Articulus 24
DE MYSTICO HUJUS DECIMI CAPITULI SENSU.
ARREPTISQUE Nadab et Abiu thuribulis suis, etc. Per duos hos sacerdotes, qui irreverenter et inconsulte cum impetu quodam ad opus sacerdotii sui se ingesserunt, recte intelliguntur sacerdotes et præsules, clerici et prælati, qui officiorum et ordinum suorum dignitatem eminentiamque pensantes, magnitudinem vero annexi periculi, et onus ac debitum concessæ potestatis ac præsidentiæ non ponderantes, inaniter gloriantur, ac stolide intumescunt, et sine congrua præparatione ad ea quæ possunt, accedunt sine reverentia et timore, abutentes commissa auctoritate; quibus in Amos minatur ac loquitur sermo divinus : Væ qui lætamini in nihilo, qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?1 Advertant hi illud Sapientiæ :2 Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet; et quod ait Salvator : Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.3 Posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum. Thuribulum tuum, o sacerdos ! est mens tua, in qua thus saluberrimæ mortificationis, flagrantis orationis, dulcissimæ devotionis et meditationis, Deo jugiter debes offerre : in quo alienum ignem ponis et offers, dum rationi tuæ carnalis dominatur affectio, dum aliquid turpiter amas, dum concupiscentiarum aut cupitorum fervore exæstuas, aut pro lucro terreno divina exsequeris. Huic igni superponit incensum, qui objecta et cogitamina male inflammantia, suo inserit cordi. Talis igitur igne ultionis divinæ meretur consumi. Heu quam multi modo sunt tales ! et ipsi sunt mortui coram Deo.
Dixitque Moyses : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in his qui appropinquant mihi. Hinc princeps ait Apostolorum: Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Unde et per Ezechielem locutus est Dominus:4 A sanctuario meo incipite.5 Nempe quo altior gradus, eo major ruina, eo quoque intolerabiliora instant supplicia. Itaque in ministris Ecclesiæ qui nomen Domini polluunt in medio populi, quem scandalizando ad varia trahunt peccata, Deus se ipsum sanctificat, dum in eis veritatem suæ justitiæ rigorosius manifestat.67 Qui autem cum vera devotione et sancta dilectione accedunt ad Dominum, juxta illud, Accedite ad eum, et illuminamini:89 ipsi sanctificant Dominum, dum cum corde, ore et opere venerantur, aliosque ad idem inducunt. Et ita, quantum in ipsis est, Deum esse sanctum et summum demonstrant, cujus in se recognoscunt atque extollunt excellentiam infinitam, quemadmodum Isaias hortatur: Dominum exercituum sanctificate. Et summus Apostolus: Dominum, inquit, Christum sanctificate in cordibus vestris. Pro hac obtinenda et exercenda sanctificatione, oramus quotidie, proferentes: Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum.10 Quod audiens Aaron, tacuit. Ita et omnis qui præest aut subest, terribilibus his auditis, ab omni verbo superbo, injusto, illicito sileat, imo ab omni opere cesset iniquo.
Præterea per hoc, quod filii Aaron sepulti sunt in tunicis suis lineis, sicut jacebant occisi, potest intelligi, quod opera morientium eos sequuntur, et quod unusquisque in ea mentis dispositione et affectione, conversione seu aversione, manet in æternum post mortem, in qua recedit a corpore.
Locutus est Dominus sacerdotibus: Nolite nudare, etc. Caput suum nudat, qui peccando, propriam mentem decore virtutum et donis gratiæ privat, vel qui secreta cordis sui insipienter revelat. Hinc in Apocalypsi dicitur tali: Vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ.11 Et vestimenta vestra nolite scindere. Vestimenta animarum nostrarum, sunt sapientia et virtutes ac opera bona, ipsaque caritas vestis est nuptialis.
Hæc vestimenta in sua integritate sunt conservanda, nec caritas ab ullo est retrahenda. Vestis quoque est ecclesiastica unitas, quæ summa cum diligentia inviolabiliter est tenenda, nulloque schismate, nulla hæresi, nulla aversione frangenda, quum dicat Apostolus:12 Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Fratres vestri et omnis domus Israel, hoc est sæculares fideles et laici, plangant incendium, quod Dominus suscitavit; vos autem non egrediemini fores tabernaculi. Ex hoc habemus, quod sæculares homines possunt temporalia damna et propinquorum amicorumque mortem deflere. Sed homines spirituales religiosi, et in sacris Ordinibus constituti, tantæ debent perfectionis consistere, tamque vehementer circa spiritualem profectum ac commune bonum contemplationemque divinorum esse intenti, ut cuncta temporalia et mala pœnalia penitus parvipendant: imo nullus fidelium de corporali suorum morte debet immoderate tristari instar infidelium, qui futurorum non habent fidem bonorum, quum dicat Apostolus:13 Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
Dixit quoque Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum. Si hoc jussum est pontifici ac sacerdotibus veteris legis, quorum sacerdotium fuit carnale, et circa corporalia, irrationalia aut inanimata sacrificia versans: quanto magis sacerdotibus evangelicæ legis, qui assidue ingrediuntur ecclesiam ad ministrandum seu offerendum, vitanda et exhorrenda est omnis ebrietas, crapula, et ingurgitatio detestanda?14 Ebrietas namque et fornicatio et vinum auferunt cor. Ut habeant scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter vere religiosa et superstitiosa, inter vere et apparenter virtuosa, inter vera et falsa, doceantque populum universa Dei præcepta, et quidquid ad salutem requiritur animarum: ne propriis vitiis excæcati, proferant mortua atque sterilia verba, nuda et insipida documenta, aut certe ne cupiditate proprii commodi, aut timore sui incommodi, subticeant veritatis doctrinam, et subditorum palpent peccata; vel, quod pessimum est, blandiantur peccantibus, seu peccatorem in desideriis animæ suæ laudent, quæ et cunctis fidelibus prorsus vitanda sunt.15
Circa hæc loquitur Origenes: Sacerdotes et clericos qui portio Dei sunt, vult ipse Dominus sobrios esse, jejunantes ac vigilantes omni tempore, maxime quando ad exorandum Dominum, et sacrificandum in conspectu ejus, altaribus præsto sunt. Sobrietas enim omnium virtutum est mater, sicut econtrario ebrietas omnium vitiorum. Nam et Apostolus pronuntiavit aperte: Vinum in quo est luxuria;16 ut ostenderet, ex ebrietate quasi primogenitam filiam generari luxuriam. Præterea, Dominus et Salvator regia auctoritate sacerdotibus simul ac populis leges ac jura constituens: Attendite, inquit, ne graventur corda vestra ebrietate et crapula et sollicitudinibus sæculi, et veniat super vos subitaneus interitus.17 Audistis æterni Regis edictum, et lamentabilem ebrietatis ac crapulæ finem. Sola ebrietas est, quæ animam simul cum corpore debilem reddit. In ceteris quippe fieri potest, ut (secundum Apostolum) dum infirmatur corpus, tunc magis potens sit spiritus;18 et ubi is qui deforis est, homo corrumpitur, ille qui intus est, renovetur.19 In ægritudine autem ebrietatis, corpus simul et anima corrumpitur; spiritus cum carne pariter vitiatur; cuncta membra debilitat, oculos tenebrat, pes vacillat, oblivio velat mentem, ita ut homo se hominem esse ignoret. Hæc Origenes. Quæ quum ita se habeant, quid de sacerdotibus tabernas visitantibus, ne dicam et luxuriantibus, videtur esse dicendum? Nonne vitiosissimi et omni damnatione dignissimi comprobantur?
Hircum qui oblatus fuerat pro peccato, quum quæreret Moyses, exustum reperit. Hoc impletur, dum is qui propter peccata sua corpus suum afflixit, rursus concupiscentiæ igne illud incendit, vitiorumque flamma occidit se ipsum. Quomodo potui placere Domino mente lugubri? Per quod patet, quod inordinata et sæcularis tristitia efficit hominem Deo displicentem, et potentem ad promerendum. Ideo ait Apostolus: Non ex tristitia aut necessitate.20 Itemque: Gaudete in Domino semper.21 Et rursus: Sæculi tristitia mortem operatur.22 Quod quum audisset Moyses, recepit satisfactionem. Sic prælatus, judex, imo et quilibet Christianus, rationabili excusatione audita, placabilis esse debet, non austerus aut vindicativus. Verumtamen is qui præest, non debet nimis faciliter excusationibus subditorum fidem præbere, sed causam quam nescit, diligentissime investigare. Cetera ex præhabitis patent.
Footnotes
-
Amos vi, 14. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
Luc. xii, 48. ↩
-
1 Petr. IV, 17. ↩
-
Ezech. IX, 6. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Ps. XXXVI, 23. ↩
-
1 Petr. III, 15. ↩
-
Is. VIII, 13. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Apoc. III, 18. ↩
-
1 Cor. I, 10. ↩
-
1 Thess. IV, 12. ↩
-
Osee IV, 11. ↩
-
Ps. 1x, 24. ↩
-
Ephes. v, 18. ↩
-
Luc. xxi, 34. ↩
-
II Cor. xii, 10. ↩
-
II Cor. iv, 16. ↩
-
II Cor. , 1x, 7. ↩
-
Philipp. iv, 4. ↩
-
II Cor. xii, 10. ↩
Chapter 25 of 52