Articulus 16
SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI SEXTI ELUCIDATIO.
HÆC est lex holocausti. Cremabitur in altari tota nocte usque mane. Dominus et Salvator Unigenitus Patris, obtulit se in cruce pro nobis Deo Patri in holocaustum, ex ardentissimæ caritatis igne exponens se tali oblationi ac morti. Hoc igitur holocaustum jugiter debet ardere in altari, hoc est in sublimitate cordis nostri, quod est spirituale altare, in quo sacrificium laudis, orationis incensum, bona et prompta voluntas, Deo assidue offeruntur: tunc quippe in isto altari holocaustum illud crematur, dum ferventer atque gratanter recolimus, quanta Filius Dei pro nobis in corpore suo assumpto sustinuit. Id quoque agendum est tota nocte, id est omni tempore vitæ præsentis, quæ comparatione vitæ futuræ nox appellatur. Nox etiam defectuositas et ignorantia nostra vocatur. Specialiter vero tempus tentationis, persecutionis et adversitatis nox dicitur: in quo tempore præcipue recurrendum est ad fervidam et intentam ac stabilem dominicæ passionis memoriam. Præterea ipsemet homo devotus et fervens, holocaustum est Dei, cujus cultui totum se cum omni piæ devotionis promptitudine mancipat, et nihil sui relinquit sibi, cum Apostolo dicens, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus:1 quod veris et sanctis religiosis potissimum competit. Hoc itaque holocaustum debet in altari cremari, ita ut homo in proprio corde mactet se Deo, omnem affectionem perversam et omnem culpam in se ipso suffocans, et igne amoris comburens, quoniam caritas multitudinem, imo et universitatem operit peccatorum.2 Hoc est se ipsum salubriter abnegare, mortificare, deserere, perdere et odire, sicut ait Salvator:3 Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.4 Ignis ex eodem altari erit, id est, fervor divini amoris et sanctæ devotionis ex corde semper procedere debet et ferri ad Deum, juxta illud: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.5
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis. Quemadmodum sacerdotes Mosaicæ legis aliis utebantur vestimentis in ministerio templi, aliisque in factis humanis ac ceteris actibus, ita et sacerdotes evangelicæ legis. Specialiter vero sacerdos et omnis in sacris Ordinibus constitutus, induendus est tunica, id est conversatione exemplari et justa, ut cum sancto Job queat fateri, Justitia indutus sum;6 et quod loquitur Isaias, Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.7 Apte quoque per tunicam lineam simplex et innocens vita, seu pura intentio designatur; per feminalia vero, castitas et continentia: quia super omnia est necesse, ut casti, spirituales et sobrii sint, qui superdignissimis Christi sacramentis deserviunt sive communicant, juxta illud Isaiæ, Mundamini qui fertis vasa Domini.8 Tolletque cineres, quos vorans ignis exussit. Secundum Glossam, Cinis est consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, quia per Christum opera nostra bona Patri præsentantur. Dicit etiam Glossa in isto capitulo: Mane incepit passio Christi, quando in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperam protelata. Tenebris enim eam interpolantibus, in mane et vespere dividitur. Hæc Glossa. Verumtamen alii dicunt, Christum hora duodecima exspirasse. Cineres possunt intelligi humiles considerationes propriæ mortalitatis et fragilitatis, igne devotionis accensæ, quæ in loco mundissimo sunt custodiendæ, ut altioribus cessantibus actibus, resumantur.
Ignis in altari semper ardebit, de quo asserit Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?9 Qui ignis est vel Spiritus Sanctus, vel caritas infusa, sine qua nihil est spiritualiter vivum, Deo acceptum, et meritorium. Indesinenter ergo ardeat in corde seu voluntate. Quem nutriet sacerdos, subjiciens ligna mane per singulos dies. Ligna quibus nutrienda, augenda et inflammanda est caritas habitualis, sunt objecta et considerationes, ex quibus cor inflammatur sancta dilectione: videlicet summa et invariabilis bonitas Dei, et omnis perfectio ejus; universa quoque beneficia et promissa ipsius, humanitas Christi, et considerationes istorum: quæ omnia assidue applicanda sunt cordi, et imponenda caritati ejusdem, ut nunquam deficiat, imo quotidie amplius inardescat ignis iste in mente, omnisque affectio, cogitatio, sermo, opus, omissio, quæ eam possunt minuere aut auferre, prorsus abjiciantur.10 Denique, in novo Testamento, non solum dicuntur sacerdotes, qui sacramentum Ordinis sunt sortiti; sed et universi fideles in Baptismate uncti, qui se ipsos Deo sacrificant per obedientiam salutarem, et hostiam laudis ac alia spiritualia sacrificia immolant ei: propter quod sacratissimus princeps Apostolorum, universos affatur fideles: Vos autem genus electum, regale sacerdotium.11 Idecirco nunc dicta, omnibus sunt servanda.
Locutus est autem Dominus: Ista est lex hostiæ pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. In eadem namque Ecclesia, eademque mente, in qua Deo offerimus spiritualia holocausta ex spontanea devotione, offerimus et pœnitentiæ opera; et nunc actui latriæ, nunc exercitiis pœnitentiæ insudamus. Per hoc quoque insinuatur, quod peccator pœnitens et conversus placet Deo, sicut et innocens justus. Sacerdos, qui offert, comedet eam: quia spiritualiter refici debet actu suo virtuoso, et delectari in eo. Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Per hoc verissime præfiguratum cognoscimus, quod quicumque fide, devotione et caritate tetigerit, consecraverit aut acceperit sacratissimum Christi corpus, sanctitatem consequitur. Si de sanguine illius vestis fuerit adspersa, lavabitur in loco sancto. Hoc quasi ad litteram servat Ecclesia, dum corporalia seu alia consecrato Christi sanguine tacta, taliter lavat; terram vero et lapidem eo contacta, radit seu fricat. Ad quod designandum, subjunctum est: Vas fictile confringetur; quod si æneum fuerit, defricabitur. Spiritualius autem loquendo, vestis adspersa sanguine Christi, est caro animam vestiens, in cujus ore accipitur Sacramentum altaris: ideo assidue est lavanda lacrimis contritionis, et aliis modis purganda ab omni sorde et inquinatione peccati.
Vas autem fictile in quo cocta est, confringetur. Per vas fictile, [intelligitur] homo carnalis, mollis, ad vitia pronus, instar terreæ testæ cito dissipabilis per peccata: qui si Christi corpus acceperit, confringetur, id est, spiritualiter destructetur, quoniam aut indigne accedit, aut post sumptionem celeriter recidivat, nisi Deus per specialem affuerit gratiam. Quod si vas æneum fuerit, defricabitur. Per æneum vas, homines virtuosi, qui spiritualiter fortes ac solidi sunt, intelliguntur: qui etsi cum fervore ac reverentia celebrent sive communicent, distractiones tamen et negligentias circa tantum Sacramentum incurrunt: propter quas diluendas, per disciplinas et satisfactorios actus defricant se ipsos, et corripi ac corrigi non dedignantur. Porro, per hoc quod feminei sexus personæ a sacræ et oblatæ carnis esu prohibebantur, quid aliud designatur, nisi quod nihil femineæ levitatis ac carnalis impuritatis, in celebrantibus et communicantibus consistere debeat? Quod si carnes illas oblatas Deus in tanta voluit veneratione haberi, cum quanta reverentia tractandum atque sumendum est corpus sacratissimum Salvatoris?
Postremo per hoc, quod oblata illa sacra jussit Dominus æqua mensura sacerdotibus impertiri, significatur, quod ecclesiastica bona sint clericis et ministris Ecclesiæ cum æqualitate justitiæ distribuenda, non tam inæqualiter, ut unus esuriat, alter in illis inebrietur, ne dicam luxurietur. Ideo pluralitas beneficiorum periculosissima comprobatur. Ceterorum verborum hujus capituli sensus spiritualis, patet ex locis præallegatis, sicut et litteralis eorum sensus.
Footnotes
Chapter 17 of 52