Articulus 13
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI: SI PECCAVERIT ANIMA, ET AUDIERIT VOCEM JURANTIS.
UT aliqui quasi scholasticæ subtilitati intendentes affirmant, sicut in præcedenti capitulo agitur de oblationibus quæ fiunt pro peccatis ex ignorantia, ita nunc de sacrificiis pro peccatis ex infirmitate aut negligentia:1 quod quamvis in parte possit verificari, non tamen in toto; quoniam et in isto capitulo fit mentio de peccatis quæ ex ignorantia aut errore procedunt, ut patet in littera. Itaque dicitur: Si peccaverit anima, id est homo, et de quo peccato istud dicatur, subdendo innuitur: et audierit vocem jurantis. Per vocem jurantis, quidam intelligunt vocem judicis adjurantis, seu cum adjuratione requirentis ab aliquo, ut testimonium perhibeat veritati, de qua ipsum interrogat. Potest quoque per vocem jurantis intelligi juratio cujuscumque alterius, qui cum juramento affirmat se alicui nociturum aut nocuisse; aut aliquid esse acturum aut operatum, de quo veritas est merito inquirenda. Testisque fuerit : id est, ipse qui jurantem audivit, teste conscientia, scit id, aut testari idoneus est. Vel alius sit inde testis, aut ipse qui audivit, requisitus fuerit in testem seu ad testificandum. Quod ipse vidit, aut conscius est, id est per exteriorem visum, aut alio modo cognoscit id, de quo interrogatur. Nisi indicaverit veritatem judici, portabit iniquitatem suam, id est, rea est et debite punietur a Deo, vel etiam a judice temporali, si coram eo probatum fuerit, quod contra tenorem justitiæ siluit veritatem, ex amore aut odio ejus, de cujus facto in testem requiritur, vel ex cupiditate proprii commodi seu timore. Talis etenim peccat contra illud præceptum Decalogi : Non sis testis iniquus aut mendax. Nam sicut tenemur falsum testimonium non proferre, ita tenemur veritati testimonium perhibere loco et tempore opportuno, præsertim si veritas possit probari, ne innocens puniatur, vel ne reus evadat in detrimentum rei publicæ :2 imo in tali casu sic silens, tenetur ad recompensationem damni, quod alter ex ipsius taciturnitate incurrit.
Denique de hac materia scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione 70 : Testimonium quandoque requiritur a subdito auctoritate superioris, et tunc tenetur homo testari de his, quæ ad justitiam pertinent, si secundum formam exigatur, ut in manifestis, et de quibus præcessit diffamia. Porro de occultis, et de quibus diffamia non præcessit, non tenetur testimonium dare. Interdum vero testimonium hominis a nullo superiore requiritur. Et tunc distinguendum videtur : quia testimonium ejus esset, vel ad liberandum hominem de morte injusta, pœna, diffamia, aut damno iniquo ; et tunc testari tenetur. Etsi nemo testimonium ejus requirit, attamen facere debet quod in se est, denuntiando veritatem alicui qui possit prodesse. In his autem quæ ad damnum vel condemnationem alterius spectant, non tenetur quis testificari, nisi quum a superiore secundum ordinem juris ad hoc ipsum compellitur. Hoc Thomas. Prædictum quoque præceptum ad judicialia magis quam ad cærimonialia pertinet.
Circa hæc loquitur Augustinus : Videtur scriptura hæc dicere, Peccare hominem, qui audit et scit aliquem falsum jurare, et tacet. Tunc autem scit, si testis fuit rei de qua jurat, aut vidit, aut qui jurat ei indicavit, aut alio modo conscius fuit. Sed inter timorem incurrendi violationem hujus præcepti, et inter timorem prodendi jurantem inique, magna plerumque perplexitas est. Possumus enim hominem paratum ad perjurium, admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato aliquando revocare. Sed si non acquieverit nobis, et coram nobis falsum juraverit, utrum prodendus sit, etiam si proditus, incurrat periculum mortis, difficillima quæstio est. Sed quia non expressit scriptura hæc, cui indicandum sit, an ei cui juratur, an sacerdoti, an judici, an ei qui solum potest pro illo perjuro orare : videtur mihi, quod se a peccato hoc exuit, qui talibus indicat, qui perjuro magis prodesse quam obesse possunt, orando aut corrigendo, si ipse sibi adhibeat confessionis medelam.
Sequitur aliud institutum cærimoniale : Anima quæ tetigerit aliquid immundum : quæ autem secundum legem immunda sint, infra habetur ; sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, videlicet ex interiori causa corruptionis et mortis, vel quodlibet aliud reptile ;3 et oblita fuerit immunditiæ suæ : hoc est, ex oblivione aut negligentia sua non purificaverit se juxta legem de tali immunditia tempestive, præsertim ante ingressum in tabernaculum Domini, vel in atrium ejus ; seu ante esum de immolatis, quæ manducari non debent, nisi a mundis ; rea est et deliquit. Dato namque quod non deliquerit tangendo immunda, tamen negligendo et non observando legem purificationis, et insuper in grediendo locum sacrum, aut manducando oblatum, offendit et rea est, peccatum omissionis et commissionis incurrens, non tamen mortale semper, nisi forsitan ex contemptu ita se habeat. Et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem qua pollui solet qui tangit hominem immundum, aut immunditiam ejus : hoc est, si tetigerit cadaver defuncti, vel leprosum, aut eum qui semine fluit, aut menstruatam; oblitaque cognoverit postea, id est, ad tempus immemor fuerit immunditiæ suæ, nec purificaverit se legitime, et tamen ingesserit se ad sacra modis prætactis, et postea immunditiam suam adverterit ex aliorum admonitione seu propria recordatione; subjacebit delicto, id est, rea erit, ut dictum est de tangente occisum a bestia. Quale autem sacrificium debeant isti offerre, non exprimit textus hic. Dicuntque aliqui, quod offerre debeant hostiam quam in fine præcedentis capituli jussa est immolare anima quæ ex ignorantia peccat. Alii dicunt, quod debeant immolare hostiam quæ in textu exprimitur statim in culpa casus sequentis, quod videtur Augustinus sentire, dicendo : An pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi, quia omnibus illis enumeratis, intulit sacrificium expiationis ? Ceteri opinantur sacrificium eorum positum fuisse in arbitrio sacerdotis, idcirco non exprimi.
Circa præhabita advertendum, quod libro de Fide et legibus scribit Guillelmus Parisiensis : Immunditias, inquiens, legales intelligimus, quas lex immunditias reputat et appellat. Harum prima erat fimi et stercoris. De hac suo loco, puta in Deuteronomio, disseretur. Secunda immunditia erat velut irregularitas quædam respectu tabernaculi, qua quis prohibebatur tabernaculum seu atrium ejus intrare, nisi primo purificatus. Et hæc erat immunditia, qua dicebantur immundi, qui tangebant mortuum, vel ejus sepulcrum, vel quodcumque horum, quæ lex tangi prohibuit : et quod mirabilius est, hi qui tangebant ea, quibus alii mundabantur, imo et hi qui per ea alios mundabant, immundi fiebant. Unde in Numeris legitur :4 Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperam. Tertia, et sola vera immunditia, est peccatum. Quatuor autem judicati sunt immundi in viris et mulieribus, scilicet mulier menstruata, leprosus, seminifluus, et nocturna illusione pollutus : et isti quatuor, immundi erant per se et in se. Quintus vero, qui tetigisset immundum. Mortuos autem generaliter tam viros quam mulieres, voluit esse immundos lex, ut elongaret populum Israel a ritu funerandi quem habebant idololatræ, et ab operibus maleficis ac necromanticis, quorum multa legimus ; atque ob hoc qui tangeret mortuos, esset immundus. De his infra, et in libro Numerorum dicetur diffusius.
Præterea, circa præinducta loquitur Origenes : Hæc apud Judæos indecenter satis et inutiliter observantur. Ut quid enim immundus habeatur, qui tetigerit (verbi causa) animal mortuum, aut defuncti hominis corpus ? Quid si Prophetæ corpus sit ? Quid si Patriarchæ vel etiam ipsius Abrahæ corpus ? Quid si et ossa Samuelis contigerit, immundus erit ? Quid si et Elisei ossa contingat quæ mortuum suscitarunt ? An et immundum fecerunt, quem suscitaverunt a mortuis ? Vide quam inconveniens sit Judaica intelligentia. Hæc Origenes. Circa quæ dico, quod utique tempore novi Testamenti jam divulgati, inutiliter servaverunt ista Judæi ad litteram. Verumtamen ad litteram erant intelligenda et servanda, pro tempore veteris Testamenti.
Sequitur alia lex seu institutio. Anima quæ juraverit, et jurando retulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et non fecerit, et id ipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque, hoc est ad tempus immemor suæ jurationis, et illud non implens, postea intellexerit delictum suum, id est perjurationem seu nimiam dilationem impletionis ipsius; agat pœnitentiam pro peccato suo. Ex hoc sequi videtur, quod homo peccet non implendo seu exsequendo malum, quod se juravit facturum, seu non implendo juramentum, quo juravit ut faceret aliquid male. Ad istud est duplex responsio: Prima, quod peccavit incaute et male jurando, et inde debet dolere, non autem de hoc, quod talem vitiosam jurationem non adimplevit. Tres quippe sunt comites juramenti, sicut et voti, videlicet veritas, judicium, et justitia: et quidquid contra hæc aut aliquid horum promittitur vel juratur, illicite promittitur et juratur. Secunda responsio est, quia per hoc quod ait, Ut male quid faceret, potest intelligi bonum male (hoc est pœnaliter) factum aut faciendum. Est enim malum culpæ, et est malum pœnæ: sicque sensus est, quod qui juravit facere seu sibi infligere malum pœnæ, utpote abstinentiam, disciplinam, peregrinationem, debet hoc adimplere. Sed prima responsio aptior esse videtur, quoniam istud malum non distinguitur a bono, de quo nunc mentio, quamvis inter ea posset aliqua excogitari distinctio.
Et offerat agnam de gregibus ovium sive capram. Orabitque pro eo sacerdos, et pro peccatis ejus. Sin autem non potuerit præ paupertate offerre pecus, videlicet agnam, ovem, seu capram, offerat duos turtures, aut duos pullos columbarum Domino per obsequium sacerdotis; unum pro peccato, quo neglexit et nimium distulit juramentum suum implere, et alterum in holocaustum. Dabitque eos sacerdoti ad offerendum Domino. Qui primum, videlicet turturem, aut primum pullum columbæ, hoc est unum duorum, seu primo sibi exhibitum, offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo adhæreat caput, hoc est, anterior pars capitis usque ad collum flectatur, et non penitus abrumpatur a collo: cujus rei contrarium agebant forsan idololatræ. Et adsperget de sanguine ejus parietem altaris, videlicet latus ipsius, seu latera, aut cornua. Quidquid autem reliquum fuerit de sanguine hostiæ immolatæ, faciet distillare ad fundamentum ejus, sicut præcedenti capitulo de hostiis pro peccato oblatis est dictum; quia pro peccato est, id est pro remissione incautæ aut falsæ jurationis, seu oblivionis et nimiæ dilationis implendi licitam jurationem. Alterum vero pullum columbarum aut turturem adolebit, hoc est omnino comburet, in holocaustum, ita quod convertetur in tale incensum, ut fieri solet in oblatione hostiæ pro peccato, cujus una pars incendebatur, prout in præcedentis capituli expositione est dictum. Rogabitque pro eo sacerdos ut Deo reconcilietur, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. Verumtamen, ut videtur, per istam oblationem et sacerdotis orationem non solvebatur ab obligatione implendi suum juramentum, quod licitum erat, sive fuerit factum Deo seu homini, sed pro posse debuit illud implere. Et si aliquid temporale homini dare juravit, poterat sibi homo ille remittere. Si autem juravit agere aliquid spirituale, quod ad Dei cultum et animarum spectat salutem, non poterat ei homo illud remittere.
Quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures, aut duos pullos columbæ præ nimia paupertate, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam, id est decimam partem mensuræ, quæ dicitur ephi, purissimæ farinæ de tritico. Porro de quantitate ephi, in Exodum scripsi.5 Nec ex dictis Scripturæ et expositorum possumus certitudinaliter scire determinatam quantitatem mensuræ illius. Modi namque et nomina mensurarum apud diversos variantur, sicut numismata. Dicit autem Hesychius, quod ephi est mensura tres modios continens. Sed modii mensura valde diversificatur apud diversos, imo et in terris ab invicem non remotis. Aliqui vero ex Isidoro et Papia nituntur accipere, quod ephi contineat quartam Parisiensem cum media. Recitat quoque Lyra, quod secundum Rabbi Salomonem contineat quantitatem quadraginta duorum ovorum, quod videtur esse ficticium, quum nec consuetudo Scripturæ sit determinare mensuras ex quantitate ovorum. Verum in hoc quod A Dominus jussit saltem decimam partem ephi similæ, a pauperibus offerri, pie consuluit eorumdem inopiæ, quoniam decima pars illa est modica.
Non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, id est, nec oleum neque thus admiscebit similæ illi, cujus causa subjungitur, quia pro peccato est: ideo sicut peccatum est deforme atque odibile, omni carens bono sapore, et summe crudele, ita oblatio fienda pro eo, non est melioranda aut pejoranda olei sapore, aut thuris odore. Denique pietas oleo designatur; bonitas autem famæ seu acceptabilitas, thure. Peccator vero suo peccato crudeliter lædit se ipsum, et malam incurrit famam. Rursus per oleum misericordia Dei, per thus acceptatio ejus signantur: ideo in sacrificio pro peccato non ponebantur, quia peccator non debet nimis præsumere de misericordia Dei, nec assecurare se ipsum de venia, quum incertus sit, an ex vera caritate pœniteat. Juxta litteram demum probabile est, quod idololatræ in sacrificiis suis pro peccatis apposuerunt oleum et thus: ideo Dominus suis cultoribus jussit contrarium.
Tradetque eam sacerdoti ad offerendum Deo. Qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monumentum ejus qui obtulit: hoc est quod circa principium capituli secundi dictum est: Tollet pugillum plenum similæ, et ponet memoriale super altare.6 Sicque ex dictis ibidem, patet intellectus verbi istius. Rogans pro illo et expians. Sacerdos namque offerendo hæc, simul oravit pro offerente, et sua oratione cooperabatur reconciliationi illius cum Deo. Reliquam vero partem similæ, ipse sacerdos habebit in munere, tanquam datum ac deputatum ei a Domino ad vescendum.
Sequuntur adhuc tria præcepta. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Anima si prævaricans cærimonias, hoc est, si homo cærimonialia præcepta in aliquo violans, per errorem in his quæ sunt
Domino sanctificata, peccaverit, hoc est, illicite in usum aut esum suum converterit ea, quæ oblata ac deputata sunt Domino, ut sunt primitiæ Deo offerendæ, quas ipse ministris suis sacerdotibus aut Levitis pro sustentaculo vitæ concessit; aut certe thymiamate pro oblectatione sui odoratus fuerit usus, vel oleo unctionis pro suæ medela infirmitatis:7 quod utrumque fuit prohibitum in Exodo; offeret pro delicto suo arietem immaculatum, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: quorum scilicet siclorum usus fuit in templo, seu tabernaculo quod sanctuarium nuncupatur: et pondus seu valor sicli continebat, ut Josephus ait, quatuor drachmas, et quælibet drachma obolos quinque. Unde frequenter dicit Scriptura:8 Siclus viginti obolos habet.9
Ipsumque quod intulit damni restituet, hoc est, quod injuste abstulit, aut sibi retinuit, reddet; et quintam partem ponet supra, id est, ultra damni restitutionem adjiciet quintam damni illius partem; tradens sacerdoti hujuscemodi restitutionem, quia fraudavit eum per primitiarum subtractionem. Vel si usus fuit thymiamate, unctionisve oleo, restituere debuit sacerdoti materias, ex quibus conficiuntur, ut rursus conficeret ea. Circa hæc loquitur Origenes: Quod dicit, Addet ad illud quintas, simpliciores æstimant ita dictum, ut verbi causa, si quinque nummi subtracti sunt, unus addatur, ut pro quinque sex reddere videatur. Sed qui in scientia numerorum periti sunt, longe aliter supputant numerum hujus vocabuli. Nam et in Græco non habetur simpliciter, Quintas, sed potius, Super quintas; quo indicetur, pro quinque alios quinque esse dandos, et unum supra: ut verbi gratia, qui furatus est quinque nummos, restituere obligetur ipsos quinque, et etiam quinque alios, superaddito ultra hæc uno nummo. Nec tamen hæc continuo de omnibus furtis aut fraudibus intelligenda sunt; sed quod si quis pro usibus necessariis sibi, de sanctis seu Deo oblatis pecuniam sumpsit, et moras fecit in restituendo, lege hujusmodi constringatur.10 Quæ lex etiam secundum litteram ædificare debet audientes. Valde enim utilis et necessaria observatio est his, qui ecclesiasticis dispensationibus præsunt, ut sciant sibi ab his quæ in sanctorum usus oblata sunt, cautius et diligentius observandum. Hæc Origenes. Qui sacerdos rogabit pro eo, offerens arietem, et dimittetur ei qui jam ante restitutionem fecit condignam, et de suo excessu ex corde pœnituit. Quo constat, quam veraciter dictum sit : Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.
Anima quæ peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea, intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati, id est, secundum quod gravitas sui peccati et rectum judicium de eodem, exegerint. Istud præceptum etiam præcedenti capitulo traditum est; sed hic additur, Juxta mensuram æstimationemque peccati, ad insinuandum quod si ex certa malitia processerit, culpa sit gravius punienda. Attamen dici posset, quod in præcedenti capitulo facta est mentio de ignorantia facti, hic de ignorantia præcepti seu juris. Nam et ignorantia facti culpam aliquam habet, quando non adhibetur cautela circa factum. Qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Dominum.
Sequitur de peccato ex certa scientia facto. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Anima quæ peccaverit, secundum modum qui subditur, et, pro id est, contempto Domino per transgressionem sui præcepti ex deliberatione atque proposito, negaverit proximo suo depositum quod ab illo suscepit servandum: ideirco subjungitur, quod fidei, id est fidelitati, ejus creditum fuerat a deponente; vel vi aliquid extorserit, id est per violentiam aliena rapuerit; aut calumniam fecerit proximo suo, seu homini cuicumque; sive rem perditam invenerit et infitians, hoc est negans seu diffitens eam se invenisse, insuper pejeraverit, id est, perjurium commiserit false jurando, quod non repererit eam, seu in aliis jam prædictis non exsistat culpabilis: quia a talibus juramentum exigebatur; et quodlibet, id est quodcumque aliud commiserit ex pluribus, in quibus peccare solent homines; convicta delicti, reddet omnia quæ per fraudem voluit obtinere, integra. Et quintam insuper partem domino rei, cui damnum intulerat. Quod dictum est, Convicta delicti, dicitur in Hebræo non haberi, sed ex ignorantia aliquorum appositum: quoniam si quis de hujuscemodi injustitia esset convictus, tenebatur defraudato non solum reddere quod abstulit ei, et insuper quintam partem, sed duplum ablati, ut in Exodo habetur.1112 Verumtamen, secundum verba Origenis præhabita, ad hoc posset hæc littera applicari.
Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti, id est, pro unoquoque tali peccato offeret hujusmodi hostiam. Qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quæ faciendo peccavit. Quocirca mirum videtur, quod eadem hostia jubetur offerri pro peccato ex ignorantia et excessu commisso. Ad quod juxta præhabita respondetur, quod frequenter pro gravioribus peccatis viliora animalia offerebantur; interdum eadem animalia pro peccatis in gravitate disparibus: ad innuendum quod virtute sacrificiorum non dimittebantur peccata. Quamvis autem eadem hostia offerebatur pro his, quorum unus ex ignorantia, alter ex proposito seu contemptu peccavit, tamen in aliis gravius puniebatur ex proposito seu malitia peccans.
Denique de depositis aliqua jussa sunt in Exodo, et alibi, ubi et plenius scripsi de istis: ideirco pertranseo. Qui autem præfata commiserit scelera, et insuper perjurium eis addiderit, gravissime reus est.
Footnotes
Chapter 14 of 52