Articulus 12
DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI QUARTI INTELLECTU.
LOCUTUSQUE est Dominus: Anima quæ peccaverit per ignorantiam. Anima, hoc est animalis homo, qui non percipit ea quæ Dei sunt, cui videlicet divina et æterna non sapiunt, sæpe per ignorantiam peccat, quoniam spiritualem non habet scientiam, nec gustavit quam dulcis est Dominus: ideo ad carnalia et terrena magis, quam ad spiritualia et interna, afficitur; et extra se funditur, nec introversus est.
Si sacerdos qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum. In novo Testamento non soli antistites, sed universi sacerdotes sunt uncti. Si itaque in veteri Testamento sacerdos per ignorantiam peccans vel semel, tenebatur pro suo peccato vitulum immolare: quid dicturi, quid acturi in divino judicio sacerdotes et clerici evangelicæ legis, qui publice et scienter impie conversantur, qui gulæ et luxuriæ vacant, qui superbiæ aut avaritiæ student, qui tam enormiter scandalizant populum Dei, et quod alios docent, ipsi non faciunt, sed manifeste transgrediuntur? O quam scelerati sunt isti! Quid igitur restat eis agendum, nisi ut offerant vitulum Deo, hoc est, lascivam, fœdam, atque indomitam carnem suam vigiliis, abstinentiis, disciplinis castigent, salubriterque mortificent, donec purgetur, et rationi omnino subdatur? Sed quia non valent suis satisfacere viribus, aut propriis meritis Deum sibi reconciliare, nisi per gratiam et meritum Christi: idcirco et Christum ejusve corpus mundissimum, qui tanquam vitulus in nostræ redemptionis sacrificium est oblatus, offerant Patri. Christus quippe oblatus est pro peccatis nostris, justus pro injustis, ut nos offerret Deo. Unde per hoc quod caro vituli pro peccato sacerdotis seu communitatis oblati, jussa est extra castra comburi, præfiguratum videtur, quod Christus extra portam pro nobis est passus, ut sequamur ejus vestigia.1 Propter quod Paulus hortatur:2 Exeamus ad eum extra castra, improperium ejus portantes: ut scilicet a societate carnalium et pravorum nos retrahentes, carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis crucifigamus, omnemque adversitatem, irrisionem, injuriam æquanimiter Christi intuitu ac amore sustineamus.3 Non enim est servus major domino suo.4 Quod si omnis turba filiorum Israel ignoraverit, hoc est, si quæcumque populi christiani communitas peccet, eodem modo satisfacere Deo conetur ac properet, et pro communi evidentique excessu communis pœnitentia fiat.
Porro, si per ignorantiam peccaverit princeps, tanto cordialius conteratur, et tanto districtiorem pœnitentiam facere non recuset, quo major et gravior est ejus iniquitas. Nempe, ut asserit Glossa, gravissime peccant principes, quos magnitudo rerum gerendarum, atque officii dignitas, mediocriter malos esse non sinit. Talis igitur offerat hircum, hoc est, sui ipsius fœdam carnalitatem, animositatem, petulantiam mactet. Potest quoque per principem superior ratio designari, quæ si in errorem labatur, fueritque transgressa, corpus peccati quo vestitur, castiget; et sui ipsius defectuositatem, inquietudinem, ignorantiamque deploret.
Præterea, si quicumque de populo per ignorantiam fuerit lapsus, et ipse juxta præhabita pœnitere, satisfacere, emendare non differat. Potest autem per talem, inferior ratio sensitivave portio accipi: quæ si a superiore ratione non fuerit rite directa et informata, sicque peccaverit juxta mentis imperium, hostiam placationis offerat Domino. Sunt enim in novo Testamento multa lavacra, et velut sacrificia, in quibus mundantur et ignoscuntur peccata, prout loquitur Origenes. Primum est sa-cramentum Baptismi, in quo virtute et merito Christi omnia dimittuntur peccata, gratia quoque et virtutes desuper infunduntur. Secundum est martyrii passio, quod est Baptismus sanguinis. Tertium est eleemosynarum largitio. Unde ait Salvator: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.5 Quartum est, injurias et offensas inferentibus propter Deum libenter ignoscere, quemadmodum Christus testatur: Si remiseritis fratribus vestris ex corde, et Pater vester remittet vobis peccata vestra.6 Quintum est, peccatorem convertere, sicut ait Scriptura: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvat animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.7 Sextum est fervor dilectionis, secundum quod Do-minus Jesus fatetur: Dimittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.8 Et rursus scriptum est: Caritas operit multitudinem peccatorum. Septimum est pœnitentia, quum lavat peccator lacrimis stratum suum, et fiunt ei lacrimæ suæ panes die ac nocte;91011 quum non erubescit sacerdoti sua indicare peccata, et quærere medicinam. His itaque modis diluamus quidquid in nobis est culpæ. Decet equidem districtioris disciplinæ consistere Christianum, pro quo oblatus est et mortuus Christus; pro illis autem pecora jugulabantur. Pro te vero occisus est Filius Dei, et adhuc te peccare delectat? Sanguinem Christi adsperge septies ad altare, id est, indesinenter recole, Deoque Patri pro te offer passionem illius.
Footnotes
Chapter 13 of 52