Articulus 23
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI: ARREPTISQUE NADAB ET ABIU, FILII AARON, THURIBULIS SUIS.
PROSPERIS frequenter miscentur adversa. Idcirco in die prosperitatis non est incaute neque inaniter gloriandum, juxta quod in Ecclesiastico legitur: In die bonorum ne immemor sis malorum.1 Sic accidit primis sacerdotibus istis, quia quum fuissent vehementer honorati a Deo per descensum ignis divinitus dati, eorum sacrificia devorantis, mox ipsi incaute se habentes, aut etiam subito aliquali inani gloria tacti, suam volentes coram populo potestatem et excellentiam demonstrare, sacerdotali officio sunt abusi, ideoque plagati. Ait ergo Scriptura: Arreptisque Nadab primogenitus Aaron, et Abiu secundo natus, thuribulis suis, posuerunt ignem in thuribulis, et incensum desuper, id est materiam quamdam ad incendendum eam igne illo et offerendam Deo; offerentes coram Domino ignem alienum, id est, de igne altaris holocausti desuper dato, non sumptum, sed aliunde acceptum; quod eis præceptum non erat, sed prohibitum. Jam enim per Moysen dictum fuit ad eos, ne in hujuscemodi sacrificiis alio uterentur igne quam illo desuper dato. Ut refert Lyra, Rabbi Salomon dicit causam mortis sacerdotum istorum fuisse, quia immoderate potati, intraverunt ad ministrandum in tabernaculo: ob quam irreverentiam sunt percussi. Unde et paulo post Dominus ait ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibes tu et filii tui, etc., quasi ad præcavendum simile malum. Sed ista narratio non videtur textui satis consona, quum evidenter dicatur in littera, quod obtulerunt ignem alienum, id est, in igne prohibito immolaverunt incensum. Ignis quippe non erat per se materia immolaticia, atque ob illud dicuntur occisi. Nam sequitur:
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, id est exstinxit, non autem incineravit. Devorare namque interdum extense accipitur pro superare, occidere, dejicere. Unde et in Job scriptum est:2 Etiam, inquit, si locutus fuerit homo, devorabitur. Josephus vero sic refert: Dum Nadab et Abiu portarent hostias super aram, quas non præceperat Dominus, sed quibus primitus utebantur, ante suam videlicet consecrationem in sacerdotes, subito inflammati sunt, nec valuit eos quisquam exstinguere. Pro quorum concordia forsitan dici posset, quod primo posuerunt incensum super ignem thuribuli, deinde super altare. Porro quod dictum est, Egressus ignis a Domino, devoravit eos: intelligendum est, vel de igne illo jam ante egresso qui holocausta voravit, et mansit in holocau- storum altari; vel de alio igne, instar prioris noviter descendente. Et mortui sunt coram Domino. Est tamen ambiguum, an occisio illa sacerdotum per ignem, facta sit ministerio angeli boni an mali.
Dixitque Moyses ad Aaron, quum ipse Aaron et filii ejus inciperent deplorare tam improvise ac repente combustos: Hoc quod nunc vides impletum in filiis tuis occisis, est quod locutus est Dominus, dicens: Sanctificabor in his qui appropinquant mihi, id est, in sacerdotibus et ministris qui in templo mihi deserviunt, sanctitatem atque justitiam meam sine personarum acceptione monstrabo; et in conspectu omnis populi glorificabor, id est, gloriosus et omnipotens declarabor per effectus justitiæ et omnipotentiæ meæ, ulciscendo sacerdotum peccata quando excesserint. Vel sic: Sanctificabor in his qui appropinquant mihi, id est, in cordibus ministrorum meorum, qui per mentis conversionem accedunt ad me, sanctus et justus esse cognoscar, ita quod ab eis volo mihi in sanctitate serviri; Et in conspectu omnis populi glorificabor, id est, in oculis eorum gloriosus efficiar seu reputabor. Primæ expositioni magis concordat quod in Exodo Dominus loquitur: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiam eos.3 Secundæ expositioni consonat quod ait Salvator: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.4 Quod audiens Aaron, tacuit, voluntatem subjiciens ac conformans divinæ justitiæ, nec Moysis verba indignanter accipiens, atque a ploratu, verbisque dolorosis se reprimens.
Quæri potest, cur ultionem istam tam rigorosam, improvisam, subitaneam, in primis sacerdotibus illis pro culpa (ut apparet) non magna, fecerit Deus. Respondetur, quod fecit hoc, ad incutiendum timorem ceteris sequentibusque sacerdotibus, ut reverenter et timorate sua exsequantur officia: sicut et circa principium dationis legis Dominus jussit eum qui sabbato collegit ligna, mox lapidari; in principio quoque evangelicæ legis maritum et conjugem qui de pretio agri fraudaverant, fecit subito mori:5 quatenus leges divinæ a ceteris sollicitius custodiantur.6
Vocatis autem Moyses Misaele et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: Tollite fratres, id est consobrinos vestros: nam variis modis dicitur unus frater alterius in Scripturis; de conspectu sanctuarii, id est de loco seu præsentia tabernaculi, seu de atrio ejus in quo combusti fuerunt; et asportate extra castra: ad locum in quo honorifice sepeliantur, ne et ex eorum adspectu jucunditas hujus solennitatis, in qua pontifex et sacerdotes orsi sunt exsequi sua officia, in luctum vertatur; quum et in Nehemia dicatur: Dies sanctus Domini est, nolite lugere;7 gaudium enim Domini est fortitudo vestra.
Confestimque pergentes, tulerunt, id est, abstulerunt eos, sicut jacebant, vestitos, id est exstincta eorum cadavera: ponitur enim pars pro toto; tunicis lineis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. Ex quo elicitur, quod nec corpora eorum erant incinerata, nec vestes læsæ: quod de vestibus fuit miraculum. Quod autem corpora igne occidantur, nec incinerentur, non est miraculosum: attamen ignis ille qui tantæ fuit vigorositatis, quod tot holocausta repente incineravit, potuisset et corpora incinerare humana; sed Deus justus ac sapiens suas moderatur vindictas, sicut et tertio Regum libro Propheta, qui ex deceptione alterius pseudo, contra præceptum Dei sibi præfixum, in Samaria manducavit, legitur a leone occisus, qui tamen nec corpus ipsius, nec asinum læsit. Hinc quoque creditur pie, quod duo hi sacerdotes æternam evaserint damnationem, utpote temporaliter castigati, quum scriptum sit:8 Non vindicabit Dominus bis in id ipsum; seu, Non consurget tributatio duplex. Videntur tamen in præfato facto peccasse mortaliter, utpote contra Dei præceptum: sicque dicere oporteret, quod in ipsa sua plagatione misericorditer tacti a Domino, pœnituerunt.9 Denique, quoniam primi hi sacerdotes Mosaicæ legis cum sacris sui officii vestimentis sepulti sunt, orta est consuetudo, quod ministri altaris cum sui ministerii vestibus sepeliuntur propter sacri Ordinis dignitatem.
Locutus est Moyses ex præcepto Domini, ad Aaron, et ad Eleazar et Ithamar filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere. Istud ad litteram Dominus jussit, quoniam sacerdotes idololatræ in mortibus propinquorum suorum capita sua nudabant, vel evellendo crines usque ad calvitiem, vel nudatis capitibus suos importune monstrando mœrores. Vestes vero in magnis adversitatibus scindere, consuetudo exstitit etiam Judæorum. Quod in isto casu sacerdotibus Dei prohibitum est, ne instar vulgarium se haberent in funeribus propinquorum: quia sic debebant esse circa divina intenti, ut immoderatos vitarent mœrores. Verumtamen moderatum et naturalem compassionis affectum non eis prohibuit Dominus. Porro secundum Lyram, pro eo quod nostra habet translatio, Capita vestra nolite nudare, in Hebræo habetur, Capita vestra non augmentabitis, scilicet dimittendo capillos crescere ultra solitum, quemadmodum faciebant gentiles in morte amicorum in signum tristitiæ. Sed his contradicit Rabbi Paulus: Hebraica, inquiens, littera in hoc loco penitus est conformis nostræ translationi. Verbum enim Hebraicum hic positum, aliud nihil significat quam nudare: et est sensus, quod Judæi non evellerent capillos ex capite, ita ut fieret calvitium, per quod caput nudatur, quod facere consueverunt gentiles super mortuos suos. Unde et in Deuteronomio scriptum est: Non facietis calvitium super mortuo. Hæc Paulus.10
Nolite ergo hæc facere, ne forte moriamini, id est, ne præcepta ista transgrediendo mereamini repente occidi, sicut plagati sunt duo præfati; vel, Ne moriamini in præsenti morte peccati, deinde morte infernalis supplicii. Et quod addit, Forte, non ambiguitatem, sed libertatem in Deo designat.11 Et super omnem cætum oriatur indignatio, id est, propter vestra peccata contingat totum populum flagellari : sicut interdum subditi, propter superiorum suorum vitia, puniuntur pœna corporali et temporali, non autem spirituali atque æterna, in quantum superiores et subditi unum sunt : quod tamen omnipotens Deus ordinat ad bonum inferiorum, sicut de hoc alibi plenius scripsi. Interdum quoque contingit, quod excessus sacerdotum dat aliis peccandi audaciam : sicque eos scandalizando, exstant occasio, quod super cætum subditorum indignatio Dei ac ultio oritur.
Fratres vestri, puta Levitæ non consecrati in sacerdotes, et omnis domus Israel, id est residuum Israeliticæ plebis, plangant incendium quod Dominus suscitavit, id est, interitum sacerdotum combustorum deplorent, præsertim quia sacerdotes fuerunt publicæ personæ et quasi patres populi. Unde et tales sunt a plebe specialiter deplangendi, sicut et specialiter sunt amandi, et propter damnum commune, quod ex talium imminet morte. Unde et apes mortem regis sui, quem mortuum vident, sic dolent et quasi deplorant, quod nisi aliunde eis provideretur, et ipsæ mox morerentur. Quo constat, quam ingrati ac duri consistant, qui superiorum suorum, saltem bonorum, non deflent mortem. Vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioqui peribitis. Octavo capitulo dictum est, quod infra dies septem quibus consecratio sacerdotum duravit, non licuit eis tabernaculum egredi, nomine tabernaculi intelligendo et atrium ejus.12 Hi autem septem dies non erant præteriti. Cur ergo nunc rursus jubentur illud non egredi? et quamdiu duravit prohibitio ista? Dicendum, quod prohibentur modo non egredi ad tempus, ad sepeliendum defunctos, nec inter vulgares nudatis misceri capitibus, quia et recenter consecrati et uncti fuerunt. Propter quod subditur : Oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Verumtamen solus pontifex unctus fuit in capite oleo unctionis puro. Qualiter autem alii sacerdotes uncti dicantur oleo mixto, dictum est sæpe. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysis.
Dixit quoque Dominus ad Aaron. An jussio et allocutio ista sit facta ad Aaron per Moysen, an immediate per angelum, textus non exprimit. Et quamvis istud præceptum concernebat etiam inferiores sacerdotes, tamen ad pontificem tanquam ad principalem, atque per eum ad filios ejus, est factum. Vinum et omne quod inebriare potest, videlicet siceram, non bibetis tu et filii tui, scilicet inferiores sacerdotes, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, id est eo die seu tempore quo ingressuri estis sanctuarium ac altare, ad ministrandum et sacrificandum ibidem, intelligendo per tabernaculum, altare etiam holocausti; ne moriamini : quia præceptum est sempiternum, id est perpetue obligans, in generationes vestras, id est successione et ordine sacerdotum per totum veteris Testamenti decursum. Ut habeatis scientiam, id est liberum usum et expeditum judicium, discernendi inter sanctum et profanum, id est, quæ sint sacrificia licita, et quæ non; et inter pollutum et mundum, id est, quæ sint munda secundum legem, et quæ non, præsertim inter laudabiles et vituperabiles mores, inter virtutes et vitia; doceatisque filios Israel omnia legitima mea, puta præcepta moralia, cærimonialia et judicialia, quæ locutus sum ad eos per manum Moysis. Quamvis autem vinum moderate sumptum, non impediat istam discretionem, scientiam et doctrinam, imo clarificare dicatur ingenium; tamen quia difficile est in potatione vini non excedere medium, ex quo excessu mala plurima oriuntur, ideo Dominus absolute prohibuit sacerdotibus vini potum tempore ministerii sacri : ut etiam per abstinentiam et obedientiam, obtinerent a Domino gratiam ampliorem ad exsequendum condigne omne ministerium suum, atque ut populus in sacerdotum sobrietate et abstinentia ædificaretur.
Circa hæc loquitur Augustinus: Si non licuit eis bibere vinum et siceram, quando ingressuri erant tabernaculum, quos quotidie necesse erat illud intrare et accedere ad altare, ubi quotidie sacrificabatur, cur ergo non dixit Dominus breviter, Vinum non bibetis; sed addidit, Quando intrabitis, etc.? An quia causa non bibendi tacenda non erat, et maxime, quoniam Deus præsciebat multos postea, etiam summos sacerdotes, futuros uno tempore, id est non per successionem, qui universo illi ministerio vicissim deservirent, et tunc servituri in tabernaculo, vinum non bibebant? Hæc Augustinus. Verumtamen ad istud videtur breviter dici posse, quod quamvis quotidie fiebant in templo sacrificia, multiplicatis tamen sacerdotibus, singuli non ministraverunt quotidie in eodem. In solitudine autem deerat vinum.
Locutus est Moyses ad Aaron et Eleazar et Ithamar filios ejus qui erant residui: Tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini, id est, partes sacrificiorum vobis deputatas accipite, et comedite illud absque fermento, id est cum azymis panibus, juxta altare holocausti in atrio seu in exedra, hoc est domuncula ibi sita ad comedendum, quia sanctum sanctorum est. Comedetis autem in loco sancto jam dicto, quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, id est partes vobis concessas ex hostiis pro peccato, ex quibus soli sacerdotes edere poterant, non uxores et filiæ eorumdem, sicut de hostiis pacificis, de quibus subjungitur: Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, id est pectora et armos seu humeros, vel, ut alia habet translatio, brachia sacrificiorum pacificorum vobis reposita, edetis in loco mundissimo jam præfato, tu et filii tui et filiæ tuæ tecum, et eadem ratione uxores. Aaron tamen non legitur filias habuisse, sed sub nomine Aaron dirigitur sermo etiam ad posteros ejus. Sacerdotes autem de partibus sibi deputatis, dividebant et communicabant uxoribus suis et filiabus, quibus non erant eas coram Deo levare, dum sacrificia salutaria offeruntur, sicut multoties dictum est.
Inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato plebis seu principis, quum quæreret Moyses, id est carnes hirci sic immolati: has namque quærebat Moyses, ad videndum an in esu earum lex esset servata; exustum reperit, quia totum corpus ejus fuit relictum in igne ex inadvertentia sacerdotum, qui mœrore et turbatione confecti fuerunt ex horribili morte consacerdotum et fratrum suorum. Iratusque ira per zelum contra filios Aaron qui remanserant, ait: Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, id est, cur non satis tempestive manducastis partes hirci pro peccato oblati, deputatas esui vestro, quæ sancta sanctorum est, et data vobis, ut portetis iniquitatem multitudinis, id est, solliciti sitis Deo reconciliare eos, pro quibus oblatus est hircus, quasi eorum peccata essent vestra, et rogetis pro ea in conspectu Domini, utpote devote et reverenter, tanquam in Dei præsentia constituti? præsertim quum de sanguine illius non sit illatum intra Sancta, hoc est in ipsum tabernaculum ad liniendum ex eo altare thymiamatis13, sicut fiebat de sanguine vituli pro peccato populi immolati, ut habetur quarto capitulo. Si autem fuisset de sanguine hirci hujus illatum in Sancta, fuisset extra castra, ut dicitur, totaliter comburendus. Et comedere eam debueratis in sanctuario, id est in atrio seu exedra sanctuarii.
Respondit Aaron pro filiis suis et pro se: Oblata est hodie victima pro pecca- to, et holocaustum coram Domino : quasi dicat, In parte solvi et feci quod facere debui. Mihi autem accidit quod vides : videlicet incendium filiorum meorum. Quomodo potui comedere eam, scilicet hostiam hirci, aut placere Domino in cærimoniis ejus, id est per observantiam præcepti, et ritus istius cærimonialis de esu hostiæ hujus cum filiis meis, mente lugubri, id est in tanta tristitia? quasi dicat : Præ turbatione, mœrore, et inadvertentia contigit iste defectus, nec delectabat nos cibus in isto eventu. Quod quum audisset Moyses, recepit satisfactionem, id est, piæ excusationi acquievit, nec afflictos voluit magis affligere. Excusatio quoque hæc absolvit eos vel a toto reatu, vel saltem a tanto.
Circa prædicta allegat, et sequitur Lyra Rabbi Salomonem, dicentem quod Aaron pro peccato suo in vituli conflatione, meruit non solum mori, sed etiam cum sua posteritate deleri. Unde in Deuteronomio Moyses ait : Adversus Aaron vehementer iratus Dominus, voluit eum conterere.14 His vero Rabbi Paulus contradicit, affirmans quod peccatum illud Aaron non fuit ita enorme, quod meruit cum sua posteritate deleri. Circa quod possent multa hinc inde induci. Nam et in libris Regum multi reges cum sua posteritate leguntur propter idololatrias suas deleti.15 Sed de hac difficultate pertranseo, quum Dei sit judicare, quantæ gravitatis sint vitia hominum coram se, et quantum ac qualiter ex diversis causis et circumstantiis allevientur vel aggraventur : de qua re veritatem pro certo agnoscere non valemus, nisi in quantum in Scripturis aut aliter revelatur.
Footnotes
Chapter 24 of 52