, carnales affectiones, passionumque sequitur motus: ita de anima dici potest, quod nunc in bono, nunc in malo suscipitur, secundum quod diversæ vires et actiones
1 Cor. xv, 32.
Ibid. m, 3. ac proprietates continentur in ea. Hinc secundum Origenem, homo peccans, nomine animæ, non nomine spiritus, designatur. Nam anima quoad vires suas superiores, spiritus appellatur. Porro secundum Hesychium dicitur, Anima quum peccaverit, contra eos qui corpus accusant quasi causam peccati.
Itaque anima, id est homo, quum peccaverit per ignorantiam, id est, ex ignorantia quæ sit aliquo modo culpabilis. Est quippe ignorantia aliqua, excusans totaliter a peccato, videlicet ignorantia facti circa quod debita adhibetur cautela; aut etiam ignorantia juris quod quis scire non obligatur, et ex illa ignorantia non peccatur directe, quamvis occasionaliter ex ignorantia illa quis posset peccare. Et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quidpiam fecerit. Quid est hoc? quod enim mandatum præcepit Dominus ut non fieret? Nonne Deus præcepit omnia mandata sua ut fiant, id est ut observentur? Sed forsan quis dicat, quod præcepta negativa præcepit ut non fiant, ut sunt illa :1 Non furtum facies, Non mœchaberis, Non falsum testimonium dices. Ista namque præcepit, id est prohibuit, quia prohibitio est jussio quædam. Hinc quidam exponunt hunc passum de negativis præceptis, quidam vero exponunt de præceptis affirmativis; sed verius reor, quod de utrisque sit intelligendum, ut sit sensus : De universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quidpiam fecerit, id est, aliquid egerit de universis rebus cuicumque præcepto Dei contrariis, ita ut nomine actionis seu commissionis, intelligatur et omissio, quemadmodum in Scripturis est consuetum.
Consequenter verbum istud generaliter dictum, determinatur ad certum hominum genus, quum subditur : Si sacerdos qui est unctus, peccaverit. Hoc quidam exponunt de quocumque sacerdote legali, non habente defectum sacerdotalis officii. Unde Magister in historiis ait : Additum est, Qui unctus est, non quin omnes videlicet ministrantes seu sacerdotes uncti essent, sed ad differentiam illorum, qui quum essent de genere sacerdotali, propter maculam corporis nec ungi poterant, nec ministrare. Verumtamen his objici potest, quia secundum Augustinum, imo secundum Scripturam, soli reges atque pontifices ungebantur. Quod enim inferiores sacerdotes non ungebantur, in Exodo præhabitum est, et infra continetur. Hinc quidam exponunt istud de summo sacerdote.2 Qui vero primam vult expositionem defendere, dicere potest, quod unctio capitur hic extense pro consecratione. Inferiores etenim sacerdotes adspergebantur quadam commixtione facta ex oleo unctionis et sanguine hostiæ immolatæ :3 quæ adspersio, large loquendo, unctio nominatur. Delinquere faciens populum. Quod ait, Delinquere faciens populum, intelligi potest tripliciter : Primo, ut sit generalis conditio cujuslibet peccati sacerdotis, quoniam omne peccatum sacerdotis aliquo modo causa est seu occasio peccandi subditis suis seu populo, præsertim si publice peccet. Quod enim facit qui præest, ceteri sibi licere putant ; et iniquitas ad imitationem valde pertrahit, dum peccator ob sui status vel eminentiæ dignitatem honoratur. Secundo, prout est limitatio quædam vitii sacerdotis, ita ut intelligatur de peccato quod facit ad hoc, ut provocet populum ad peccandum. Tertio, de peccato quo populum ad culpam inducit ratione ignorantiæ suæ : quum enim ipsemet ex ignorantia peccet, ignorans esse illicitum quod illicitum est, consequens est ut et plebem super hoc male informet. Aliqui vero dicunt in Hebræo haberi, Si sacerdos qui unctus est, peccaverit ad culpam populi, id est tam viliter et aperte, ut unus de populo.
Offeret pro peccato suo, sive sit debiti omissio, sive prohibiti commissio, vitulum immaculatum Domino; et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino, ipsum vitulum occidendo, ad insinuandum et confiten- dum, quod ipse transgrediendo præceptum, meruit occidi et condemnari. Hauriet quoque de sanguine vituli, id est, partem sanguinis vituli immolati in vasculo aliquo colliget, inferens illum in tabernaculum testimonii, puta in primam tabernaculi partem exteriorem: quod de sanguine sacrificiorum præcedentium non est dictum. Quemadmodum enim, ceteris paribus, peccatum sacerdotis est gravius, sic ad impetrandum remissionem ipsius, propius ad Deum oportet accedere, et cordialius pœnitere; sed propter reverentiam et dignitatem sacerdotalis officii, condecens erat, quod sanguis hostiæ pro ipso oblatæ, intra tabernaculum offerretur. Quumque intinxerit digitum in sanguine vituli pro suo peccato oblati, adsperget eo septies coram Domino: ut per adspersionem toties repetitam, et suæ culpæ demonstrativam, impetret sibi plenam remissionem, Deum placando; contra velum sanctuarii, id est ex opposito veli, et versus illud quod erat in tabernaculo seu sanctuario, dividens inter Sanctum sanctorum et Sancta, seu inter primum et secundum loca tabernaculi Dei. Nec verum videtur quod quidam hic scribit, quod sanguis iste inferebatur intra Sancta sanctorum, et quod ideo hic dicatur, Contra velum; imo quod ait, Contra velum, magis sonat oppositum, utpote quod adspergendo stabat extra velum, non intra. Subditur quoque: Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis, id est dulcis odoris, gratissimi Domino, ex parte fidei et devotionis ac obedientiæ offerentium; quod est in tabernaculo testimonii. Altare enim thymiamatis, in quo dulcis odor per concremationem generabatur, fuit non in atrio, sed in ipso tabernaculo, in prima et exteriori parte ipsius, ut super Exodum dictum est sæpe. Omnem autem reliquum sanguinem vituli immolati, fundet in basim, id est circa crepidinem, altaris holocausti in introitu tabernaculi, id est in atrio, per quod in tabernaculum intrabatur, in quo atrio situm erat altare holocausti.
Et adipem vituli offeret pro peccato. Quamvis totus vitulus pro peccato sacerdotis remittendo offerebatur, adeps tamen et cetera quæ sequuntur, pro peccato specialiter dicebantur offerri, in quantum super altare holocausti ad Dei cremabantur honorem. Unde subjungitur: Adipem vituli offeret pro peccato, tam eum adipem qui operit vitalia, scilicet intestina, quam omnia quæ intrinsecus sunt: de quibus et additur, duos renunculos, et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis. Omnia nomina ista jam ante exposita sunt. Sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: id est, quemadmodum ista nunc nominata, abstrahunt sacerdotes de vitulo occiso et immolato in hostiam pacificam ad cremandum ea in altari, ut præcedenti dicebatur capitulo; sic auferet sacerdos ista a corpore vituli pro suo peccato oblati. Et adolebit ea super altare holocausti, ad honorandum atque placandum majestatem Altissimi, quam peccando inhonoravit, graviterque offendit. Pellem vero et omnes carnes vituli, cum capite et pedibus et intestinis et fimo et reliquo corpore, id est ceteris membris seu partibus, efferet extra castra, id est habitacula seu tentoria, in locum mundum: quoniam ista Deo oblata et sanctificata, in loco ponenda sunt mundo; ubi cineres in altari holocaustorum relicti ex combustionibus hostiarum, effundi solent; incendetque ea super lignorum struem, quibus ignem supponet, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur: quia in loco illo mundo tam caro occisi vituli cum membris ac partibus suis præfatis quam ligna pariter usque ad cineres igne consumebantur.
Circa hæc oritur quæstio duplex: Prima, quomodo nunc dicuntur intestina vituli immolati extra castra esse cremanda, quum jam dictum sit, quod in altari holocausti intestina vituli hujus sint incendenda? Respondetur, quod de diversis intestinis ejusdem vituli ista intelligantur, quoniam meliora intestina præfata super altare incendebantur, cetera extra castra. Secunda quæstio est, cur caro vituli sic oblati, sic cremabatur, et non potius venit in usum offerentis, præsertim quum dictum sit, quod hostia pro peccato dividebatur in duas partes, quarum una in usum et esum sacerdotis deputabatur? Respondet Thomas in prima secundæ, quæstione 102, quod quando hostia pro peccato immolabatur a principe aut a quocumque de vulgo, tunc una pars cessit in usum offerentium sacerdotum, alia cremabatur; sed quando offerebatur pro peccato sacerdotis, aut communitatis, tota cremabatur, tamen divisim per partes, et in locis diversis. Si enim tunc cessisset pars ejus in usum offerentis aut offerentium, tantumdem fuisse ac si non fuisset ab eis oblata: quia hæc hostia, fuit quædam satisfactio pro peccato eorum. Ideo quoque tota cremabatur hostia sacerdotis, pro suo peccato delendo oblata, ut significaretur, quod nihil peccati in ipso debeat remanere. Rursus, ad innuendum quod peccata sacerdotum et communitatis sunt graviora, decuit sacrificia pro eis oblata omnino comburi. Iterum quæri potest, cur ergo hostia illa sic omnino cremanda, non incendebatur tota in altari in atrio, sed partim in atrio, partimque extra castra. Dicendum, quia non erat holocaustum, nec juxta ritum holocausti exstitit immolanda.
Consequenter tractatur de hostia pro peccato communitatis offerenda. Quod si omnis turba filiorum Israel ignoraverit, quod scire tenetur aut debet; et per imperitiam, id est ex ignorantia seu errore, fecerit quod contra mandatum Domini est: id est, per illicitam commissionem violaverit aliquod negativum Dei præceptum; aut certe per omissionem iniquam transgressa fuerit præceptum affirmativum quodcumque, quod item per vitiosam commissionem transgredi potest: quia non solum violat præceptum celebrandi dies festivos qui in eis non agit salubria, nec audit divina, verum etiam qui tunc opera facit servilia. Et postea intellexerit peccatum suum, sive peccata, ignoratione et imperitia per informationem ab ea sublatis. Offeret vitulum pro peccato suo. In hoc videtur Scriptura peccatum solius sacerdotis, præsertim pontificis, quodammodo comparare peccato totius plebis, quoniam pro utroque eadem hostia offerebatur. Adducetque eum, scilicet turba vitulum, ad ostium tabernaculi, scilicet intra atrium usque ad altare holocausti. Porro per omnem turbam filiorum Israel, intelligi potest non solum universus Israeliticus populus, sed et quælibet multitudo cujuscumque urbis aut villæ. Et ponent seniores, scilicet judices ordinarii et rectores, aut etiam tempore seniores et notabiliores, qui vicem communitatis gerebant, et totam multitudinem repræsentabant, manus super caput ejus, videlicet vituli, coram Domino, non quod omnes seniores, sed quidam eorum hoc faciebant, ad protestandum se esse reos et dignos morte vitulo inferenda.
Immolatoque vitulo in conspectu Domini, per sacerdotem occiso et immolato, afferet sacerdos qui unctus est, scilicet pontifex, secundum quosdam, vel sacerdos eo inferior consecratus, ut dictum est;4 de sanguine ejus in tabernaculum testimonii; tincto digito in sanguine illo in aliquo vasculo posito, adspergens septies contra velum, secundum sensum expositum, ut Deus populo propitietur. Et bene Contra velum, quoniam intra velum in Sancta sanctorum, ubi et arca erat, Deus specialiter habitare tunc dicebatur. Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris thymiamatis, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii. Reliquum sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii, id est extra et prope primam tabernaculi januam. Omnemque ejus adipem tollet, id est accipiet, et adolebit super altare holocausti; sic faciens de hoc vitulo, quem offert pro peccato populi, quomodo fecit et prius, id est, sic offerens vitulum istum, sicut obtulit vitulum alium pro propria culpa, quia uterque quasi eodem per omnia ritu offerebatur. Unde et littera ista ex præhabitis clara est. Et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus, multitudini ignoscendo, dummodo vere pœniteat : non enim virtute sacrificii hujus ignovit, sed per orationem sacerdotis, contritionemque populi, imo et per sacrificium, in quantum ex fide, obedientia et devotione populi et per orationem sacerdotis acceptum fuit. Ipsum autem vitulum, id est carnes occisi oblatique vituli, efferet extra castra, atque comburet ibidem in loco mundo, sicut et priorem vitulum, id est, quemadmodum exportavit carnes vituli pro suo peccato oblati : de quo vitulo jam prius factus est sermo ; quia pro peccato est multitudinis, id est, quoniam vitulus iste oblatus est pro remissione peccati ipsius populi : propter quod omnino comburitur, sicut et ille qui pro sacerdotis peccato est immolatus, cujus rei rationes jam tactæ sunt.
Sequitur de hostia pro culpa principis offerenda. Si peccaverit princeps. Per principem non solum intelligitur supremus princeps, seu rex aut judex totius Israeliticæ plebis, sed etiam principes inferiores: quia secundum Josephum et Magistrum in historiis, princeps hic potest intelligi chiliarchus, id est princeps super mille, vel tribunus. Et fecerit unum ex pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur, id est, omittendo vel committendo violaverit quodcumque Dei præceptum ; et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam coram Domino, hircum de capris natum, vel de grege speciei caprarum, immaculatum. Quomodo hircus, qui est animal vile et fœtidum, potest esse immaculatus ? Dicendum, quod immaculatus vocatur, quia defectuositate et monstruositate reddente ineptum ad immolandum, est carens : et recte pro peccato principis hircus offerebatur, quoniam hircus est dux caprarum, sicut aries ovium. Dicit quoque Rabbi Moyses, quod quanto gravius fuit peccatum, tanto vilior species animalis offerebatur pro eo. Nam pro principis vitio, quod fuit tanto enormius, quanto dignior exstitit principatus ipsius, hircus qui vile est animal, immolabatur. Atque ut asserit Glossa : Per hoc ipsum gravitas culpæ principis insinuatur, quod tam vile pecus et fœtidum pro ejus remissione offerebatur. Ponetque manum suam super caput ejus ; quumque immolaverit eum per sacerdotis obsequium, in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino, puta in atrio tabernaculi, juxta altare holocausti, quia pro peccato est, tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, videlicet hirci oblati, tangens, id est sanguine liniens, cornua altaris holocausti : de sanguine equidem hostiæ hujus non tingebatur altare thymiamatis, nec ferebatur in tabernaculum. Cetera quæ de sacrificio isto scribuntur in textu, patent ex præinductis.
Sequitur de sacrificio offerendo pro remissione peccati personæ privatæ. Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ, id est persona vulgaris ad populum terræ Israel pertinens, ita ut faciat quidquam ex his quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, et cognoverit peccatum suum. Inter peccatum et delictum solet differentia assignari, quia peccatum proprie dicitur mali commissio, delictum vero boni omissio. Vel peccatum vocatur, quod gravius est et ex proposito factum ; delictum, quod minus et ex infirmitate aut ignorantia perpetratum. Frequenter tamen unum istorum pro alio sumitur. Offeret capram immaculatam, quæ subditur hirco, quemadmodum ipsa persona vulgaris principi. Et in hoc notatur, quod culpa ejus, ceteris paribus, sit levior quam principis culpa. Et immolabit eam in loco holocausti, etc. Sin autem obtulerit victimam pro peccato de pecoribus, id est de grege : nam subditur, ovem scilicet immaculatam, offeret is, qui hircum aut capram habere non poterat. Vel forsitan liber fuit qui peccavit, princeps seu popularis, ad offerendum utrumque, seu alterum horum. Cetera clara sunt.
Præterea circa dicta de sacrificio synagogæ pro peccato, in Scholastica habetur historia: In duobus hic innuitur differentia inter peccata sacerdotis et populi: quia sacerdos non dicitur peccare per ignorantiam, non enim licet ei ignorare mandatum Dei; iterum, quia non legitur quis orare pro sacerdote. Verumtamen, primum istorum non videtur textui consonum, nec prædictis, quum in exordio hujus capituli dictum sit: Anima quum peccaverit per ignorantiam; Si sacerdos qui est unctus, peccaverit; quo constat, quod ibi loquatur de sacerdote per ignorantiam delinquente. Denique nulli licet mandata Dei nescire, et tamen multi asseruntur per ignorantiam peccare. Per Jeremiam quoque Dominus protestatur: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Itemque: Propheta et sacerdos abierunt in viam quam ignoraverunt. Atque per Isaiam: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Ad secundum dico, quod sacerdos pro suo peccato offerens, pro propria culpa oravit in offerendo pro sui ipsius culpa et venia.
Jer. n, 8;5 xl.; 18.
Is. lvi, 11.
Insuper in eadem fertur Historia, et Josephus refert hoc: Generalis regula erat, quia de cujus sanguine inferebatur in sanctuarium, nihil ex eo licuit remanere; nec aliquid ex eo super altare adolebatur, nisi adeps cum renibus atque renunculis suis. In modo etiam offerendi, et numero sacerdotum offerentium, differentia erat. De carnibus enim holocausti salutaris fiebant novem partes, quas super altare ponebant novem sacerdotes, quilibet suam; unus vero, utpote alter ab illis novem, obtulit simul quatuor partes hostiæ, scilicet caput, pedes, jecur et intestina aquis lota. Duo quoque sacerdotes, alii a prædictis, sanguinem offerebant, ita quod erant pariter ibi duodecim sacerdotes. Porro in sacrificio pro peccato, sufficiebat unus sacerdos ad hæc omnia facienda.
Præterea ad clariorem dictorum ac dicendorum intelligentiam, quatuor quæri possunt: Primo, an ignorantia sit peccatum; secundo, an sit causa peccati; tertio, an a peccato excuset; quarto, an diminuat culpam. Hæc quatuor quærit Thomas in prima secundæ, quæstione 76, et virtualiter responsiones ejus tangentur. — Dicendum ergo ad primum, quod nescientia et ignorantia differunt in hoc, quod nescientia est simplex negatio, seu carentia scientiæ. Propter quod sexto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, divinus Dionysius nescientiam ponit in angelis. Porro ignorantia est privatio scientiæ tunc, dum quis tenetur et potest aliquid scire. Alia enim sunt quæ unusquisque scire tenetur, videlicet sine quibus exercere bona debita nequit, ut sunt articuli fidei, præcepta Dei atque Ecclesiæ, et quæ pertinent ad alicujus statum sive officium: quorum ignorantia est peccatum omissionis. Ignorantia autem eorum quæ quis non tenetur scire, non est peccatum. Ignorantia quoque invincibilis non est culpa; sed ignorantia vincibilis interdum est peccatum, aliquando non, sicut jam declaratum est. — Ad secundum respondetur, quod ignorantia est causa peccati per accidens, sicut remotio prohibentis est causa quod grave cadit: scientia namque in quantum dirigit rationem, prohibet seu impedit culpam. Non tamen quælibet ignorantia est causa peccati, sed illa quæ est privatio scientiæ impedientis et auferentis actum peccati. Nam aliqui peccant ignorantes, qui et peccarent, quamvis veritatem cognoscerent, quoniam rectum rationis judicium ligatur in eis per passionem aut certam malitiam. — Ad tertium respondetur, quod ignorantia sua proprietate causat involuntarium. Quum igitur voluntarium sit de ratione peccati, ignorantia secundum se habet ut a peccato excuset. Aliquando tamen non excusat, vel quia ipsa ignorantia est directe voluntaria; ut dum quis non vult aliquid scire; vel indirecte, sicut dum quis propter alias occupationes negligit discere quæ scire tenetur. Itaque ignorantia omnino invincibilis, aut penitus involuntaria, aut eorum quæ homo non tenetur nec debet cognoscere, excusat totaliter a peccato. — Ad quartum dicendum, quod ignorantia quæ est causa peccati, in tantum diminuit culpam, quantum aufert ac minuit de ratione voluntarii. Ignorantia vero directe intenta, peccatum auget, ut dum quis non vult veritatem advertere, quatenus peccet securius: et hæc vocatur ignorantia crassa. Ignorantia autem indirecte voluntaria, peccatum diminuit. De ista materia in Decreto plenissime scribitur, sed pro nunc ista sufficere possunt.
Footnotes
Chapter 12 of 52