Skip to the text

Articulus 17

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : HÆC EST LEX HOSTIÆ PACIFICORUM.

De ritu et usu hostiarum pacificarum nunc agitur. Et primo de eis quæ pro beneficiis jam concessis offerebantur. Hæc est lex hostiæ pacificorum, quæ offertur Domino : Si pro gratiarum actione fuerit oblatio, id est, si immolatur in gratiarum actionem pro bonis a Deo collatis, offerent panes absque fermento, id est non fermentatos. Nulla enim oblatio quæ super altare ponebatur, potuit esse fermentata, juxta quod scriptum est secundo capitulo, Omnis oblatio quæ offertur Domino, absque fermento fiet : de cujus rei causis dictum est ibi. Conspersos oleo, id est in sua formatione seu pistratione oleatos : cur autem in sacrificiis Dei oleum frequenter admiscebatur, dictum est sæpe ; et lagana azyma oleo lita , sicut in expositione litterali secundi habetur capituli. Per lagana azyma, id est non fermentata, quidam intelligunt panes latos ac tenues, non conspersos oleo, sed linitos. Alii per lagana ista, intelligunt panem ex simila coctum in calida aqua.1 Coctamque similam, et collyridas olei admixtione conspersas. Collyridas aliqui dicunt esse parvos panes de simila factos, triangulares aut circulares. Seu, ut alii scribunt, sunt panes pertenues, qui interdum crustulæ appellantur : quoniam quasi totaliter erant crusta, parum aut nihil habentes de mica. Certius autem dici potest, quod collyrida sit idem quod torta. Unde pro eo quod scriptum est secundo Regum libro, Partitus est David singulis collyridam panis unam : primo Paralipomenon fertur, Tortam panis.234

11 Reg. vi, 19.

1 Par. xvi, 3.

Lev. u, 12.

Panes quoque fermentatos. Hoc intelligendum est de panibus immolatis, qui non superimponebantur altari, ut in secundi expositione capituli dictum est plenius.

Hos panes offeret ad esum sacerdotum cum carnibus, cum hostia gratiarum, quæ scilicet pro gratiarum actione offertur. Unde subjungitur : quæ immolatur pro pacificis, id est pro beneficiis datis ad pacem et prosperitatem spectantibus. Ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino. Quamvis enim plures panes offerebantur, unus tamen tanquam quid primitivum Domino specialiter offerebatur, ita quod cessit in usum sacerdotis ipsius. Ideo sequitur, et erit sacerdotis. Tamen (ut fertur) in Hebræo habetur, Ex omnibus unus. Nempe juxta præhabita in expositione secundi capituli, panes offerendi poterant quatuor modis parari seu coqui, et de singulis modis paraturæ plures panes offerebantur, atque de quolibet modo unus panis sacerdoti pro primitiis tradebatur.

Qui fundet hostiæ sanguinem, id est, animal mactabit quod Domino offeretur. Pro pacificis namque non solum panes, sed et boves, oves ac capræ immolabantur, ut tertio habetur capitulo. Cujus carnes eadem comedentur die. Caro quippe hostiæ pacificæ immolata, in tres partes dividebatur, quarum una ad Dei honorem concremabatur, alia venit in usum sacerdotum, tertia in offerentium usum seu esum : cujus rei ratio in tertio articulo est expressa. Eodem igitur die, quo immolabatur, hæc hostia fuerat comedenda, quantum ad duas partes suas : nec tamen ob hoc fuit ultra mensuram temperantiæ comedendum ; sed quod remansit, in crastinum comburebatur. Idcirco quod subditur, nec remanebit ex eis quidquam usque mane, exponendum est, quod licite remanere seu reservari non poterat usque ad diem sequentem, ad comedendum. Et videtur

Lev. m, 1, 6, 12.5

Lev. u, 11. uncta

Lev. u, 4. textus sonare, quod usque ad auroram sequentis diei licuit vesci carnibus hostiæ hujus.

Sequitur de hostia pacifica quæ offerebatur pro beneficio impetrando, quæ dicebatur spontanea et votiva: quia non ita tenemur Deo pro bonis speratis, promissis aut obtinendis, sicut pro bonis exhibitis. Si voto. Votum non sumitur hic pro promisso: quia quod ex promissione offertur, ex debito immolatur magis, quam quod pro datis beneficiis absque promissione offertur. Votum ergo nunc pro desiderio sumitur. Itaque si voto, id est desiderio beneficii adipiscendi, vel sponte, ex sola devotione, quisquam obtulerit hostiam panum aut pecorum, eadem similiter edetur die*: si congrue fieri potest, non tamen oportet. Nam subditur:* Sed et si quid ex ea in crastinum remanserit, vesci licitum est*: quia tam sacerdos qui hostiam mactavit seu obtulit, quam qui eam sacerdoti obtulerunt, poterant die immediate sequenti residuum manducare, non autem tertio die.* Si quid autem tertius invenerit dies, id est, si aliqua pars hostiæ hujus, inventa fuerit seu exsistens tertia die, per inclusionem diei oblationis et diei istius. Et capitur hic, Invenire, extense pro Exsistere sive Occurrere.6 Dicitur autem dies seu tempus invenire, facere aut pati, quod invenitur, fit aut sustinetur in die seu tempore. Ignis absumet. Si quis de carnibus victimæ pacificorum tertio die comederit, irrita fiet oblatio, id est, non erit Deo accepta, nec consequetur effectum, quoad eum qui de ea tertio comederit die. Ideo sequitur, nec proderit offerenti: quia et si primo aut secundo die placuit aut obtinuit quid a Deo, per peccatum tertiæ diei meretur eo privari. Unde subjungitur, quin potius quæcumque anima, id est quicumque homo, tali se edulio contaminaverit, id est, talem cibum illicite sumpserit, prævaricationis rea erit, id est prævaricator præcepti, sicque meretur gratia data privari. Porro si sacerdos solus inde comedisset, non fuisset offerenti vulgari imputatum; nec sacerdoti, si solus offerens inde sumpsisset, nisi aliunde communicassent in crimine illo.

Sed quæri potest ratio horum, cur scilicet nihil servari poterat, nec edi in crastino de hostia pro beneficio dato oblata, sicut de hostia pro adipiscendo beneficio immolata. Ad quod dici posset, quemadmodum Origenes in homilia refert respondisse Hebræos, quia non discutit servus præcepta domini sui, nec rationes eorum inquirit, sed sola jussione contentus, satagit obedire. Sicque secundum eos sufficit respondere, quoniam Deo qui præcepit, sic placuit. Istud tamen ad satisfaciendum infidelibus argumentatoribus non videtur sufficere. Nam etsi servus non habeat præcepta domini sui discutere ex diffidentia, curiositate aut præsumptione, pio tamen desiderio intelligendi ea quæ audit, potest humiliter causas scrutari. Unde et scriptum est: Beati qui scrutantur testimonia ejus.7 Itaque ad propositum respondere poterimus, quod ad insinuandum de beneficiis jam præstitis esse regratiandum mox sine mora, voluit Dominus oblationem pro eis factam die manducari eodem. Oblationem autem factam pro beneficiis recipiendis, posse partim comedi die sequenti, quoniam propter beneficia illa non tenemur tam indilate Deo regratiari et obsequi. Denique oblationes istæ pro gratiarum actione, et ex voto, poterant manducari non solum in atrio seu exedra, sed ubique intra Jerusalem. Non enim erat tantæ sanctitatis hæc hostia, ut holocaustum et illa quæ pro peccato fiebat, quæ in sancto loco comedebatur.

Caro quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni. Hoc exponitur non de quacumque carne, sed de carne hostiæ pacificæ, de qua nunc sermo. Qui mundus est, vescetur ex ea: quia de carnibus hostiæ hujus potuit manducare non solum sacerdos, et ille qui obtulit eam sacerdoti, sed alii quoque qui invitabantur ad esum ipsius ab offerente, dummodo mundi essent secundum legem; sed immundis non licuit, sive fuissent immundi ab intrinseco, sicut leprosus et semine fluens, sive ab extrinseco, ut illi qui tangebant immunda. Hinc subditur : Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, peribit de populis suis. Et quæ tetigerit immunditiam hominis vel jumenti, id est corpus defunctum, vel aliquid horum, quod secundum legem reputabatur immundum, maculansque tangentem, de quibus infra habetur, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis : quoniam irreverentiam facit Deo in his quæ oblata sunt ei.

At vero quod dictum est, Peribit de populo suo, vel, Interibit de populis suis, quidam, quos sequitur Lyra, exponunt sic, quod talis immundus fuerat morte puniendus. Contra quod scribit Rabbi Paulus : Durissimum esset dicere, quod propter talem comestionem homo puniretur morte; sed aliter est dicendum : nam in hoc loco ubi dicitur, Peribit, etc., intelligitur secundum Glossam nostram, ut talis dicatur lupus rapax, non ovis Dei. Unde in quampluribus locis, ubi similis sententia ponitur, secundum Hebræos intelligitur, tale peccatum divinæ ultioni relinqui, non quod per hominem capitali pœnæ adjudicetur. Et ista est communior sententia. Nam et de illo, in cujus domo inveniretur aut appareret quantumcumque modicum fermenti tempore paschali, et in quampluribus casibus levissimis talia verba in veteri lege leguntur, in quibus diversimode crimen capitale est introducendum. Hæc Rabbi Paulus.

Circa hæc dico, quod per hæc verba, Peribit de populo suo, datur intelligi, quod talis peccat mortaliter, contra præceptum agendo vel omittendo. Qui autem peccat mortaliter, meretur mortem æternam, qua a societate electorum sui populi perpetue separatur. Qui vero meretur æternam mortem, meretur etiam mox tolli a vita præsenti, seu vita privari a Deo secundum rigorem justitiæ, prout in Summa contra gentiles asserit Thomas. Verumtamen, an secundum legem Moysis in talibus fuerit semper etiam mors corporalis infligenda, melius scire possunt Hebræi. Apostolus tamen loquitur ad Hebræos : Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla contradictione duobus aut tribus testibus moritur ; quamvis hoc non sit de quibuscumque legis transgressionibus æqualiter intelligendum. Per hoc quoque quod Glossa affirmat, talem non esse ovem, sed lupum rapacem, insinuat quod peccet mortaliter, quum propter veniale dumtaxat non desinat quis esse ovis. Et quamvis aliqua talia sint in se levia, tamen in quantum erant contra præceptum Dei, non erant reputanda levissima, imo nec levia.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel : Adipem bovis et ovis et capræ non comedetis. Certum est ex præhabitis, quod ista tria fuerant animalia immolaticia, et item quod adipes horum quæ immolabantur, non poterant comedi ab Hebræis. Sed de adipe horum trium pecorum, quando non offerebantur, potest quæstio esse. Tamen circa hoc communiter dicitur, quod nec talium adipum esus licuit eis, quum tertio capitulo scriptum sit, Nec adipem nec sanguinem omnino comedetis :8 imo ex hoc aliqui opinantur, quod nullius animalis, secundum legem comestibilis, adipem poterant manducare. De hoc Magister in historiis ait : Nec adipem nec sanguinem omnino comedetis : quod intelligitur de animalibus oblatis et assignatis ; tamen propter illud Judæi ab omni adipe abstinebant. Sed verius dicimus, quod Dominus adipem qui offerri solet, prohibuit eis in esu. Quid ergo faciunt de adipe animalis mundi, non oblati, nec morticini, nec a bestia capti ? Forte projiciunt vel dant alienigenis ad edendum. Sed quomodo faciunt hoc si Domini est ? id est, si adeps Domini esse debet. Istud opposuit Augustinus. Judæi tamen nunc comedunt adipem mundi animalis, quod offerri non licet, videlicet cervorum, damularum atque hujusmodi ; adipem vero qui solebat offerri, non comedunt, sed habent in varios usus instar adipis morticini. Hæc ibi. Hinc subditur: Adipem cadaveris morticini, utpote per se mortui, et ejus animalis quod a bestia captum est, id est dilaniatum sive peremptum, habebitis in usus varios, id est, utemini ad diversa, videlicet ad fovendum lumen lucernæ, ad unctiones exteriores, et consimilia. Talis etenim adeps nec comedi poterat, neque offerri, quamvis fuisset animalis mundi et immolaticii. Si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini, id est ad Dei honorem in altari cremari, comederit, peribit de populo suo.

Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus, id est, nullius animalis, sive gressibilis, sive volatilis sanguinem comedetis. Omnis anima quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. Ex hoc dicunt quidam Hebræi, quod sanguis locustarum et piscium non sit eis prohibitus. Ista duo præcepta cum rationibus suis in expositione tertii capituli sunt tractata. De hoc Josephus ait: Omnem esum sanguinis eis prohibuit, quia animam et spiritum in sanguine esse Moyses putavit: in quo esus suffocati tantum intelligitur prohiberi. Tamen in tantum prohibuit esum sanguinis, quod etiam avem vel feram aucupio, venationeve captam, voluit comedi fuso in terram sanguine et operto. Verumtamen verba hæc Josephi sunt pie intelligenda. Non enim Moyses erronee hoc putavit, ut infra dicetur, nec ex se, sed Deo jubente esum prohibuit sanguinis.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, id est bovem, ovem aut capram, offerat simul et sacrificium, id est libamenta ejus, hoc est, ea quæ cum tali animali pariter solent offerri, ut sunt panis et oleum ei miscendum, seu potius mixtum aut superlitum. Tenebit offerens vulgaris manibus adipem hostiæ, id est animalis oblati, et pectusculum ejus. Sacerdos quoque adstans, superposuit manus suas manibus offerentis, ut sic actus ille fieret Deo acceptior. Quumque ambo oblata Domino consecraverit, id est, deputaverit quasi specialiter ei offerenda, tradet sacerdoti, ut propriis manibus immolet ea; qui adolebit, id est incendet, adipem super altare holocausti in atrio. Pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus, ad comedendum. Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis offerentis, id est tanquam præcipuum quod dabitur ei ad usum et esum ipsius. Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, id est sacerdos ex stirpe et numero posterorum ipsius Aaron, qui modo prætacto obtulerit adipem et sanguinem pecoris immolati, habebit armum dextrum in portione sua: pectusculum enim elevationis, quod scilicet sacerdos levabat cum manibus ejus qui tenebat adipem atque pectusculum hostiæ suæ, sicut jam dictum est, et armum separationis, id est armum dextrum, qui dividebatur de corpore animalis oblati, ut daretur sacerdoti in esum, tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, id est, auferri inde præcipio, et præcipere ante decrevi, (cetera vero in offerentium usum venerunt), et dedi Aaron sacerdoti et filiis ejus sacerdotibus lege perpetua, id est jussione duratura, ab omni populo Israel per omne tempus cultus veteris Testamenti.

Consequenter fit recapitulatio prædictorum in diversis capitulis. Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus. Per unctionem quidam intelligunt oblationem: quod videtur extraneum. Idcirco per unctionem potest intelligi provisio seu delinitio ista, qua Dominus tam benigne providit sacerdotibus suis de necessariis: per quod delinivit et dulciter unxit corda eorum. In cærimoniis Domini, id est in observantiis sacrificiorum legalium ad cærimonialia pertinentium; die quo obtulit eos Moyses, id est præsentavit seu præsentare instituit divino conspectui, ut sacerdotio fungerentur, et quæ præcepit Dominus eis dari a filiis Israel de sacrificiis eorum, religione, id est observantia religiosa, quæ est latriæ actus, perpetua in generationibus suis. Ista est lex holocausti, de quo dictum est primo capitulo; et sacrificii pro peccato commissionis, atque delicto: de quo sacrificio scriptum est quarto capitulo; et pro consecratione, id est justificatione per sacrificia obtinenda, vel de consecratione offerendorum, et pacificorum victimis: de quibus habitum est capitulo tertio, et in isto. Quæ sacrificia constituit Dominus Moysi, id est, notificavit, præfixit, offerrique jussit; constituit, inquam, in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel per Moysen, ut offerrent oblationes suas Domino, id est sicut Deo et Domino summo; in deserto Sinai: quia in illo deserto situs est mons ille, et in illo monte mandavit hæc, atque in illo deserto cœperunt filii Israel ista offerre.

Præterea super illud, Tenebit manibus adipem, scribit Lyra: Sacerdos supponebat manus suas manibus offerentis, sicque istud superpositum manibus suis elevabat ad cœlum, deinde retraxit versus terram, postea ad quatuor partes orbis: ad denotandum quod offerebatur ei, qui est Dominus cœli et terræ. Sicque fuissent ibi sex motus. Sed his contradicit Rabbi Paulus, et dicit: Sacerdos in hujusmodi oblationibus faciebat quatuor motus tantum: videlicet elevare versus cœlum, et retrahere versus terram, et movere antrorsum, ac trahere retrorsum. Et ita in hujusmodi motibus fiebat proprie signum crucis. Hæc Rabbi Paulus. Circa quod dici posset, quod per talem cruciformem sacrificii motionem duo designabantur: Unum, quod ei offerebatur, qui pro mundi redemptione fuerat crucifigendus; aliud, quod sacrificium illud præfiguravit sacrificium illud salvificum, pro communi salute in cruce oblatum.

Præterea, ad intelligendum præhabita, oportet advertere, quod in prima secundæ, quæstione 102, scribit Thomas: De hostiis, inquiens, pacificis in usum sacerdotis cedebant pectusculum et armus dexter, ad excludendum quamdam divinationis speciem, quæ spatulamantia nuncupatur: quia in spatulis immolatorum animalium divinabant, et similiter in osse pectoris: ideo duo ista offerentibus subtrahebantur, sacerdotibusque dabantur. Per quod etiam designatur, quod sacerdoti necessaria erat sapientia cordis, ad instruendum populum: quod significabatur per pectus, quod tegumentum est cordis; et etiam fortitudo animi, ad sustinendum defectus inferiorum, quod insinuabatur per armum dextrum. Hæc eadem Alexander super tertium, et Guillelmus libro de Fide et legibus scribunt. Ceterorum quæ in isto habentur capitulo, rationes et causæ, in præinductis articulis pro maxima parte habentur.

Footnotes

  1. Lev. ii, 4. ↩

  2. Lev. ii, 12. ↩

  3. I Par. xvi, 3. ↩

  4. II Reg. vi, 19. ↩

  5. Lev. ii, 11. ↩

  6. Lev. iii, 1, 6, 12. ↩

  7. Ps. cxviii, 2. ↩

  8. Lev. III, 17. ↩

Chapter 18 of 52