Skip to the text

Articulus 22

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI NONI INTELLIGENTIA.

FACTO autem octavo die, etc. Per hoc quod Moyses expletis septem diebus consecrationis pontificis ac sacerdotum, mox die sequenti, Deo jubente, vocavit pontificem et sacerdotes filios ejus, præcipiens, ut statim ad suorum exsecutionem officiorum procederent, datur intelligi, quod episcopi atque presbyteri evangelicæ legis, tenentur potestate et ordine sibi concessis uti et exsequi sua officia in celebrando et aliis actibus ad quos obligantur ex consecratione aut professione. Hinc Thomas super quartum Sententiarum, distinctione 13, sic scribit: Quum dicat Gregorius, Dum crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum, et sacerdoti data sit nobilissima potestas, reus negligentiæ erit, nisi ea utatur ad Dei honorem et suam salutem, aliorum quoque vivorum ac mortuorum, juxta illud primæ Petri, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes:1 nisi forte quis ex familiari Spiritus Sancti instinctu dimittat, sicut legitur de quodam sancto Patre in Vitis Patrum, qui ordinatus, nunquam postea celebravit. Itaque qui ordinem habet, exsequi eum tenetur. Nam et Ambrosius ait: Grave est, Domine, quod ad tuam mensam mundo corde et manibus innocentibus non venimus; sed gravius est, si dum peccata metuimus, etiam sacrificium non reddimus. Quum igitur primum horum mortale sit, ergo et secundum. Verumtamen quum præceptum celebrandi sit affirmativum, obligat semper, sed non ad semper. Unde et circa hoc examinet quisque conscientiam suam, et juxta suam vocationem, professionem, seu occupationem opportunis studeat temporibus celebrare; imo et taliter conversari, quod ad tantum opus sit dignus, quantum humana sinit fragilitas.

Dixitque ad Aaron: Tolle de armento vitulum pro peccato, etc. Quemadmodum litteralis, ita et spiritualis hujus capituli sensus ex sæpe præhabitis pro maxima patet parte: nempe qualiter per oblationem vituli pro peccato, intelligatur vel Christus, vel salubris mortificatio proprii corporis, seu bestialium interfectio passionum ac motuum, introductum ubertim recordor. Insuper dictum est, qualiter ista tam a sacerdotibus quam ab aliis debeant immolari; quid item per sanguinis tinctionem, adspersionem et effusionem signetur; similiter quid per intestina, quid per holocausta, quid per sacrificia pro peccato, quid per pacificas hostias.

Præterea advertendum, quod si sacrificia illa irrationalium jumentorum Deo sic placuerunt ex fide, obedientia et devotione offerentium, atque ex orationibus et exercitiis obsequiosis sacerdotum, quod ea igne cœlitus dato fecit consumi in signum sensibile acceptationis divinæ: quam incomparabiliter amplius complacet Deo sacrificium evangelicæ legis, oblatio Filii Dei, immolatio corporis et sanguinis ejus dignissimi. Quod utique sacrificium ex se ipso propria sua virtute Deo Patri, imo et toti superbeatissimæ Trinitati est gratissimum; nec, quantum ad hoc, plus valet celebratio sacerdotis boni, quam mali: nihilo minus, quantum ad quædam sacrificio huic annexa, videlicet quantum ad orationes, laudes et quasdam ministrationes, plus valet Missa virtuosi presbyteri quam iniqui, et eam audire salubrius est, non obstante quod et mali sacerdotis oratio, quam fundit in persona Ecclesiæ, et tanquam officians ejus, ejusque vicem gerens, efficaciam aliquam sortiatur.

Itaque in sacris constituti Ordinibus, in primis offerant omni die pro culpis propriis vitulum, id est, Christi passionem ac meritum Deo Patri pro venia impetranda humiliter immolando, recolendo seu repræsentando, sed et proprium corpus efficaciter castigando; deinde sic purificati, se ipsos totaliter offerant ei in holocaustum. Pro beneficiis quoque concessis laudem et grates offerre non desinant, sed et pro obtinendis majoribus deprecari non cessent. Insuper cum omni affectu orent et celebrent pro communitate, pro principe, in primis pro summo Pontifice et ceteris qui ponuntur in canone. Insuper ceteri et vulgares Deo fideliter offerant suas oblationes spirituales et corporales, et grati sint Deo, imo de collatis tam grati, ut plura atque majora mereantur sortiri. Quemadmodum etiam filii Aaron suo patri in oblationibus adstiterunt et servierunt; sic clerici inferiores superioribus Dei ministris et suis prælatis in omni bono cooperari ac communicare seu obsequi cum ingenti conentur fervore, præsertim in officio Missæ. Quod si ita egerimus, ignis egressus a Domino devorabit sacrificia nostra, id est, Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedens, rapiet et quasi absorbebit in se, caritatisque ardor ea incendet, et Pater omnipotens corda celebrantium ac offerentium tam calidissime inflammabit, tamque gratiosissime visitabit, quod per hoc evidenter sensibiliterque monstrabit, quam accepta sint ei sacrificia atque obsequia nostra.

Footnotes

  1. 1 Petr. iv, 10. ↩

Chapter 23 of 52