Articulus 19
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : TOLLE AARON.
CONSECRATIO sacerdotum, summi videlicet sacerdotis seu pontificis, et inferiorum sacerdotum, hoc loco describitur. Et ea quæ Dominus in Exodo fieri jussit, in isto ac sequenti capitulis recitantur exsecutioni mandata.1 Unde et horum duorum sensus capitulorum, ex illorum expositionibus pro parte maxima innotescit.
Denique, ut dicenda nunc clarius pateant, pensandum quod S. Thomas in prima secundæ, quæstione 102, conscribit : Sicut populus Israel instituebatur ad cultum Dei per circumcisionem, ita ministri, puta Levitæ et sacerdotes ac pontifex, per aliquam specialem purificationem vel consecrationem. Unde et separari ab aliis jussi sunt, quasi specialiter ad cultum Dei præ aliis deputati. Et totum quod circa eos fiebat in eorum institutione et consecratione, ad hoc pertinebat, ut ostenderetur eos habere quamdam prærogativam puritatis, virtutis ac dignitatis. Ideo in institutione ministrorum tria fiebant. Primo enim purificabantur, secundo ordinabantur et consecrabantur, tertio applicabantur ad ministerii usum. — Purificabantur autem communiter omnes per ablutionem aquæ, et per sacrificia quædam. Specialiter vero Levitæ radebant omnes pilos carnis suæ. — Porro consecratio pontificis et sacerdotum fiebat hoc ordine. Nam postquam abluti erant, induebantur quibusdam specialibus vestibus sacris, ad eorum officia pertinentibus, ad designandum dignitatem ipsorum. Specialiter vero pontifex oleo unctionis ungebatur in capite, ad ostendendum quod ab ipso diffundebatur potestas consecrandi ad alios, sicut oleum a capite derivatur ad inferiora. Levitæ autem non habebant aliam consecrationem, nisi quod offerebantur Domino a filiis Israel per manus pontificis, qui orabat pro eis. Minorum vero sacerdotum solæ manus consecrabantur, quæ erant ad sacrificia applicandæ ; et de sanguine animalis oblati tangebatur extremum auriculæ dextræ ipsorum, et pollices pedis ac manus dextræ: ad demonstrandum quod deberent esse obedientes legi Dei in oblationibus sacrificiorum, quod significatur per intinctionem auris dextræ; quod item esse deberent prompti atque solliciti in exsecutione sacrificiorum, quod significatur in intinctione pedis et manus dextræ. Adspergebantur etiam et vestimenta eorum sanguine animalis oblati in memoriam sanguinis agni, per quem fuerunt de Ægypto liberati. Insuper offerebantur in eorum consecratione sacrificia ista: vitulus pro peccato; et aries in memoriam oblationis Abrahæ, cujus obedientiam pontifex imitari debebat; et aries consecrationis, qui erat quasi hostia pacifica in memoriam liberationis ex Ægypto; canistrum quoque panum, in memoriam mannæ. — Pertinebat vero ad applicationem ministerii, quod super manus eorum ponebantur adeps arietis et torta panis unius et armus dexter, ad demonstrandum quod accipiebant potestatem offerendi talia Domino. Levitæ autem applicabantur ad ministerium, per hoc quod intromittebantur in tabernaculum fœderis, quasi ad ministrandum circa vasa sanctuarii. — Postremo figuralis horum ratio fuit, quoniam hi qui consecrandi sunt ad spirituale ministerium Christi, debent primo purificari per aquam baptismi ac lacrimarum, in fide passionis Christi: quod est quasi sacrificium purgativum et expiativum. Debent quoque radere omnes pilos carnis, id est universas pravas cogitationes abjicere; atque ornari virtutibus, et consecrari oleo Spiritus Sancti, adspersione quoque sanguinis Christi: et sic debent esse intenti ad spiritualia ministeria exsequenda. Hæc Thomas. Ex quibus faciliter patebunt sequentia.
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle Aaron cum filiis suis, qui tunc quatuor erant, videlicet Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. Et quando hæc dicebantur, nondum fuerunt sacerdotes. Vestesque eorum sacerdotales et pontificales, et unctionis oleum, vitulum pro peccato Aaron et filiorum ejus, vel solius Aaron, offerendum. Circa quod etiam Thomas scribit: Vitulum pro peccato, in memoriam remissionis peccati Aaron circa conflationem vituli. Sed quemadmodum super Exodum scripsi, quando Dominus primo jussit hæc, nondum commiserat Aaron hoc peccatum.2 Memoria quoque proprie est præteritorum: ideo in memoriam remissionis illius peccati, non jubebatur offerri hic vitulus, sed pro remissione aliorum peccatorum Aaron, et forsan etiam filiorum ipsius. Duos arietes, canistrum cum azymis, id est panibus non fermentatis. Et congregabis omnem cætum populi Israel ad ostium tabernaculi, puta in atrio, ita quod extra tabernaculum stabant.
Fecitque Moyses ut Dominus imperaverat; congregataque omni turba ante fores tabernaculi, ait: Iste est sermo quem jussit Dominus. Statimque obtulit Aaron et filios ejus, id est, Deo præsentavit, et statuit eos juxta altare holocausti in præsentia omnium, ut universi conspicerent modum consecrationis, sacrificiique eorum, et mirabilia Dei mox fienda: sicque haberent eos in majori reverentia, et scirent quod totum esset a Deo, non ex ambitione humana; sicque Deum in suis effectibus ac ministris venerarentur, et prompti essent de cetero ad offerendum quæ lex præcepit. Quumque lavisset eos. Non est putandum, quod totum eorum corpus nudum coram populo laverit, sed lavit manus eorum et pedes, ad designandum quod ministri templi debent esse sancti in actionibus atque affectionibus suis, imo in omni sua conversatione. Vestivit pontificem, scilicet Aaron tunc in pontificem protinus consecrandum, subucula linea. Hoc fuit primum et infimum ornamentum pontificis, quod in Exodo vocatur tunica linea, et erat alba camisia, nisi quod feminalia erant inferiora hac veste. Accingens eum balteo super tunicam lineam, quæ quasi superplicium erat, et super vestes usuales induta; et induens eum tunica hyacinthina super balteum illum, et desuper humerale imposuit, quod adstringens cingulo, aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. Cidari quoque, id est mitra, texit caput. Et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, id est deputatam pontifici in signum sancti officii sui ad Dei honorem, vel consecratam in sanctificatione sua formaliter, quæ huic laminæ debebatur, quemadmodum pontifex unctus est in unctione ei debita.
Tanguntur hic breviter vestimenta et ornamenta pontificis quorum aliqua inferioribus sacerdotibus erant communia. Et omnia ista super Exodum diffuse exposita sunt. Sed quia expositio ista ab illa forsan apud quosdam disjuncta erit, quæ dicta sunt ibi, possunt nunc partim breviterque resumi. Itaque in prima secundæ, quæstione 102, loquitur Thomas: Pontifex habuit octo ornamenta. Primo enim habuit vestem lineam. Secundo, tunicam hyacinthinam, in cujus inferiori extremitate circa pedes pendebant tintinnabula, ut audiretur sonus ingredientis; malaque punica facta ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto et bysso retorta. Tertio habuit superhumerale, quod texit humeros et anteriorem corporis partem usque ad cingulum, quod fuit ex præfatis materiis. Quartum fuit rationale ex eadem materia constans, quod erat quadratum, et ponebatur in pectore: in quo rationali erant duodecim lapides pretiosi, per quatuor ordines distincti, in quibus sculpta erant nomina duodecim filiorum Israel, ad designandum quod jugiter esset pro eorum salute sollicitus. In rationali quoque mandavit Dominus poni Doctrinam et Veritatem, quoniam quædam pertinentia ad veritatem justitiæ et doctrinæ, scribebantur in illo rationali. Judæi vero fabulantur, quod in rationali erat lapis, qui per diversos colores mutabatur, secundum diversa quæ filiis Israel debebant accidere. Quintum fuit balteus, ex prædictis quatuor materiis factus. Sextum tiara, hoc est mitra de bysso. Septimum lamina aurea, pendens ante frontem pontificis, in qua nomen Domini tetragrammaton scriptum fuit. Octavum feminalia linea ad operiendum turpitudinis carnem, quando accederet ad sanctuarium vel altare. Ex his octo, sacerdotes inferiores habebant quatuor ornamenta, videlicet feminalia, tunicam lineam, balteum et tiaram.
Verumtamen advertendum, quod Josephus et eum sequentes, dicunt fuisse decem sacerdotalia ornamenta; et sex fuisse pontifici propria, scilicet tunicam hyacinthinam, superhumerale, rationale, balteum, mitram hyacinthinam seu cidarim, et auream laminam.3 Nempe ut Josephus docet, duplex exstitit balteus, unus sacerdotum, alter pontificis. Duplex quoque tiara, una pontificis, alia sacerdotum. Nam mitra sacerdotum fuit de bysso, mitra pontificis de hyacintho, quæ in capite pontificis ponebatur supra mitram byssinam.
Tulit, hoc est, Moyses accepit, et unctionis oleum quo linivit, id est unxit, tabernaculum cum omni supellectili sua, hoc est cum attinentiis suis et contentis in eo, puta cum vasis suis et altari thymiamatis. Fiebat autem unctio horum non per totam superficiem eorumdem, sed in partibus certis, digito tincto in oleo, et ex eo liniente partes hujusmodi. Quumque sanctificans adspersisset altare septem vicibus: hoc intelligitur de altari holocausti quod erat in atrio, quod sanctificavit seu consecravit de sanguine hostiæ, illud septies adspergendo; unxit illud in aliquibus partibus modo prætacto, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo unctionis. Qualiter omnia ista sunt facta, in Exodo dictum atque expositum est.4 Quod fundens super caput Aaron, hoc est, aliquid de oleo illo fundens super caput pontificis, unxit eum in præsulem, et consecravit ad exercendum pontificale officium. Unxit etiam manus ipsius. Filios quoque ejus oblatos consecravit Domino, vestivitque tunicis lineis strictis, de quibus prædictum est, et cinxit balteis super tunicas, imposuitque mitras byssinas eorum capitibus, ut jusserat Dominus.
Obtulit et vitulum pro peccato ipsius Aaron, et forsan etiam pro peccato filiorum ipsius. Nam subditur: Quumque super caput ejus posuissent Aaron et filii ejus manus suas. Quid autem talis impositio manuum designabat, in primi capituli expositione est habitum. Immolavit eum : qui adhuc sacerdotali fungebatur officio, quoniam Aaron et filii ejus nondum erant plene consecrati et confirmati in illo officio. Consecratio namque eorum duravit septem diebus, ut in Exodo habetur;5 atque ut Josephus scribit, reiterabatur quotidie infra tot dies. Hauriens sanguinem, hoc est, vituli illius immolati sanguinem partim colligens, sive in vase suscipiens, et tincto digito suo in sanguine illo, tetigit cornua altaris holocausti, juxta quod vitulum mactavit et obtulit, per gyrum : imo quum dictum sit de vitulo qui offerebatur pro sacerdotis peccato, quod de sanguine ejus inferebatur in tabernaculum testimonii, et de eodem sanguine ponebatur super cornua altaris thymiamatis, ita et de sanguine vituli hujus fiebat.6 Quo holocaustorum altari expiato, hoc est acceptabili facto, et sanctificato per unctionem et sanguinis linitionem, quod fiebat septem diebus, ut in Exodo continetur, fudit reliquum sanguinem vituli immolati ad fundamenta ejus.7 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos cum arvinulis suis, adolevit super altare; vitulum cum pelle et carnibus et fimo cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. Istud totum cum rationibus suis expositum est quarto capitulo, quia de partibus et intestinis vituli hujus fiebat, prout ibi debere fieri scriptum est.
Obtulit et arietem in holocaustum. Istum arietem immolavit Moyses in reverentiam majestatis divinæ pro Aaron et filiis ejus. Fiebat quoque de isto arietis holocausto, quemadmodum ante, præsertim primo capitulo, scriptum est esse agendum de holocausto. Ideo littera plana est ex dictis ibidem. Denique congruo ordine facta est ista oblatio. Primo enim necesse est Deo reconciliari per dimissionem peccati : quo facto, aptus est homo Deum sinceriter honorare.
Obtulit Moyses et arietem secundum : duos etenim arietes jussus fuit accipere ; in consecrationem sacerdotum : quoniam aries iste specialiter offerebatur, quatenus per sanguinis ejus adspersionem et linitionem Aaron et filii ejus consecrarentur in sacerdotes. Ideo sequitur, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas. Quem quum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit, id est linivit, extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. Obtulit et filios Aaron Domino, non ita sicut vitulos atque arietes. Nam filios Aaron dicitur obtulisse, in quantum divinæ majestatis oculis eos præsentavit atque adduxit, ut Domino in sacerdotes consecrarentur. Quumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum.8 Quid autem linitio partium harum significavit, nunc in isto articulo, et super Exodum inductum est. Adipem vero et caudam hujus arietis, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit, id est, seorsum posuit Moyses.
Tollens autem de canistro azymorum, id est ex sporta in qua erant azymi panes, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo, laganumque : quæ vocabula circa exordium expositionis septimi capituli fuerunt exposita ;9 posuit super adipes et armum dextrum quæ de ariete isto seorsum posuerat ; tradens simul omnia ista Aaron et filiis ejus. Per quod auctoritate et vice Dei contulit, seu conferri monstravit eis potestatem accipiendi ista a plebe; tanquam diceret: Accipite potestatem sumendi ista a populo, quædam ad immolandum Domino, quædam ad esum vestrum seu usum. Qui postquam levaverunt ea coram Domino: quasi ad recognoscendum potestatem hanc sibi a Deo collatam, atque ad regratiandum super hoc Domino; et item ad repræsentandum et exorandum ut Dominus eorum ministeria acceptaret, in signum quoque obedientiæ suæ ad Dei honorem. — Porro Magister in historiis addit: Quum Aaron et filii ejus tenerent illa in manibus, Moyses superposuit omnibus pectusculum. Unde et pectusculum elevationis dictum est, quia omnibus superpositum fuit: in signum tamen, quod superior omnium est sapientia, quæ per pectus exprimitur. Legitur etiam sic vocatum propter offerentium elevationem. In pacificis quippe et salutaribus hostiis offerentes, primo elevabant armum et pectus coram Domino, deinde tradebant ea sacerdotibus tanquam partes eis a Domino assignatas. Armus vero seu humerus dexter dicebatur separationis, quia in separatione membrorum hostiæ, primus ab ea separabatur, et quia in partem sacerdotum illum Moyses separavit, tanquam membris ceteris digniorem. Dicunt etenim quidam, quod in formatione corporis animalis in utero matris, a dextero humero inchoatur. Hæc ibi. — Rursum suscepta de manibus eorum, adolevit, id est, cremavit ea Moyses, super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, hoc est sacrificium Deo oblatum pro consecratione sacerdotum: ideo ad Dei reverentiam cremabatur. Unde subjungitur: in odorem suavitatis sacrificii Domino: quia sic placuit ei. Tulitque, id est, Moyses in manu sua accepit, et pectusculum præfati arietis, elevans illud coram Domino, in recognitionem et gratiarum actionem, quod illud fuit suo usui divinitus deputatum. Hinc subditur: de ariete consecrationis in partem suam: quia de ariete pro sacerdotum consecratione oblato, hoc cessit in partem Moysis tanquam sacerdotis, sicut deinde in aliis sacrificiis cesserunt pectuscula in partem Aaron, filiorumque ejus. Sicut præceperat ei Dominus. Hoc namque in Exodo legitur Deus ei jussisse.10 Assumensque unguentum. Hoc unguentum vocatur oleum unctionis in Exodo. Et sanguinem qui erat super altare, quem miscuit oleo.11 Miscuit quoque aquas fontium, ut in Scholastica fertur historia. Adspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum, omnia pariter consecrando. Nempe, ut dicitur, solus pontifex ungebatur, et consecrabatur oleo unctionis impermixto et puro seorsum. Sed tam ipse quam inferiores sacerdotes, consecrabantur adspersione hujus unguenti seu olei mixti.
Quumque sanctificasset eos in vestitu suo, id est in vestibus eorum sacerdotalibus, quas simul cum ipsis consecravit, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, id est, cibos et carnes in usum vestrum cedentes, parate ante tabernaculi januam, et extra illud, puta in atrio, et ibi comedite eas, videlicet in sancto loco, ita quod nec pro refectione liceat vobis exire. Panes quoque consecrationis, qui in vestra consecratione et pro ea oblati sunt, edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos. Quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, id est, quod primo die supermanserit esui vestro de carnibus arietis consecrationis, panibusque præfatis, ignis absumet, id est, die sequente cremabitur.12 Nam aries iste, qui pro consecratione offerebatur, fuit etiam oblatio pacifica pro gratiarum actione de beneficiis jam concessis, puta pro pontificatu ac sacerdotio desuper datis Aaron et filiis ejus. Ideo quod superfuit primo die, non poterat in crastino manducari, quemadmodum de tali sacrificio dictum est.
De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus consecrationis. Jam dictum est, quod in atrio coquebant et comedebant: idcirco quod ait, De ostio tabernaculi, intelligendum est cum inclusione atrii; vel, de extrema janua qua intrabatur ad atrium, et per illud in tabernaculum. Usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ: videlicet usque ad septimum diem inclusive, ita quod tunc egredi poterant; vel, usque ad octavum exclusive, in quo consecratio complebatur, quantum ad hoc, quod tunc processit in actum, quia tunc uti cœperunt officio sacerdotali, ut capitulo patet sequenti. Consecratio tamen, quantum ad suum esse, complebatur septimo die. Propterea subditur: Septem enim diebus finitur consecratio, sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii complerentur. Aliqui dicunt, quod sola unctio iterabatur tot diebus. Josephus vero affirmat, quod tam sacrificia quam unctiones eorum iterabantur tam diu. Verumtamen sex diebus Moyses non vestivit eos; sed semel, id est prima die, induti sacras vestes, septem diebus non exuerunt nec atrium sunt egressi. Die ac nocte manebitis in tabernaculo, atrium includendo. Quod si quæratur, ubi requisita naturæ egerunt: respondetur, quod forsan ibi erat locus ad ea paratus. Vel casus ille intelligitur esse exceptus, quum necessitas careat lege communi. Observantes custodias Domini, id est mansiones istas seu jussiones ad manendum in sancto loco tot diebus, ne interim commisceamini vulgaribus, nec involvamini sæcularibus curis et mundanis negotiis, quia infra hoc tempus debetis specialiter esse devoti; ne moriamini. Sic enim mihi præceptum est. Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysis.
Circa præhabita quæritur, qualiter Moyses quum nec pontifex esset, neque sacerdos, consecravit Aaron in pontificem, et filios ejus in sacerdotes. Respondetur, quod auctoritate et vice Dei hoc fecit: cujus exemplum aliqui ponunt, quod cardinalis diaconus missus a Papa, dat benedictionem præsente episcopo in sua legatione, quoniam benedictio illa non est sua, sed Papæ, cujus fungitur auctoritate. Præterea Bonaventura super quartum Sententiarum, distinctione 25, testatur: Irrefragabiliter verum est quod ait Apostolus: Sine ulla contradictione quod minus est, a majore benedicitur.13 Quomodo ergo episcopus consecrat archiepiscopum, et episcopus Ostiensis summum Pontificem? Ad quod idem Doctor respondet: Verbum Apostoli verum est, quod minus a majore benedicitur pro statu in quo benedicitur: et sine cunctatione verum est, quod nullus dat alteri majorem dignitatem quam habet; nec minimum ordinem dare potest, qui eum non habet: idcirco episcopus consecrans archiepiscopum vel Papam, non dat ei nisi consecrationem episcopalem. Sed ille ampliorem auctoritatem et jurisdictionem habet a canonica subditorum electione et a suo consensu ac Dei ordinatione, qui ordinavit Petrum et suos successores supra totam Ecclesiam, volens ut omnes qui canonice electi fuerint, eamdem quam Petrus, habeant potestatem. Hæc Bonaventura.
Sed an Moyses fuit sacerdos, merito quæri potest. Et ex verbis jam allegatis argui potest quod imo, præsertim quum et in Psalmo dicatur: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus.14 Iterum quia frequenter functus est sacerdotali, imo et pontificali officio, et cibus sacerdoti appropriatus, deputatus est ei, puta pectusculum, in consecratione sacerdotum atque pontificis. Hanc autem quæstionem movet B. Augustinus super præallegatum verbum Psalmi, dicendo: Si Moyses fuit sacerdos et pontifex, quomodo ab Aaron et filiis ejus pontificium et sacerdotium legis cœperunt? et cur vestes sacras non habuit? Ad hæc sine præjudicio videtur dicendum, quod ex privilegio sine consecratione humana pontificalis sacerdotalisque dignitas fuerunt in Moyse, etiam altiori modo, quam in Aaron et filiis ejus, non tamen altiores. Quod autem ab Aaron et filiis ejus incepisse dicuntur, intelligendum videtur, quantum ad eos qui per legitimam et consuetam institutionem aut successionem dignitates illas sortiti sunt. Unde quemadmodum in summo Pontifice nostro est utriusque potestatis plenitudo respectu militantis Ecclesiæ, prout in fine secundi Sententiarum Thomas et alii dicunt; ita in Moyse, respectu Israeliticæ plebis, videatur fuisse plenitudo potestatis spiritualis et sæcularis secundum exigentiam status plebis illius. Nam et Moyses, Deo jubente, instituit ipsum Josue principem pro se, prout in libro Numerorum legitur.15
Footnotes
Chapter 20 of 52