Articulus 14
SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI.
PRIMUM hujus capituli institutum, in se ipso morale est. Et consonat ei quod Christus in Evangelio tradidit: Si peccaverit, inquiens, in te, hoc est te sciente, frater tuus. Unde alia littera habet: Si videris fratrem tuum peccare, corripe eum inter te et ipsum solum. Si non audierit te, adhibe tecum adhuc unum aut duos testes.1 Quod si nec sic audierit, dic Ecclesiæ. Sic itaque dicitur et nunc: Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam: juxta expositionem præhabitam; quo docemur, qualiter veritati debeamus testimonium perhibere, atque ex caritate et zelo justitiæ culpam proximi ordinate et ex rationabili causa, non ex passionis impetu, aut vitiosa radice, manifestare loco et tempore opportunis: quod maxime est servandum, si ex taciturnitate immineat rei publicæ periculum. Hinc circa hæc loquitur Origenes: Istud secundum historiam docet nos, ne unquam in peccatis alterius polluamus conscientias nostras, nec consensum male agentibus præbeamus. Consensum autem dico, non solum simul agendo, sed etiam quæ illicite gesta sunt, reticendo. Peccatum vero ejus qui pœnitet, et emendare proponit, est occultandum.
Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, vel quodlibet aliud reptile, et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit. Hæc spiritualibus et optimis plena sunt documentis. Itaque anima tangens aliquid immundum, est homo qui pravæ societati se jungit: qui diabolicæ suggestioni aut humanæ persuasioni iniquæ consentit, qui variis et peregrinis doctrinis abducitur. Hinc ait Apostolus: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis.2 Denique qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, tangit immundum.3 Porro, occisum a bestia, est peccator quem diabolus ad mortale induxit peccatum, seu opus bestiali motu carnalitatis corruptum: et tale occisum, non est consensu tangendum. Mortuum vero per se, est qui ex propria perversitate, concupiscentia, fragilitate, aut simili culpa devictus est absque impellente exteriore, utpote homine aut diabolo. Reptile autem est cor carnale, terrenis omnino inhærens, gulæ, avaritiæ, aut luxuriæ miserabiliter serviens, ad divinorum ac æternorum amorem et contemplationem se ipsum non erigens, quod se infimis atque vilissimis rebus tam insanissime subdit, summo, immenso, ac incommutabili bono contempto. Omnium horum contactus, vitandus est, ita ut non consentiamus alicui tali. Quod si quis hujus oppositum egerit, et immemor suæ culpæ, ingesserit se divinis, graviter peccat, et reus est coram Deo.
Præterea, si in veteri Testamento rei erant, qui legalem illam exteriorem immunditiam incurrerunt ex corporali contactu, et ante suam purificationem ex oblivione introierunt atrium templi, aut de oblatis ederunt: quam incomparabiliter culpabiliores censendi sunt, qui gravibus et mortalibus vitiis involuti, ante suam emundationem per veram contritionem et confessionem, impudenter ingrediuntur ecclesiam Dei et chorum, et sacris ingerunt se celebrandis mysteriis, aut ea suscipiunt? Quis sibi conscius de crimine læsæ majestatis, audeat se regi præsentare terreno, aut ejus ingredi aulam vel accedere mensam?
Et si tetigerit quidquam de immunditia hominis, hoc est, vitiis hominum vivorum aut mortuorum consenserit, prava illorum sequens exempla. Anima quæ juraverit, etc. Ex his ad litteram edocemur, quam caute et provide sit jurandum aut voven-dum; quam item celeriter ac ferventer ju-ramenta et promissa sint adimplenda, jux-ta quod scriptum est : Si quid vovisti, ne moreris reddere.4 Displicet enim Deo stulta et infidelis promissio.
Si autem quis contra hæc fecerit, et per-jurando, promissa frangendo, immunda tangendo, peccaverit, vehementer et digne pœniteat. Agnam quoque seu capram of-ferat Deo, corpus suum et animam salubri-ter affligendo. Quod si magna pœniten-tiæ exercitia corporalia exercere et ferre nequiverit, offerat duos turtures, duosve pullos columbæ, cordialiter suspirando, gemendo, se spiritualiter exercitando in meditationibus orationibusque assiduis ac devotis. Quod si nec hoc potuerit adim-plere, offerat saltem similam, hoc est con-versationem exteriorem, exemplarem, sin-ceram : cui non misceat oleum, id est oblectamenta carnalia, aut immoderatam compassionem ; aut thus, hoc est, odorem bonæ famæ seu fragrantiam laudis huma-næ non appetat intuitu proprii commodi, honoris aut gaudii, sed solum ad Dei ho-norem et gloriam, proximorumque ædifi-cationem. Præterea peccator sacrificia ista debet sacerdoti offerre, ut offerat et oret pro se : quoniam juxta informationem et injunctionem sui confessoris, debet pœni-tentiæ opera satisfactoria exsequi, oratio-nibusque illius juvari.
Docemur item ex isto capitulo, quam periculosa ac evitanda sit ignorantia eo-rum, quæ unusquisque secundum suæ exi-gentiam vocationis scire tenetur, et per quæ averti potest a vitiis, ac allici ad vir-tutes. Ideo scriptum est : Qui ignorat, igno-rabitur. Et : Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.5 Hinc teste sancto Ambrosio, Ignorantia est maximum peccatum, magni-tudine scilicet periculositatis, non enormi-tatis. Trahit namque ad magna ac plurima mala. Amplius docet nos præsens capitu-lum, quam enorme sit, ea quæ Deo oblata sunt, aut offerenda, seu sacerdotibus de-putata, sibimet usurpare, subtrahere, aut tenere. Qualiter etiam debeamus nos habe-re ad proximos nostros, pandit ac jubet, ut nequaquam negemus alicui suum depo-situm, nisi forte ex justa causa ad tempus, ut si furiosus repetat gladium, quem in depositum apud quemquam reposuit. Ne-mini quoque violentiam inferamus, aut damnum, sive calumniam, sed nec inventa bona apud nos reponamus, imo potius fi-deliter inquiramus, quis ea amiserit, et ei prompte ac gratis reddamus, quum dicat Hesychius : Si quis inventum non reddat, simile est rapinæ. Postremo, dona natu-ræ, corpus et anima, ratio et voluntas, sunt quædam deposita nobis a Deo com-missa et credita : ideo ea ab omni peccato et deprædatione diaboli diligentissime cu-stodire debemus, verbo et opere protestan-tes, quod ea a Creatore suscepimus, at-que ad ejus reverentiam ipsis fructuose utentes.
Footnotes
Chapter 15 of 52