Skip to the text

Articulus 20

SPIRITUALIS CAPITULI HUJUS OCTAVI EXPOSITIO.

LOCUTUS est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle Aaron cum filiis suis. Apostolus ad Hebræos: Nemo, inquit, sumit sibi honorem, hoc est, nullus debet se ipsum ad ecclesiasticas dignitates aut prælaturam ingerere; sed qui vocatur a Deo ut Aaron, quem Dominus ad pontificatum elegit, vocavit et promovit per Moysen. Per quod primo omnis damnatur ambitio, et reprobantur ambitiosi, qui ad aliorum regimen animarumque curam adspirant, quia Dei judicium non verentur. Denique, quemadmodum Dominus jussit pontifici et sacerdotibus specialia ac præclara fieri indumenta, ut ipsi et eorum officia et sacrificia in majori reverentia haberentur a populo; sic unam specialem tribum, imo unius tribus determinatam familiam, ad sacerdotium præelegit, quatenus ex dignitate successionis, posteri essent honorabiliores in plebe. Vestesque eorum et unctionis oleum. Per hoc insinuatur, quod illi digni sunt ad ecclesiasticos promoveri honores, in quibus sunt virtutes designatæ per vestes illas, atque charismata Spiritus Sancti, quæ per unctionis oleum intelliguntur.

Et congregabis omnem cœtum filiorum Israel ad ostium tabernaculi. Per quod insinuatur, quod electio et promotio debent fieri in aperto, ita quod electioni saltem scrutatores adsistant. Circa hæc loquitur Origenes: Requiritur in ordinando sacerdote, hoc est pontifice, aut prælato, seu presbytero, præsentia populi, ut sciant omnes et certi sint, quoniam qui præstantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium: et hoc adstante populo, ne qua postmodum retractatio aut scrupulus alicui resideret. Ego tamen (verba sunt Origenis) et amplius aliquid video in eo quod dicitur, Convocavit Moyses omnem synagogam seu cœtum: et puto quod convocare synagogam, sit colligere omnes animi virtutes, quatenus quum sermo de sacerdotalibus sacramentis habetur, vigilant omnes animi virtutes et intentæ sint, et nihil in his sapientiæ, nihil scientiæ, nihil industriæ desit; sed adsit omnis multitudo spiritualium sensuum, adsit omnis congregatio cogitationum sanctarum, ut quid sit pontifex, quid unctio, quid indumenta ipsius, conferens intra sacrarium cordis sui possit advertere. Hæc Origenis verba, Hieronymo solent adscribi, et ei attribuuntur in Decreto; sed ex Origene ea accepit.

Insuper Josephus protestatur, quod Moyses animos populi inclinavit ad sacerdotium Aaron in hunc modum: Dixit enim populo, quod ipse, scilicet Moyses, se ipsum dignum sacerdotio judicaret, tum propter familiaritatem quam habebat cum Deo, tum quia plurimum laboraverit pro populo, tum quoniam unusquisque naturaliter amicus sui est; sed Dominus ipsum Aaron dignum judicavit. In hoc quoque ostenditur, quam infinita sit misericordia superpiissimi Dei, quod Dominus ipsum Aaron et posteros ejus ad pontificium sacerdotiumque assumpsit, postquam circa vitulum conflatilem tam dire peccavit. Nemo ergo ad ignoscendum sit tardus.

Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Per hoc notatur, quod in sacris Ordinibus constituti, sunt Deo specialiter consignati et consecrati: propter quod sacrilegi fiunt, dum Deo relicto, ad carnalia atque inania se effundunt. Quumque lavisset eos: quia ad sacros Ordines indigni sunt promoveri, præsertim ad pontificatum ac pastoratum, qui ab universis vitiis non sunt immunes seu emundati: imo qui ad aliquod tale accedunt indigni, utpote conscii sibi de culpa, peccant mortaliter; similiter qui actum sacri Ordinis exsequuntur indigne. Atque ut divinus Dionysius contestatur, sacerdotes debent etiam a minimis culpis consistere alieni: quod denotat lotio extremitatum digitorum eorum in celebratione. Ipsi ergo ante celebrationem se ipsos discutiant, confiteantur, et lacrimis pœnitentiæ lavent.

Vestivit pontificem subucula linea. Primo quippe oportet a vitiis expurgari, deinde virtutibus decorari, juxta illud:1 Declina a malo, et fac bonum. De multiplici autem causa et significatione pontificalium ac sacerdotalium vestimentorum ac ornamentorum, tot et tanta super Exodum scripsi, ut ea jam iterare molestum sit. Brevissime autem tangendo, per subuculam seu tunicam lineam strictam, rite intelligitur puritas seu innocentia vitæ, quæ ardua est arctaque via;2 per balteum, virtus continentiæ, qua præcingendi sunt lumbi; per tunicam hyacinthinam, conversatio cœliformis atque angelica, quia hyacinthus est coloris cœlestis: et ad hujusmodi conversationem, per innocentiam continentiamque pertingitur. Et desuper humerale imposuit. Per humerale exprimitur caritatis perfectio, seu firmitas patientiæ, qua prælati et perfectiores, inferiorum et pusillorum defectuositates pie et caritative supportant, juxta illud Apostoli: Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Et ne quis in se ipso fatue glorietur, quasi tantus exsistens ut pusillos sustineat, ejusque comparatione alii reputentur infirmi, recte adjecit Apostolus: Et non nobis placere.3 Hæc autem caritatis perfectio competit eis, qui dicere possunt:4 Nostra conversatio in cœlis est. Quod adstringens cingulo, aptavit rationali. Per rationale significatur discretio, quæ cingulo, id est pia et sapientiali moderatione, jungenda est humerali, ut sic aliorum defectus caritative portentur, ut nihilo minus cum discretione corripiantur et castigentur, ne inveterascant atque putrescant infirmi in sordibus suis. In quo erat Doctrina et Veritas: quoniam per discretionem agnoscitur, qualiter audientes et subditi sint docendi, non solum per verba, sed etiam per exempla, quod veritas vitæ insinuat. Cidari quoque texit caput. Per cidarim rectitudo justitiæ accipi potest, qua caput, id est cor, ornari oportet. Per auream laminam, in qua erat nomen Domini, contemplatio sancta signatur, qua Deus menti inscribitur. Prælatus etenim perfectione vitæ activæ et contemplativæ debet fulgere, et nunc unius, jamque alterius vitæ exercitiis inhærere.

Tulit et unctionis oleum quo linivit tabernaculum. Per quod figuratur, quod tota fidelium congregatio unctione charismatum Spiritus Sancti sit perfundenda. Quod fundens super caput Aaron, unxit eum. Nam præsidens seu prælatus tanto exuberantiori indiget unctione et gratia Spiritus Sancti, quo major est sua prælatio, et quo pluribus præest, quo item qui ei commissi sunt ad altiora et perfectiora tenentur, in tantum ut de plenitudine sua queat influere subditis suis. Filios quoque ejus vestivit: quia et inferiores sacerdotes ac clerici omni castitate, innocentia, justitia debent ornari. Obtulit et vitulum pro peccato: quia sacerdotes pro suis peccatis satisfacere debent Deo, et superiores ac præsidentes pro sibi commissis intercedere, offerre et satisfacere debent Deo, ipsos ei reconciliando, quemadmodum sanctus Job mane consurgens, obtulit holocaustum pro filiis suis quotidie.5 Obtulit et arietem in holocaustum : quoniam sacerdotes totis viribus debent honorare Altissimum, propter propriam ejus superpræstantissimam dignitatem, et honorabilitatem prorsus immensam. Denique pro beneficiis sibi collatis, devotissimas Deo grates debent rependere: quod per oblationem arietis consecrationis innuitur.

Qualiter autem Christus per ista sacrificia designetur, dictum est sæpe. Ipse equidem tanquam vitulus est pro nostris peccatis oblatus.6 Ipse se ipsum pro nobis Patri obtulit holocaustum.7 Et factus est nobis aries consecrationis, qui fecit nos Deo Patri regnum et sacerdotes. Quod etiam figurabatur per hoc, quod unguento et sanguine Moyses adspersit Aaron et filios ejus, præcepitque eis : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. Carnes has coquere, est corpus dominicum consecrare, seu illud intra se diligentissime considerare, quam reverenter, pure et amorose sit accipiendum et pertractandum: quod et in loco sancto atque in ecclesiastica unitate sumendum est cum panibus consecrationis, id est de actibus virtuosis, ex canistro, id est continentia sacræ Scripturæ.

De ostio quoque tabernaculi non exibitis. Per hoc edocemur, quam assidue et devote debeant sacerdotes et clerici evangelicæ legis in ecclesia demorari, discursus vitare, ac divinis intendere. Quam item enormiter peccent, qui evagationibus, vanitatibus ac carnalitati intenti sunt. Die ergo ac nocte, videlicet in prosperis et adversis, septem diebus, id est per omne tempus vitæ præsentis, observent custodias Domini, id est, se ipsos ac sibi commissos cum diligentia summa custodiant. Cetera patent ex dictis.

Footnotes

  1. Ps. xxxiii, 15; xxxvi, 27. ↩

  2. Matth. vi, 14. ↩

  3. Rom. xv, 1. ↩

  4. Philipp. III, 20. ↩

  5. Job 1, 5. ↩

  6. Is. liii, 7. ↩

  7. Apoc. v, 10. ↩

Chapter 21 of 52