Articulus 21
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI NONI : FACTO AUTEM OCTAVO DIE.
QUALITER Aaron et filii ejus officio suo sacerdotali uti exorsi sint, modo describitur. Facto autem octavo die, id est in ipso die, qui immediate sequebatur præfatos septem dies consecrationis, vocavit Moyses Aaron et filios ejus, ac majores natu Israel. Illos nobiliores, tanquam rectores et judices plebis, Moyses specialiter convocavit, in quorum tamen vocatione intelligitur vocasse et alios. Nam paulo post fertur : Ubi quum omnis staret multitudo, puta ad ostium tabernaculi. Circa hoc Lyra allegat Rabbi Salomonem, dicentem quod dies ista octava, fuit prima dies anni secundi egressionis de Ægypto. Ad quod non oportuit illum specialiter allegare, quum et catholici expositores nonnulli hoc dicant. Nam et Magister in historiis : Tradunt quidam, hunc octavum, fuisse primum diem anni secundi ex quo egressi sunt. Quumque objicitur eis, quod prima die anni secundi tabernaculum est erectum, ut in Exodo legitur, dicunt erectionem ibi accipi pro consummatione ipsius.1
Dixitque ad Aaron : Tolle de armento vitulum pro peccato, id est, ex multitudine boum tuorum accipe unum offerendum pro remissione culparum tuarum aut etiam filiorum tuorum; et arietem ex grege ovium tuarum ad offerendum eum Deo in holocaustum, id est ad reverentiam majestatis divinæ; utrumque immaculatum, id est sine macula, quæ reddit animal ineptum ad immolandum. Et offer illos successive coram Domino in atrio juxta altare holocaustorum. Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, id est, de communi sumptu adducite hircum, qui immoletur pro culpa communitatis, vel (ut aliqui dicunt) pro culpa principis; et vitulum atque agnum anniculum sine macula in holocaustum, bovem et arietem pro pacificis, id est ad offerendum pro hostiis salutaribus propter beneficia vobis collata aut conferenda. Et immolate eos coram Domino, id est, animalia ista præsentate sacerdotibus, ut per manus eorum offerantur Deo pro vobis; in sacrificio singulorum animalium horum, similam oleo conspersam offerentes, quemadmodum frequenter jam dictum est, sic esse agendum. Hodie enim Dominus apparebit vobis, id est, per gratiosum et miraculosum effectum ostendet se accepta habere sacrificia ista, prout in fine hujus capituli legitur, quod ignis egressus a Domino ea consumpsit.
Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses, ad ostium tabernaculi, id est, filii Israel universa animalia jam præfata adduxerunt per se, vel per sacerdotes, usque in atrium prope et extra tabernaculum. Porro in Scholastica fertur historia: Aaron primo obtulit vitulum pro peccato suo; deinceps oblaturus pro populo, sumpsit ab eis hostias quinque: vitulum pro peccato populi et hircum pro peccato principis, agnum pro peccato animæ, bovem in holocaustum, arietem pro pacificis. Verumtamen istud ex textu hujus capituli non videtur manifeste elici posse, nec loquitur littera ista separatim de peccato, aut sacrificio synagogæ et principis ac animæ, id est privatæ seu singularis personæ. Ubi quum omnis multitudo adstaret, ait Moyses: Iste est sermo quem præcepit vobis Dominus: Facite, et apparebit vobis gloria ejus. Et dixit Moyses ad Aaron: Accede ad altare holocausti, et immola vitulum pro peccato tuo, id est pro omnium peccatorum tuorum remissione. Aliqui tamen specialiter referunt hoc ad peccatum Aaron in vitulo conflatili perpetrato. Sed hoc jam fuit ei dimissum. Offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. Obtulit autem successive duo holocausta, unum pro se, aliud pro plebe: rectusque ordo, ut primo oret pro se, deinde pro populo. Nam ut ait Salvator: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat? Nam et caritas incipit a se, id est a proprio suo subjecto. Denique qui vult exaudiri copiose pro aliis, studeat personaliter Deo reconciliari et complacere. Quumque mactaveris hostiam populi, id est animal offerendum pro remissione peccati communitatis, seu et alias hostias plebis, ora pro eo, sicut præcepit Dominus. Sacerdos enim cum oratione obtulit sacrificia sive pro se sive pro aliis. Interdum vero obtulit ea cum gratiarum actione.
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo, cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui, id est, sanguinem illum in vasculo receptum præsentaverunt patri suo pontifici, ut faceret quæ sequuntur. In quo tingens digitum, tetigit, id est linivit, cornua altaris holocausti. Et fudit residuum ad basim ejus. Ad basim autem altaris thymiamatis quod in tabernaculo stetit, sanguis non fundebatur. Adipemque et renunculos ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare. Carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. Sensus horum patet ex dictis in expositione quarti capituli. Fecit enim de vitulo isto, sicut de vitulis pro peccato oblatis esse agendum, in illo jubetur capitulo. Immolavit et holocusti victimam, id est holocaustum pro se et filiis suis, qui ei in istis immolationibus adstiterunt, cooperabantur et subservierunt, nec propriis manibus aliquid obtulisse leguntur hac vice. Quæ autem de isto holocausto ultra dicuntur in textu, patent ex primi expositione capituli, in qua ritus sacrificii hujus describitur.
Et pro peccato populi offerens mactavit hircum. Ex quo apparet, quod hircum obtulit non specialiter pro peccato principis, sed communitatis in generali, in qua et princeps tanquam caput et principalis pars
Matth. xvi, 26.
Marc. viii, 36.
Luc. ix, 25.
Lev. iv, 5 et seq.
Ibid. i, 3 et seq. continetur. Expiatoque altari holocausti, fecit holocaustum, id est, in holocaustum populi mactavit et obtulit vitulum et agnum, ut dictum est: addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur, id est, ipsi holocausto adjecit panem ex simila cum oleo, quæ cum hujusmodi sacrificio simul offerri solent juxta præhabita. Et adolens, id est comburens, ea super altare holocaustorum, absque cærimoniis holocausti matutini, id est ultra hoc quod observavit et obtulit juge sacrificium, quod summo mane ante alia sacrificia offerebatur et cremabatur, quemadmodum et de sero ultimum fuit, videlicet unus agnus in mane, alter in vespere, ut frequenter inductum est. Immolavitque bovem atque arietem, hostias pacificas populi, id est pro populo et adductas ab eo.2 De isto quoque sacrificio fecit secundum quod tertio capitulo scriptum est, de ipso esse fiendum: idcirco ex dictis ibidem, clara est littera ista. Pectora eorum et armos dexteros separavit Aaron, elevans coram Domino, id est, pectuscula, dexterosque humeros hostiarum istarum pacificarum divisit a corporibus immolatis, et pro suo esu ac filiis suis retinuit.
Et extendens manum ad populum, quasi repræsentans Deo populum suum, benedixit eis, imprecando eis bona a Domino, cui sacrificia devote jam obtulerunt. Sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit ab altari holocausti, ad quod ascendebatur non per gradus, sed per scamnum, aut per ligneum instrumentum oblongum, paulatim tendens in altum, sive per alium modum, ut super Exodum dictum est plenius.3
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii: steterunt enim in atrio juxta holocaustorum altare, et tabernaculum intraverunt, ut Dominum exorarent quatenus per effectum ostenderet sacrificia sibi esse accepta. Et quamvis Moyses id ipsum ex revelatione jam novit atque prædixit, ut patuit, nihilo minus exoravit ut fieret, quia sic præordinatum fuit a Deo ut per orationes compleretur sanctorum, quemadmodum Christus exoravit pro suis electis et pro glorificatione corporis sui, quæ scivit esse præordinata a Patre ut fierent.4 Ait namque: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo.5 Secundo, ut aliqui dicunt, tabernaculum introierunt, quatenus Moyses plenius informaret ipsum Aaron de qualitate offerendi incensum super altare thymiamatis in tabernaculo situm. Nam quamvis sacrificia essent completa quoad fienda in holocaustorum altari, non tamen omnia fuerant consummata, quousque post prædicta sacerdos in sanctuario super altare thymiamatis immolaret incensum, juxta illud ad Hebræos: In priori tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes.6 Dictum est quoque quarto capitulo, quod de sanguine vituli pro peccato sacerdotis oblati, inferebatur in sanctuarium ad ponendum de eo super cornua altaris thymiamatis. Et deinceps egressi, benedixerunt populo ambo simul, ut ex communi tantorum benedictione et oratione major populo gratia præstaretur.78
Apparuitque gloria, id est præclarus effectus, Domini, omni multitudini. Et ecce ignis egressus a Domino, id est divina virtute per angelicum ministerium productus in aere, et inde descendens supra naturam, quoniam leve naturaliter habet ascendere, non descendere; devoravit holocaustum, id est holocausta tam ipsius Aaron quam communitatis, et adipes quæ erant super altare holocausti. Per hoc Dominus demonstravit sibi placere sacrificia illa, sicut ostendit in sacrificiis Abel et Salomonis atque Eliæ. Aaron namque non supposuit illis ignem, prout hactenus factum fuit per Moysen. Unde et ignis qui ita descendit, nutritus et conservatus est in sanctuario et templo deinceps, et vocatus est ignis perpetuus: quem tempore Babylonicæ captivitatis sacerdotes transmigrantes absconderunt in puteo sicco, atque per Nehemiam recuperatus est in suo simili, ascendens ex aqua crassa, juxta quod secundo Machabæorum libro narratur.9 Quod quum vidissent turbæ, scilicet tribus adstantes, quæ fuerunt una totalis turba sub principe suo generali, videlicet Moyse; et item fuerunt plures turbæ partiales, sub specialibus suis judicibus ac tribunis; laudaverunt Dominum, quoniam bonus in se et pius circa cultores suos, qui tam dignanter egit cum eis, ruentes in facies suas, id est in terram se humiliter prosternentes ad reverentiam Omnipotentis, ex consideratione et intuitu majestatis et misericordiæ suæ, cui tanto plus se totos humiliaverunt, quanto ipse gratiosius et mirabilius egit cum eis.
Postremo Augustinus improbat eos, qui dicunt tantum quinque animalia sumpta ad offerendum, affirmans cum illis quinque, sumptum agnum anniculum in holocarposim, quod interpretatur holocaustum fructuosum, utpote quod Deus aliquo signo sensibili sibi gratum esse monstravit. Forsan tamen per agnum illum, intelligit præfatum juge sacrificium matutinum.
Footnotes
Chapter 22 of 52