Articulus 18
SPIRITUALIS ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI.
HÆC est lex hostiæ pacificorum, quæ offertur Domino. Debemus et nos pacificas, salutaresque hostias Deo assidue cum omni devotione offerre, tanto plus quam olim Judæi, quanto majora et plura beneficia nobis desuper sunt collata per
D Christum tempore evangelicæ legis et gratiæ, quam Judæis sub lege timoris ac rigoris justitiæ: nempe quæ tunc danda aut fienda per Christum promittebantur, jam nobis exhibita sunt atque impleta per ipsum, sicut ait Joannes: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.1
Itaque pro beneficiis nobis a Deo per Dominum Jesum concessis, tam generalibus quam specialibus, offerre debemus panes absque fermento conspersos oleo, intelligendo per panes observantias præceptorum, quæ bene reficiunt mentem, et sine quibus nihil spiritualiter sapit, Deove placet: quoniam qui non implet mandata, nequaquam spiritualiter vivit nec diligit, sed mortuus est; estque ingratum Spiritui Sancto quidquid obtuleris ei, si neglexeris id, ad quod teneris: imo si quis in uno offendat, factus est omnium reus. His observationibus præceptorum nullatenus est miscendum fermentum malitiæ aut nequitiæ, nulla impietatis corruptio, sed in sanctitate et justitia, sancto et justo serviendum est Deo. Oleum vero pietatis semper miscendum est, ut in primis unusquisque misereatur animæ suæ, et proximis suis tam in spirituali inopia, quam in corporali indigentia compatiatur, atque pro posse celeriter ac ferventer auxilietur. Sicque, sicut in omni opere Creatoris misericordia et veritas juxta censuram sapientiæ ejus contemperantur, ita in nostris quoque actibus misericordia et justitia per veram commisceantur discretionem.
Offeramus etiam lagana azyma, id est supererogationis opera per caritatem lata ac lucida, usque ad Deum proximosque extenta. Quemadmodum enim quotidie tot saltem venialibus involvimur culpis, quod universas et singulas distincte cognoscere, deplorare et emendare non possumus, sed orare egemus, Ab occultis meis munda me, Domine; sic omni die festinemus infatigabili corde etiam opera bona ultra debitum innumerabilia exercere, meditando, fervendo, et adspirando, ad Deum loquendo, et forinsecus exsequendo quæ pia et justa sunt. Qui hoc agit, lignum, fœnum et stipulam non colligit. Coctamque similam, id est contemplationem purissimam, igne ferventis amoris accensam: quæ contemplatio finis est præcedentium actionum; et collyridas olei admixtione conspersas, id est affectus sanctæ caritatis præfervidos, ita ut tota mente simus zelo divini honoris ac fraternæ salutis accensi: et sicut collyrida circularis est formæ, sic isti affectus, instar motus circularis, revertantur in Deum ex quo procedunt.
Panes quoque fermentatos. Hic fermentum in bono accipitur, quoniam bonum præstat saporem pani, sicut in Evangelio ubi habetur: Simile est regnum cœlorum fermento, etc. Panes ergo sic fermentati, sunt pœnitentialia exercitia, quibus austeritas est permixta, quæ malæ voluptatis inficientem excludit saporem. Ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino. Tria namque ponuntur opera satisfactionis, ad quæ cetera reducuntur: videlicet, oratio, eleemosyna, jejunium, inter quæ oratio est panis præcipuus. Qui et specialiter Deo offertur, quum sit ascensus mentis in Deum, petitioque decentium a Deo, et per eam Deus potissime honoratur. Et erit sacerdotis: quia ad sacerdotem, confessorem maxime, pertinet orationi vacare, et pro pœnitentibus exorare. Qui autem Deo super suis beneficiis regratiatur, ita hoc agere debet, ut non omittat pro quotidianis suis præteritisque peccatis opera pœnitentialia adimplere, ne quasi securus de venia, per negligentiam et incustodiam resolvatur. Qui sacerdos fundet hostiæ sanguinem, hoc est, sacrificia regratiantis offeret Deo, eum rogando pro sibi commissis, ut eorum spiritualia sacrificia acceptare dignetur, quoniam inter Deum et populum constitutus est medius. Cujus carnes eadem comedentur die: hoc est, de ipso sacrificio gratiarum actionis et laudis, ipse qui Deo regratiatur, debet se immediate spiritualiter reficere, nec actum tam virtuosum differre, sed delectari in Domino, ei omni die quasi de novo gratias referendo.
Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam: id est, si quis laudem et gratiarum actionem immolat Deo pro beneficiis impetrandis, eodem die in talibus actibus
Luc. 1, 75.
Ps. xviii, 13.
1 Cor. 11, 12.
Matth. xiii, 33.
Ps. xxxvi, 4. delectari debet in Domino. Quod tamen parumper potest differri, sed non nimis diu, quoniam beneficia jam collata conservare non valemus, nisi gratiam permanendi et proficiendi in eis Dominus largiatur. Etenim non progredi, et non proficere, est regredi atque deficere. Quod significatur per hoc, quod tertio die non licet inde comedere. Nam opus bonum, opportuno tempore seu hora præfixa est exsequendum. Et si nimium differatur, non acceptatur. Caro quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur : id est, homo qui peccatis consentit, et alienis communicat vitiis, Christo non incorporatur, nec est cibus Ecclesiæ, sed igni tradetur tartareo. Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, peribit. Per hoc insinuatur, quam enormiter peccet, qui ad Christi mensam accedit non emundatus.
Postremo, per pectusculum non solum sapientia, sed etiam pietatis compassio et caritatis affectio designantur, quæ esse debent excellenter in sacerdote : similiter fortitudo atque justitia, quæ per armum dextrum significantur. De spirituali autem significatione adipis et sanguinis, et cur non debuerant manducari, atque de ceteris, quorum spiritualizatio seu moralizatio nunc transilitur, jam frequenter est dictum.
Footnotes
Chapter 19 of 52