Articulus 15
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : PRÆCIPE AARON.
DE jugi sacrificio et aliis multis ho-stiis præsens tractat capitulum. Locu-tusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Præcipe Aaron et filiis ejus, hoc est tam summo sacerdoti quam sacerdotibus in-ferioribus. Moyses autem ex institutione12 divina præerat universæ Israeliticæ plebi, idcirco et fratri suo Aaron pontifici præcipere potuit. Hæc est lex holocausti, id est, sequens præceptum respicit juge sacrificium. Diversæ quippe erant species holocaustorum, inter quæ juge sacrificium fuit præcipuum. Quod pro communi bono totius plebis offerebatur quotidie, imo bis omni die naturali. Cremabitur, id est, hoc jubeo ut cremetur, in altari holocaustorum in atrio, tota nocte usque mane. Istud intelligitur de jugi sacrificio, quod quotidie immolabatur ad vesperam, et per totam noctem comburebatur usque ad auroram; tuncque imponebatur sacrificium aliud, quod tota die cremabatur usque ad crepusculum. Porro sacrificium istud fuit agnus anniculus unus de mane, alter de vespere: qui duo vocantur quasi collective unum sacrificium, quod et juge vocatur: quia durante cultu veteris Testamenti fiebat quotidie, juxta illud Exodi: Hoc est quod facies in altari, agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, unum agnum mane, et alterum vespere;3 atque (ut Josephus refert) unus offerebatur ante solis ortum, alter ante occasum. Ignis ex eodem altari erit, id est, ignis aliunde sumptus non ponetur in altari holocaustorum: quia ignis qui post hæc verba descendit de cœlo, et consumpsit sacrificium Aaron, de cetero mansit in illo altari, nec licuit apponere alium. Mansit autem usque ad transmigrationem in Babylonem.
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis. Tolletque cineres, quos vorans ignis exussit. De sacris vestibus pontificis et sacerdotum, in Exodo tractatur: erantque octo, secundum quosdam;4 vel secundum Josephum et eum sequentes, decem, intelligendo per vestes etiam ornamenta. Inter has vestes, quatuor erant communes inferioribus sacerdotibus atque pontifici, inter quas duæ erant feminalia linea ad operendum verecundiora, et tunica byssina: de quibus duobus textus iste nunc loquitur. Itaque secundum Josephum et Magistrum in historiis, quando superabundabant cineres ex concrematione holocaustorum relicti in altari, sacerdos, ad cujus officium hoc spectabat, induit vestimenta sacerdotalia jam præfata; et tollens cineres de altari, ponebat eos in pelvi juxta altare; deinde exutis vestibus sacris, aliisque indutis, forte ad hoc præparatis, vel propriis vestimentis, cineres efferebat. Hinc subditur: Tollet cineres quos vorans ignis exussit, id est, quos ignis, qui holocaustum combussit, generavit ex holocausto; et ponens juxta altare cineres ipsos in pelvi seu vasculo alio, spoliabitur, id est exuet se, prioribus vestimentis; indutusque aliis, efferet eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet, id est, ignis incendio usque ad minutissimas partes comburet, ne in humanum de cetero veniant usum, quum sint reliquiæ holocausti. Porro locus ille mundissimus, fuit paratus extra tentoria in deserto, quamdiu filii Israel in solitudine erant. Quumque tabernaculum fuisset in Silo seu alia urbe, parabatur hujusmodi locus mundissimus extra urbem. Quumque constructum fuerat templum, locus talis extra Jerusalem erat.
Ignis autem de cœlo datus, ut dictum est, in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens ligna mane per singulos dies. Refert Josephus, quod omni mane apposuit duo modica ligna igni præfato, imo (ut aliqui recitant) ligna illa apposuit, non quod necessaria erant ad conservationem ignis illius, quoniam ignis ille continuari potuit absque lignorum additione, sed apposuit ea propter Dei præceptum. Verumtamen quamvis certissimum sit, quod Deus omnipotens potuerit ignem illum continuare et conservare in esse sine lignorum adjectione; non tamen videtur quod ignis ille ex sua natura id habuit, quod sine lignorum appositione mansisset in esse, tum quia in littera dicitur, quod sacerdos ignem illum nutrivit per ligna apposita, tum quoniam alias (ut apparet) Dominus non jussisset ligna apponi. Imo si ignis ille non indiguit conservatione per combustibilia, magis fuisset ad gloriam Dei, quod ligna non fuissent apposita:5 sic enim omnipotentia Dei clarius resplenduisset in illo suo effectu tam miro. Et imposito holocausto desuper: lignis enim suppositis igni de mane, posuit sacerdos juge sacrificium matutinum super ignem; adolebit adipes pacificorum: quia post jugis sacrificii matutini impositionem, cremabantur in eodem altari pacificorum adipes hostiarum. Juge etenim sacrificium de mane, præcessit cetera sacrificia diei illius tanquam præcipuum, quemadmodum de vespere ultimum fuit tanquam respectu aliorum finale. Præterea sicut juge sacrificium pro communitate fiebat, ita de publico sumptu exhibebatur, secundum quod Josephus protestatur. Summus autem sacerdos obtulit illud. Ignis iste est perpetuus, qui nunquam deficiet in altari.
Hæc est lex sacrificii et libamentorum, id est materiarum sacrificio adjunctarum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, qui specialiter fuit in tabernaculo, templo, et atrio suo, et coram altari holocaustorum. Tollet sacerdos, id est unus sacerdotum ad quem ab offerente delatum fuerit sacrificium tale, ut offerat illud Deo, pugillum similæ quæ adspersa est oleo, et totum thus quod super similam positum est; adolebitque illud in altari, in monumentum suavissimi odoris Domino, etc.6 Totum istud in principio secundi capituli scriptum est atque expositum. Reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis absque fermento. Ita quod panis ex simila illa factus, non erit fermentatus, quod item secundo capitulo continetur. Et comedet panem illum Aaron cum filiis suis, in loco sancto atrii tabernaculi, id est in ipso atrio quod sanctum est. Porro per Aaron et filios ejus, non solum intelliguntur persona Aaron et immediati filii ejus, sed et successores ipsorum. Ideo autem non fermentabitur simila illa in sua pistratione, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Dictum est namque quod pugillus similæ illius adolebatur super altare, nec erat pars illa fermentata: idcirco nec residuum ejus fermentabatur, et de hoc assignatæ sunt rationes in secundi capituli expositione.7 Sanctum sanctorum erit, id est portio seu oblatio valde sancta, sicut pro peccato atque delicto, id est, sicut et una pars hostiæ immolatæ pro peccato commissionis, una quoque pars hostiæ immolatæ pro peccato omissionis, sancta sanctorum dicuntur. Mares tantum stirpis Aaron comedent illud, non feminæ sacerdotum, propter sanctitatem sacrificii hujus. Unde a solis viris Deo consecratis ac spiritualibus erat edendum. Legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris, id est, observantia ista legalis justa est, et per omne tempus veteris Testamenti servanda per successiones posterorum vestrorum: observantia, inquam, data de sacrificiis Domini, de quibus nunc sermo. Omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur, id est, nemo nisi purificatus et idoneus ad hoc factus, præsumet tam sancta sacrificia tangere. Vel, Omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur, id est, ex hoc ipso amplius obligatur se deputare ac vacare divinis.
Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens: Hæc est oblatio Aaron et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ, id est, quam offerre debent in die quo Aaron ungetur in pontificem: quod quando et qualiter factum sit, infra habetur capitulo nono. An autem filii Aaron aliquid offerebant Deo in die illo, an solum ministrabant patri suo in sua oblatione, ibi patebit. Decimam partem ephi offerent similæ. Quid autem sit decima pars ephi similæ, et quantum contineat, in præcedentis capituli litterali expositione est introductum, ubi et ista verba conscripta sunt. In sacrificio sempiterno, videlicet jugi, medium ejus, utpote similæ hujus mediam partem, offeret mane tempore sacrificii matutini illius, et medium vespere tempore sacrificii vespertini; quæ simila in sartagine, id est patella, oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum8 Do- mino sacerdos qui patri jure successerit, id est, jure successionis fuerit sacerdos seu pontifex post Aaron; et tota cremabitur in altari quemadmodum holocausta, ita quod nihil ex ea cedat in usum sacerdotis sive pontificis offerentis. Omne enim sacrificium sacerdotum, quod scilicet offerunt pro se ipsis, non pro aliis, igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. Hoc quinto capitulo plenius scriptum est atque expositum cum rationibus suis.
Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato, id est, præceptum concernens sacrificium, quod pro remissione peccati offertur. In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Quemadmodum enim animal offerendum in holocaustum, primo occidebatur juxta altare in atrio, deinde caro occisa super altare illud comburebatur, ita fiebat de animali quod pro peccato immolabatur. Sanctum sanctorum est. Sacerdos qui offert hostiam pro peccato, comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi.
Dicunt quidam quod non comedebat eam sub dio seu loco non tecto, puta in atrio, sed in æde seu exedra propinqua: et forte juxta congruentiam, dispositionemque auræ et aeris, poterat eam vel in atrio vel in exedra prope posita manducare. Hoc quoque recolendum, quod non potuit eam licite comedere totam, sed pars talis hostiæ incendebatur super altare; imo quando pro propria eam obtulit culpa, aut pro communitatis peccato, nihil ex ea comedit, prout hæc plenius in quarto capitulo ejusque expositione præhabita sunt. Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur, id est, si aliquid manducabile tetigerit carnes hostiæ hujus, præsertim quod ejusdem sit speciei cum ea, sanctitatem hanc contrahet, quod manducari non poterit, nisi ut dictum est de hostia ista, puta a sacerdote in loco præfato. Vel sensus est, quod non licuit alicui homini tangere eam, nisi consecrato et purificato. Si de sanguine illius vestis fuerit adspersa, præsertim vestis vulgaris, lavabitur in loco sancto: tanquam quæ indigna erat attactu sanguinis hostiæ sacræ, sicque quantum fieri potest, exprimatur ab ea quod de sanguine illo ei adhæsit.
Vas autem fictile in quo cocta est, confringetur: ad innuendum quod nec ipsum fuit condignum tactu sanctæ carnis. Et item ad litteram, quia vas tale non potuit sine sua confractione tam fortiter expurgari. Illa autem pars carnis coquebatur, quæ in esum sacerdotum cedebat. Quod si vas, id est olla sive patella, in quo cocta fuerit talis caro, æneum fuerit, defricabitur, ut per intensam confricationem removeatur ab eo, quod ei adhæsit de hujuscemodi carne cocta, et lavabitur aqua, ut nihil in eo permaneat de sacræ carnis reliquiis. Præterea, potest quis admirari de istiusmodi jussionibus, quæ prima facie ridiculosæ irrationabilesque videntur. Quocirca primo pensandum, quod in libro de Fide et legibus scribit Guillelmus: Deus voluit semper et merito venerationem impendi sanctuario suo, et sanctificatis atque oblatis in eo: ideoque eos et ea, qui et quæ tangerent illa, ex hoc reputari immunda, propter sanctitatem reverentiamque illorum. Insuper tota lex illa fuit figurativa spiritualium rerum. Et ista nunc dicta, quæ in se modici videntur esse vigoris, magna et spiritualia designabant mysteria, ut in sequenti dicetur articulo. Ad litteram quoque Deus per ista populum suum distinxit a ritu et observantiis idololatrarum, qui opposito modo se habuerunt circa sartagines et lebetes, in quibus idolothyta sua coxerunt.
Omnis masculus de genere sacerdotali, vescetur carnibus ejus, videlicet hostiæ pro peccato, utpote tam sacerdotes offerentes quam filii eorumdem: ex quo videtur, quod uxoribus et filiabus eorum non licuit hoc propter edulii dignitatem. Unde subjungitur, quia sanctum sanctorum est. Quod verbum frequenter expositum est. Interdum vero interior et sacratior pars tabernaculi, dicitur Sanctum sanctorum. Hostia enim, scilicet animal, quæ cæditur, id est mactatur et immolatur, pro peccato, cujus hostiæ sanguis infertur pro parte in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. Istud in quarto capitulo scriptum est plenius: talisque fuit hostia, quæ pro peccato sacerdotum aut communitatis offerebatur, quod ibidem diffuse tractatum est.
Hæc quoque est lex hostiæ pro delicto, id est oblatæ pro peccato omissionis; sancta sanctorum est, id est valde sancta, in quantum ad Dei reverentiam immolata. Idcirco ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto, id est, hostia ista pro delicto occidetur, et offeretur in atrio et in ejus altari, sicut et holocaustum, juxta modum de hostia pro peccato commissionis inductum. Sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. Alia quæ de hostia ista dicuntur in littera, ex expositione litterali quarti capituli patent.9 Utriusque hostiæ lex una erit. Jam duæ leges sunt datæ de hostia pro peccato commissionis, et hostia peccati omissionis: quomodo ergo utriusque hostiæ erit lex una? Dicendum, quod utriusque exstat lex una, id est consimilis, quia circa utramque hanc hostiam fuit observantia uniformis, ut patet ex littera ista et præinductis. Ad sacerdotem qui eam obtulerit, pertinebit, id est comedetur ab eo, juxta intellectum præhabitum. Sacerdos qui offert holocausti victimam, id est hostiam quæ holocaustum vocatur, habebit pellem ejus. Nam hostia illa totaliter comburebatur, excepto quod mactata excoriabatur ante concremationem, ejusque corium exstitit sacerdotis offerentis, ut vel tantumdem participaret de sacrificio Dei, qui fuit ejus hereditas. Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula vel sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur, id est, qualitercumque præparetur, coquatur, sive pistretur sacrificium ex simila, ex qua panes fiebant, interdum in clibano, interdum in patella ac aliis modis, prout in expositione secundi patebat capituli, pertinebit ad usum et esum sacerdotis offerentis, dempto quod pars similæ adolebatur ad Dei reverentiam in altari. Sive oleo conspersa fuerit simila in sua pistratione aut oblatione, sive arida manserit: etenim quando ex simila fiebat oblatio pro peccato, non conspergebatur oleo, ut scriptum est præcedenti capitulo:10 cunctis filiis Aaron æqua mensura per singulos dividetur. Hoc exponi potest tripliciter: Primo, quod unicuique sacerdoti deputanda erat certa et congrua dies, in qua ipse sacerdotali utebatur officio, et ea quæ obtulit, in usum suum redegit. Secundo, quod oblata dividebantur sacerdotibus proportionabiliter juxta eorum indigentiam vel laborem. Tertio, quod hostiæ ad immolandum adductæ a vulgo, distribuebantur sacerdotibus ad prosequendum ipsam sacerdotalem oblationem: distribuebantur, inquam, cum quadam æqualitate sine personarum acceptione, sicut servatur medium æqualitatis in distributiva justitia.
Footnotes
Chapter 16 of 52