Articulus 25
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI: LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN ET AARON.
PRO hujus intellectu capituli advertendum in primis, quod in prima secundæ, quæstione 102, asserit S. Thomas: Populus Judæorum fuit specialiter deputatus ad cultum divinum, et inter eos, præcipue sacerdotes: et sicut aliæ res quæ ad cultum applicantur divinum, aliquam debent specialitatem habere, quod ad divini cultus honorificentiam pertinet: ita in conversatione illius populi, et maxime sacerdotum, debuerunt esse aliqua specialia, congruentia ad cultum divinum vel corporalem, vel spiritualem.123 Cultus autem legis figurabat mysteria Christi, ita quod omnia gesta illorum præfigurabant ea quæ spectant ad Christum, juxta illud Apostoli:4 Omnia in figura contingebant illis. Ideo rationes legalium observantiarum in cibis et consimilibus, dupliciter assignantur: primo, secundum congruentiam ad cultum divinum; secundo, prout aliquid figurabant circa Christum et vitam Christianorum. — Consequenter pensandum, quod duplex pollutio seu immunditia observabatur in lege: una culpæ, per quam polluitur anima; alia cujusdam corruptionis, per quam corpus quodammodo inquinatur. Loquendo ergo de prima immunditia, nulla cibaria erant immunda, nec hominem poterant inquinare ex sua natura, quemadmodum ait Salvator: Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quæ procedunt de ore.5 Verumtamen aliqui cibi possunt per accidens hominem inquinare, in quantum contra votum, vel obedientiam, aut ex nimia concupiscentia comeduntur, vel in quantum præbent fomentum luxuriæ, propter quod quidam abstinent a vino et carnibus. — Porro, secundum corporalem immunditiam, quæ est corruptionis cujusdam, aliquæ animalium carnes quamdam immunditiam habent; vel quia ex rebus immundis vescuntur, ut porcus; aut quia immunde conversantur, ut animalia quædam sub terra habitantia, sicut talpæ et mures, unde et quædam eorum fœtorem contrahunt; vel quia eorum carnes corruptos generant humores, propter ipsorum superfluam humiditatem aut siccitatem: idcirco prohibitæ sunt Judæis carnes animalium habentium ungulam unam non fissam seu indivisam, propter eorum terrestreitatem; carnes quoque animalium habentium multas fissuras in pedibus, quia sunt nimis cholericæ et adustæ, ut carnes leonis. Eadem ratione prohibitæ sunt eis aves quædam rapaces, quia sunt nimiæ siccitatis; et quædam aves aquaticæ, propter excessum humiditatis; similiter aliqui pisces non habentes squamas et pennulas, ut anguillæ, propter humiditatis excessum. Sunt autem eis ad esum concessa animalia ruminantia, ungulamque findentia, quoniam habent humores bene digestos, et sunt mediæ complexionis: quoniam non sunt nimis humida, quod significant ungulæ; nec nimis sicca sive terrestria, quum non habeant ungulam continuam, sed divisam. In piscibus quoque concessi sunt eis pisces sicciores, quod significatur per hoc quod habent squamas et pennulas. Per hoc enim ostenditur complexio piscium humida temperata. In avibus etiam concessæ sunt eis magis temperatæ, sicut gallinæ et perdices, atque hujusmodi. — Alia ratio prædictorum fuit, in detestationem idololatriæ. Gentiles namque, præsertim Ægyptii, inter quos Judæi fuerunt nutriti, animalia hujusmodi prohibita suis idolis immolabant, vel eis ad maleficia utebantur; animalia vero quæ Judæis sunt concessa ad esum, non comedebant, sed ea tanquam deos colebant; vel ob aliam causam abstinebant ab eis. Tertia ratio fuit, ad tollendam nimiam diligentiam circa cibaria. Hinc concessa sunt eis animalia, quæ possunt faciliter in promptu haberi. Quarta ratio fuit figuralis et spiritualis, quæ sequenti tangetur articulo. Hæc Thomas.
Præterea, de ista materia scribit Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus: Post hæc prosequemur immunditias animalium. Ubi primo sciendum, quod quædam animalia immunda erant immunditia corporali et immunditia repudiationis et irregularitatis; quædam vero sola immunditia irregularitatis, qua scilicet prohibita erant a Dei sacrificio et ab esu humano. Nec scimus aliquod animal, quod immundum reputatum sit propter solam immunditiam corporalem. Porcus vero, de quo minus videri posset, non solum habet immunditiam corporalem, sed et legalem. Adhuc enim pagani immolant porcos, et fœdera sua ac pacta sanguine firmant pororum, non aliter ea rata et inviolabiliter observanda putantes, nisi transierint inter partes sacrificii hujus. Atque ut paucis intelligas alia, si salubritati corporum populi sui per hanc animalium discretionem Deus intendere voluisset, animalia non munda vel immunda, sed salubria vel noxia appellasset: quamvis verum sit, quod in animalibus gressibilibus, et avibus ac piscibus, quasi saniora et salubria eis concesserit, multaque venenosa atque mortifera prohibuerit eis. Ad aliud ergo respexit providentia Dei, quamvis non prætermiserit istud. In hoc ergo quod in quadrupedibus animalibus duo signa munditiæ simul conjunxit, videlicet ruminationem et ungulæ divisionem, generali regula de hujusmodi populum informavit: ubi vero alterum deest, immunditiam designavit, ut in camelo et chœrogryllo. Tu autem scito quod camelo sacrificabant idololatræ: hoc ipsum legimus nos in libro de Annulis septem planetarum. Propter quod etiam de chœrogryllo idem hoc licitum est opinari. Nec mirum, si pauca munda animalia reperit Deus, quæ idololatria abominabilia non fecisset, quum apud Ægyptios sexcenta sexaginta tria sacrificiorum genera haberet idololatria, secundum quod dicit Miglodorus. Postmodum vero miseratione deorum, redacta est ad viginti quinque præcipua. Immolationem vero lacertæ, nos ipsi legimus alibi, similiter talparum et vespertilionum. Ad eam quoque dementiam pervenisse idololatras, ut talpas et vespertiliones adorarent, Isaias testatur. Nostris etiam temporibus bufones adorari ab insanissimis gentibus quibusdam audivimus. Ex his igitur paucis intellige et mirare sapientiam Dei, quæ omnia animalia, quæ sibi idololatria usurpavit, abominabilia esse voluit populo suo: ut vel ea non comederent, vel etiam non attingerent, atque hoc ipso longe fierent a ritu idololatrarum: quemadmodum nunc in regionibus ubi adorari dicitur cattus, statuendum esset, ne ibi cattus inveniretur; et ubi bufo dicitur adorari, ne ibi bufo vivere sineretur. Hæc Parisiensis.
Postremo, circa hæc in Scholastica fertur historia: Animalium alia vivunt in terra, alia in aquis, quædam in aere. Inter ea vero quæ in terra sunt, alia sunt reptilia, quæ omnia sunt immunda; alia sub terra latentia, ut talpa quæ generatur de luto, et omnia hæc immunda; alia sunt gradientia super terram, de quibus est hæc regula generalis: Mundum est tantum, quod ruminat et ungulam findit. De piscibus quoque hæc est regula generalis: Mundi sunt pisces illi dumtaxat, qui habent squamas et pennulas. De avibus nominatim expressit, quæ mundæ, et quæ immundæ. Hoc solum de avibus generaliter dictum est: Volatile quod graditur super quatuor pedes, immundum est, nisi crura habuerit retro longiora super quæ saliat.
His præmissis, patebit, omnia in isto capitulo jussa, rationabiliter esse statuta. Itaque ad expositionem textus est procedendum: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron. Cur Dominus aliqua dicat ad Moysen tantum, aliqua vero ad Moysen et Aaron simul, nonnulla autem ad eos et ad filios Aaron, quæri potest: et quantum ad præsens, dici potest, quod ista locutus est non solum ad Moysen, sed item ad Aaron, quoniam totum populum Israel concernebant, quorum jam pontifex exstitit Aaron: unde et eos habuit legitima Dei docere. Ea vero quæ ad sacerdotes tantummodo pertinebant communiter, dixit ad Moysen tantum, tanquam ad principalem omnium ducem et legislatorem ministerialem.6 Dicens ad eos: Dicite filiis Israel: Custodite omnia quæ præcepi vobis, ut sim vester Deus, non solum jure creationis generalisque providentiæ, sed etiam per specialem et gratiosam gubernationem vestri, atque per debitum cultum mihi a vobis exhibendum.7 Verumtamen clausula ista non est in Hebræo.
Hæc sunt animalia quæ comedere debetis, de cunctis animantibus terræ, hoc est e numero animalium gressibilium. Omne8 quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, id est inter jumenta seu pecora, comedetis, hoc est, licite manducare poteritis, tanquam munda secundum legem. Nihilo minus ex speciali devotione licuit a carnibus abstinere, ut patuit in sacratissimo Joanne Baptista. Divisio namque seu fissio ungulæ, signum est temperatæ complexionis; ruminatio autem, bonæ digestionis. Quidquid autem ruminat quidem et habet ungulam, sed non dividit eam, hoc est, fissam eam non habet, seu partes ejus ab invicem non disjungit per motum et ambulationem, sicut camelus, non comedetis illud, quum non sit tam aptum refectioni humanæ; sed inter immunda reputabitis, id est, inter ea quæ secundum legem, immunditiam habent cujusdam corruptionis atque ineptitudinis ad edendum ob causas prætactas, ut dictum est. Sicque quod ait, Inter immunda, non est intelligendum de immunditia et ineptitudine ad offerendum, sed ad comedendum. Nam plura munda et licita erant ad manducandum, quæ non erant munda ad immolandum. Oblatio namque (ut patuit) de pecoribus, non fiebat nisi de tribus animalium speciebus, videlicet bove, ove, et capra. Chærogryllus, qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. Chærogryllus (secundum Glossam) est bestia quæ herinacius appellatur, animal debile, rapax, mortiferum, et spinosum, quoniam pro pilis operitur in pelle quibusdam materiis, instar spinarum pungentibus et acutis. Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. Et sus, quæ et quum ungulam dividat, non ruminat. Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis tam ad vescendum, quam ad tangendum, præsertim dum ex intrinseca corruptione obierunt. Non tamen ex horum contactu tangens contraxit maculam tantam, aut taliter expurgandam, sicut ex aliorum quorumdam contactu, prout infra habebitur.
Consequenter discernitur inter pisces immundos et mundos. Hæc etiam sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci eis licitum est: Omne quod habet pennulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, hoc est in quacumque aqua, comedetis. Quidquid autem pennulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, id est, sive unum horum, sive utrumque defuerit pisci, abominabile exsecrandumque erit vobis: cujus rei causæ litterales præhabitæ sunt; siquidem pisces qui habent pennas et squamas, melioris complexionis consistunt.
Porro pennula piscis dicitur, quod supereminet dorso ejus, et per quod se levat in aerem. Carnes eorum non comedetis. Quidam dicuntur ab esu carnium totaliter abstinere, qui tamen comedunt pisces. Quomodo ergo pisces dicuntur carnes habere? Respondetur, quod extense utendo nomine carnis, pro quocumque mixto animato. Nam et Apostolus ait:9 Alia caro piscium, alia volucrum, alia serpentium.
Interdum vero caro strictius sumitur pro materia tali animata et calida, sanguinem in venis habente. Sicque corpus piscis non dicitur caro. Et morticina vitabitis, ne ea tangatis: ut per hoc admoneamini, quantum ab interiore contaminatione peccati debeatis cavere. Attamen talis contactus non fuit prohibitus per modum absoluti præcepti, tanquam fuerit culpa mortalis, nisi forte contingeret ex legis contemptu; sed per modum cujusdam mandati, quod inter præceptum et consilium habet se medio modo. Unde si ex negligentia, inadvertentia, aut simili modo aliter accidebat, fuerat veniale. Cuncta quæ non habent pennulas et squamas in aquis, polluta erunt.
Sequitur discretio inter aves, quantum ad esum. Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliæetum, et milvum ac vulturem juxta genus suum, hoc est, cujuscumque sint generis seu speciei. Hæ etenim aves sunt rapaces, quod venit ex magna caliditate et siccitate complexionis eorum: ideo esui sunt ineptæ, nec faciliter possent acquiri; essetque curiosum et gulosum, pro tali edulio laborare; vescuntur quoque communiter cadaveribus mortuorum, quemadmodum corvi, de quibus subjungitur: et omne corvini generis in similitudinem suam: hoc est, nullum corvum edetis cujuscumque sit speciei: sicque similitudo hic sumitur pro specie specialissima in similitudine essentiali.
Præterea, de naturis et proprietatibus avium harum multa recoli possent, sed prolixitas est vitanda. Itaque aquila est avis magna, plumis et varietate distincta, acutissime videns, altissime volans, piscibusque insidians, quos, instar saxi descendens in undas, trahit ad littus. Gryphus est avis monstruosa quadrupes, habens corpus formatum ut leo, alas et caput ut aquila; crudelis est valde, homines vivos discerpens, equos odit. Et interdum equum cum equite rapit, et tollit in altum ac devorat. Tam magnos et amplos habet ungues, quod inde (ut fertur) fiunt scyphi, qui in regum ponuntur mensis. Smaragdum quoque et jaspidem ponit in nido suo contra animalia venenosa; atque ut refert Isidorus, sunt aliquæ partes et montes, in quibus abundant aurum et gemmæ, præsertim smaragdus et jaspis, nec inde possunt auferri, gryphis accessum prohibentibus rationali creaturæ, cui rarus et difficilis est aditus illuc. Haliæetus, secundum quosdam, est falco. Aptius tamen (ut videtur) per herodionem, de quo infra habetur, falco intelligitur. Nam libro de Naturis animalium legitur, quod haliæetus seu merulus parva sit avis, aves parvas invadens, rapiens et manducans. Unde quidam putant, quod sit nisus. Milvus est avis rapax, querulosa et importuna, cadaveribus vescens, domesticis præsertim pullis insidians, primo audacior, postea autem timidior, silvestres volucres impugnare non audens. Vultur est avis plurimum rapax, cadaveribus vescens, acuti intuitus, fortisque odoratus, sequens exercitum, sperans vesci cadaveribus vincendorum. Corvus est avis clamorosa, rauca, dolosa, cadavere vivens, rostrum sterquilinio sæpe infigens, animali eruens primitus oculum. Et dicitur funeris præco, quod imminere percipit odoratu, ut fertur.
Consequenter nominantur et aliæ aves prohibitæ manducari. Struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum, bubonem et mergulum et ibim, cycnum et onocrotalum et porphyrionem, herodionem et charadrion juxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. Quemadmodum tangit Isidorus, si in prohibitionibus avium et bestiarum, quæ in isto capitulo prohibentur hominibus comedere, non lateret mysterium, esset in textu superfluitas magna verborum. Multa namque prohibentur in eo, quæ nullus Judæorum aut etiam aliorum bene dispositorum comedere consuevit: quod patet per se, ideo mystica est ratio horum.
Porro struthio est medium quoddam inter volatilia et gressibilia, quæ etsi pennis vestitur, nequit tamen volare ob corporis ponderositatem, sed alis juvatur ad cursum celerrimum. Ovat autem ut avis. Instanteque tempore, quo pariat ova, oculos ad stellas Pleiades levat: quia nec ovat, nisi quum illam viderit constellationem ascendere. Quam quum circa mensem Junii viderit, fodit arenam, et in ea sua cooperit ova: moxque obliviscitur ubi posuerit ea, nec ultra ad illa revertitur; sed calore solis pullificant: quo facto, suos cognoscit alitque pullos. De quo ad Job Dominus protestatur: Struthio derelinquit ova sua, obliviscitur quod pes conculcet ea, etc.10 Ungulas habet fissas instar ungularum quadrupedis; et tantæ consistit caliditatis, ut ferrum deglutiat, digerat, et consumat. Secundum Aristotelem quoque, naturaliter odit equum.
Noctua dicitur, quasi de nocte acute tuens seu videns; et alio nomine nycticorax nuncupatur, et noctibus quærit cibum: cujus clamor odiosus est avibus, quam et aves persequuntur; in die solis splendore visus ejus hebetatur; ova columbarum et monedularum frangit ac vorat, et pugnat cum illis. Larus est avis nunc volans in aere, nunc natans in aqua. Avis est pigra, parva et pinguis, libenter habitans juxta aquas; nec potest remote aut diu volare, ita ut velociter currens eam capere valeat; estque humida valde. Accipiter avis est rapax, prædalis, sive sit silvestris, sive domestica. Silvestris autem est pejor, quoniam aves quas capit, mox devorat. Domesticus vero prædam domino suo repræsentat et servat; flante Austro, contra solis radios alas suas expandit, quatenus poris corporis sui apertis, excutiat eas, et novæ ei accrescunt. Propter quod ad Job Dominus loquitur:11 Numquid per sapientiam tuam plumescet accipiter, expandens alas suas ad Austrum? Bubo est avis turpis, fœda, feralis, noctis amica, in sepulcris habitans et cavernis, pigra, avibus odiosa, a quibus dilaniatur, si in die reperiatur ab ipsis. Et juxta augures malum prætendit, quoniam funebris lugubrisque consistit; templa nocte ingreditur, ut oleum lampadum ebibat; quando ab avibus invaditur, vertit se in supinum, et pedibus se defendit; mures et vespertiliones venatur et edit.
Mergulus a mergendo nomen sortitur, quia frequenter descendit in aquas, ut vermes pisciculosque deglutiat; imminente æquoris tempestate, cum clamore festinat ad littus. Atque ut ait Isidorus, gravem et grandem tempestatem constat mari instare, dum merguli petunt littus. Ibis dicitur Ægyptiaca esse ciconia, in Nilo flumine habitans, serpentium ovis vescens, ex quibus escam nidis suis defert gratissimam. Cycnus est avis nota, pennis albissima, carne nigra; inter pisces nutrita, eos non comedit; ponderosum gerit corpus, ideo raro volat, diligitque quietem; quasi mortem contemnens, dulciter canit, morte instante. Post coitum femella percutit fugatque marem, qui se post coitum balneat; similiter femina ante cibum. Onocrotalus, avis est, quoad sonum, similis cycno, et quasi ventres habens duos, in quorum uno recipit cibos, qui pro vesicula gutturis reputatur, in alio decoquit eos. Cujus, teste Isidoro, duo sunt genera: unum aquaticum, aliud solitudinis. Aquaticum est valde gulosum, anguillis præsertim insidians; quod dum quiescit in littore, rostrum semper erigit sursum, ut ejus acumine se contra accipitrem muniat. Porphyrion est avis, alio nomine pelecanus vocata, cujus duplex est species: una in aqua habitans, et piscibus vescens; altera in terra solitudinem amat, lacertas comedens et serpentes. Ideo serpentes odiunt pelecanos, eisque absentibus ascendunt in nidos ipsorum, atque ipsorum pullos intoxicant: quos rediens parens invenit morientes, et statim se vulnerans, proprio sanguine curat eos.
Herodion, qui et falco, est avis illustrium manibus assueta gestantium, animosa, et majores corpore se aves invadens, abundans plumis, non carnosa, ideo velox et agilis ad volatum, acuti durique pectoris, fortis in unguibus, gravius tamen lædens prædam pectore irruendo, quam rostro lædendo. Quæ nisi primo aut saltem secundo prævaluerit ictu, quasi sibi ipsi indignans aut erubescens, vagatur per aera, nec faciliter ad gestantis revertitur manum. Si vero silvestris est, illa die vix quærit prædam. Charadrion dicitur avis omnino albi coloris, cujus femoris pars inferior purgat caliginem oculorum. Hujus avis hæc fertur natura: Si dirigatur super ægrum moriturum, avertit visum suum ab eo; si super sanandum, visum figit in eum, quasi curando applaudens. Est tamen nutrimenti immundi. Upupa est immundissima avis, humanis vescens stercoribus, in sepulcris commorans, aut in fimo, cujus corde utuntur malefici in maleficiis suis. Quumque senuerit, ut nec videre valeat, nec volare, pulli ejus evellunt ei pennas, et liniunt oculos ejus succis herbarum, ac fovent eam sub alis, donec crescant pennæ ipsius. Sicque renovata, volat ac videt, ut refert Isidorus. Legitur etiam, quod si quis sanguine ejus inunxerit oculos suos, pergens dormitum, dæmones in somnis se suffocantes videbit. Vespertilio est avis fœda et vilis, debilis visus, habens alas sine plumis, et corpus instar muris; circa vesperam egrediens suum latibulum, pro voce sibilum facit terribilem.
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis ad comedendum. Talia enim volatilia, sunt velut monstra, in parte cum avibus, et partim cum gressibilibus convenientia: quibus et idololatræ in suis maleficiis utebantur et sacris, quæ et difficulter acquiruntur. Quidquid autem volatilium ambulat super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, comedere debetis, ut est bruchus in genere suo; et attacus, atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. Opinantur aliqui, quod istæ sint diversæ species locustarum, aut magis animalia diversi gradus in eadem specie, ita quod bruchus est fetus locustæ nondum alatus: qui quum alatus fuerit, cœperitque volare, vocatur attacus; adepta vero perfectione volandi, vocatur locusta. Sed istud non videtur textui consonare, quia de præfatis volatilibus addit, Singula juxta genus suum: per quod insinuari videtur, quod differant generice sive specifice. Hinc alii dicunt, quod attacus major est brucho, differens specie. Ophiomachus vero est bestia quædam pugnans contra serpentes. Denique, secundum Guillelmum in libro de Fide et legibus, quod genera ista locustarum, seu genus locustæ concessum est Judæis in esum, factum videtur in memoriam auxilii eis desuper dati per locustas contra Ægyptios. Beatissimus quoque Joannes Baptista legitur usus locustis in cibum.12 Aliqui tamen ibi per locustas intelligunt herbas, non animalia: quoniam eis videtur, quod non sit carnibus usus in eremo.
Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, exsecrabile erit vobis ad manducandum, sicut jam dictum est; et quicumque morticina eorum tetigerit, id est cadavera ex intrinseca corruptione mortua, polluetur, et immundus erit usque ad vesperam, id est, irregularitatem quamdam seu ineptitudinem, vel indignitatem introeundi sacrum locum, videlicet templum seu atrium, contrahet. Et si necesse fuerit, ut portet quidpiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et erit immundus usque ad solis occasum. Ex isto elicitur et probatur, quod immunditia ista non fuit inquinatio culpæ, quia necessitas a culpa excusat. Porro lotio ista, fuit adspersio aquæ, in qua mixtus fuit cinis vaccæ rufæ combustæ, scilicet aquæ lustrationis. Et quia de tangente præfato non dicitur quod lavabit vestimenta sua, aliqui dicunt, quod immunditia ejus fuit minor, quam istius tale quid portantis; nec indiguit vestimenta sua lavare, id est super ea adspergi aqua præfata, quemadmodum iste qui portavit: quoniam plus est portare, quam tangere.
Quod ambulat super manus, ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia, immundum erit, id est illicitum ad vescendum, ut ursus et simia, quæ per similitudinem quamdam dicuntur manus habere, et super ea incedere, quoniam anteriores eorum pedes sunt similes manibus. Corpora quoque eorum, detractis coriis seu pellibus, similitudinem habent non modicam cum corpore hominis, excoriatoque puero. Unde et una hujus prohibitionis causa assignatur, ne Judæi ex talium animalium esu afficerentur comedere carnes humanas. Sunt autem et aliæ causæ superius tactæ. Qui tetigerit morticina eorum, polluetur, id est, inquinatus manebit, usque ad vesperam: sicque videtur quod post transitum temporis tanti, reddebatur ab illa pollutione immunis. Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia hæc immunda sunt vobis.
Hæc quoque inter polluta, id est esui illicita, reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus. Mustela dicitur quasi mus longus, qui et persequitur mures atque serpentes, quorum quidam latent sub terra, alii supra versantur. Et crocodilus. Is a croceo colore nomen sortitur, bestia magna et quadrupes, nunc in aquis, nunc in terra manens, immanitate dentium unguiumque armatus; corpus habens tam durum, ut repercutiat fortium lapidum ictus. De qua bestia ait Plinius, quod sola inter cuncta animalia movet superiorem suam mandibulam, inferiorem habens immobilem. Tantæ est quantitatis, quod junior Tobias ab ea timuit devorari;13 quam pisces quidam serratam cristam habentes interimunt, interiora ipsius dissecantes. Singula juxta genus suum, mygale et chamæleon, stellio et lacerta et talpa; omnia hæc immunda sunt. Mygale dicitur animal formatum ad deridendum, quia ex se ridiculosum videtur; estque dolosum, rapax et ingluviosum, secundum Glossam. Chamæleon est bestia diversa varietate respersa, tanquam pardus; ad colores quoque quos intuetur, faciliter variatur, sicque in diversos colores mutatur, sicut et primo Ethicorum ait Philosophus, et fingit se mansuetam, quum tamen crudelis sit. Stellio a stella suscipit nomen, quasi stellatus, quum sit variis maculis picturatus, et mutat colores, sicque fertur lucere ut stella. Est autem reptile, lacertæ consimile, interlucentibus guttis pictum instar stellarum; scorpionibus ita contrarium, ut visum ab eis, incutiat ipsis torporem atque pavorem. Unde in Proverbiis dicitur:14 Stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regum. Lacerta et talpa sunt animalia nota. Fertur autem chamæleon aere pasci, quemadmodum talpa terra, salamandraque igni, et halec aqua, juxta illud metricum:
Terra cibat talpam, flammæ pascunt salaman- Unda fit haleci cibus, aer chamæleoni. [dram,
Denique tactus horum censetur immundus et maculans. Qui tetigerit morticina corum, immundus erit usque ad vesperam; et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur. Sicque inanimata ex illorum contactu etiam polluebantur, non utique pollutione peccati, sed inidoneitatis veniendi in humanum aut divinum ministerium ante eorum purgationem. Tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus, id est quodcumque utensilium, tingentur aqua, id est, aqua in qua mixtus est cinis vaccæ rufæ pro peccato combustæ, adspergentur, dum ex prætacto contactu fuerint inquinata; et polluta erunt usque ad vesperum, ita quod etiam post illam adspersionem reputabuntur modo prædicto polluta seu inidonea ad utendum usque ad solis occasum; et sic postea mundabuntur, id est, post horam illam habebuntur ut munda. Vas autem fictile in quod horum quidquam intro ceciderit, id est, in quod corruerit aliquid præfatorum immundorum animalium aut morticina eorum, polluetur, et idcirco frangendum est, quia non potest ob suam fragilitatem tam plene purgari per fortem confricationem, ut lignea, ærea et ænea vasa.
Omnis cibus quem comedetis, id est præparatus ad comedendum, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit, id est edi non poterit. Hoc exponitur de superfusione aquæ contentæ in vase, in quod immundum quodcumque corruerat, ex cujus contactu et aqua illa fiebat polluta; vel forte in detestationem idololatriæ, dictum est de cujuscumque aquæ superfusione, quia idololatræ in suorum honorem deorum aquas, præsertim idolis consecratas, superfundebant cibariis, et quidam eorum aquam colebant. De horum autem rationibus et rationabilibus causis infra dicetur. Et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit, id est, omnis potus seu liquor, vinum ac sicera, si in ea ceciderit quidpiam de illis immundis, non poterunt bibi. Et quidquid de morticinis hujusmodi immundorum ceciderit super illud quod dictum est, puta super quodcumque vas aut instrumentum seu vestem, etc., immundum erit ex illius contactu: sive clibani fuerint, sive chy- tropodes, id est vasa seu ollæ aut potti, habentes inferius pedes super quos stent, destruentur et immundi erunt, si ex illis immundis fuerint tacti: quod intelligendum videtur de vasis et furnis fictilibus terreis, non saxeis aut æneis, quum dictum sit quod vasa lignea sic contacta sint lavanda.
Fontes vero et cisternæ et omnis aquarum congregatio, ut flumina, stagna et maria, munda erunt, quamvis immunda illa in ea ceciderint: quia tam magna aquarum moles, non potest tam facile inquinari; et propter talium aquarum raritatem, præsertim in locis terræ promissionis, poterat Judæis esse grave, si aquæ illæ fuissent tam faciliter inquinatæ, usuique eorum prohibitæ; et etiam quia idololatræ non ita exercuerunt quasdam superstitiones suas circa aquas illas, quemadmodum circa aquas quas habebant domi in vasis; vel quia hujusmodi aquæ magnæ continentur in terra, quæ ex contactu præfato non maculatur, idcirco nec ipsæ. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. Si ceciderit super sementem, id est super semen aut granum nondum in terram projectum, non polluet eam res quæcumque præfata immunda. Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur, ita quod non erit apta ad seminandum, nisi forte purgetur. Cur autem polluitur granum ex immundorum contactu quando madefactum est aqua? Dici potest, quoniam ipsa aqua grano superfusa, ex contactu illo polluitur, et ex consequenti sementis; vel quia sementis humefacta, susceptibilior est peregrinæ impressionis; vel quia idololatræ oppositum ritum habebant. Est tamen omnium horum mystica ratio partim tacta, et partim tangenda.
Si mortuum fuerit animal propria morte, quod licet vobis comedere, scilicet mundum, nisi aliunde interveniat impedimentum; qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperam. Et qui comederit ex eo, id est cadavere per se mortuo, quidpiam, id est aliquam ejus partem quantumlibet parvam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperam. Istud ex dictis est clarum.
Omne quod reptat super terram, quæ scilicet pedes non habent, et ore seu alio modo corpus suum trahunt ac movent, abominabile erit vobis, nec assumetur in cibum. Talia enim in se ipsis impura sunt, esuique inepta. Quidquid super pectus quadrupes graditur, ita quod quamvis habeat quatuor pedes, tamen ob crurum pedumque brevitatem tangit terram in procedendo, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, etiam illa quæ habent plus quam quatuor pedes, et trahunt se per terram, vel ex alia vi se trahunt in procedendo, non comedetis, quia abominabile est, id est, immunda sunt vobis ad esum. Porro, ut super secundum Sententiarum Albertus, Bonaventura et alii scribunt, multiplex est genus reptilium: Unum, quod trahit ac rapit se vi oris, ut aliqui vermes; secundum, quod rapit se vi costarum, sicut serpentes; tertium, quod trahit et rapit se vi pennularum suarum, ut pisces; quartum, quod rapit se vi annulorum, ut animalia annulosa; quinto, extense loquendo, omne animal dicitur reptile, quod movendo se, magnam partem corporis sui applicat terræ, ut stellio et lacerta. Textus vero nunc loquitur de reptilibus terræ, quæ reptando immunditiam contrahunt conversatione et motu, et aliunde sunt vilia, complexionis quoque intemperatæ ad alendam vitam humanam.
Nolite contaminare animas vestras, parvipendendo, aut ex contemptu seu negligentia culpabili violando prætacta mandata. Quamvis enim ex corporali illo contactu non contaminabatur anima macula culpæ directe et immediate, poterat tamen culpam incurrere non curando, aut ex irrationabili causa omittendo observantiam eorumdem. Nec tangatis quidquam eorum, scilicet immundorum, ne immundi sitis immunditia corporali aut spirituali, juxta expositionem præhabitam.
Ego sum Dominus Deus vester : cui cum omni diligentia et puritate est ministrandum, nec dignus est servus meus vocari qui mihi non servit sicut præcipio. Unde et Christus in Evangelio : Quid, inquit, dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ?15 Per Malachiam quoque Dominus loquitur : Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus ?16 et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Sancti estote, id est puri a vitiis, et ornati virtutibus ; quia ego sanctus sum, id est essentialiter purus, virtuosus, perfectus, et sanctitas ipsa immensa, exemplaris, fontana, omnis puritatis et virtutis mensura, causa et regula prima. Dominus autem vult servos suos suæ voluntati conformari ac obedire. Præsertimque Deus, qui est summus pater ac dominus omnium, vult ut homines ad suam imaginem similitudinemque producti, conformentur etiam ei per dona gratiæ ac virtutum, ut Deus Pater resplendeat in filiis suis, et servi ipso suo famulatu ostendant Dominum suum honorabilem esse, aliosque suo exemplo incitent et inducant ad summæ majestatis honorem. Ideo Filius Dei docuit nos orare : Pater, sanctificetur nomen tuum. Item : Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.
Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. Ego enim sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum, id est ad hoc, ut per debitam subjectionem, puritatem et obedientiam, ita colatis me, ut digni sitis me Deum vocare, tanquam id quod super omnia amatis, honoratis et colitis. Propter quod ab idololatris vos eduxi, ne conformemini illis, sed multiplici munditia differatis ab ipsis. Sancti eritis, id est, esse debetis immaculati, præsertim ab omni culpa mortali, et etiam virtuosi et mundi : quia ego sanctus sum, qui cultores meos volo mihi per imitationem esse consimiles, quia peccata odio ac detestor, virtutes sanctitatemque diligo. Hinc ait in Evangelio Christus : Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.17 Et denuo : Estote, ait, perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.18
Postremo additur epilogatio : Ista est lex animantium et volucrum, et omnis animæ viventis quæ movetur in aqua, id est omnis animati aquatici : hoc est, in isto capitulo datæ sunt leges seu jussiones discernendi immunda a mundis, tam in bestiis terræ, quam in avibus aeris ac piscibus aquæ ; et reptat in terra, ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.1920
Circa præhabita plenius intelligenda, pensandum, quia, ut docet Alexander super tertium Sententiarum, et Guillelmus libro de Fide et legibus, voluit Dominus tabernaculum suum in honore haberi, ideo non nisi mundos in illud intrare concessit. Immunditia autem irregularitatis materiæ, quæ requirebat purificationem, multiplex erat : quia vasa in quæ immunda ceciderant, et ea quæ morticina illorum tetigerant, reputabantur immunda, similiter homines qui ea tangebant, clibani quoque et ollæ : in quo non aliud recte intelligi potest, nisi prohibitio appropinquationis ad idololatriam. Ubi enim prohibiti sunt filii Israel tangere hujusmodi animalia vel morticina eorum, prohibiti sunt necessario immolare ea, et de immolatis comedere. In hoc etiam quod immunda judicata sunt immunditia, quæ prohibebat accessum ad Dei tabernaculum, præcisa est etiam ea tangentibus omnis spes emundationis, et appropinquationis ad Deum per illa. Et per hæc ostensa sunt filiis Israel signa divinæ offensionis et indignationis in illis immundis, non propter se, sed propter idololatriam quæ fiebat de eis. Denique vasa in quæ corruerunt immunda, voluit Deus esse polluta cum contentis in eis. Idololatræ enim vasa volebant carere operculis, ut aliquibus servitiis idololatriæ magis præsto essent, atque ut ipsa reptilia idolis immolanda, in ea sponte irreperent, ut mures, mustelæ, lacertæ, sicque invenirentur in vasis illis.21 Sic namque credebant ea esse magis accepta diis suis, utpote electa ab eis. Supersunt adhuc aliquæ idololatriæ hujus reliquiæ. Credunt enim nonnulli insipientes, quædam nocturna numina frequentare domos, et vasa quæ discooperta vel aperta invenerint, postquam inde comederint vel biberint, reimplere. Si autem ea clausa, obstructa, vel cooperta invenerint, inde offendi, et ex hoc domui diffortunium imminere. Hinc et alii asserunt, quod gentiles idololatræ, aquas vasorum, aliosque liquores, in quibus præfata immunda animalia inveniebantur, putabant suis diis acceptas, et eas offerebant illis. Unde secutum videtur, quod vetulæ quædam sortilegæ, vasa in quibus est aqua, dimittunt de nocte aperta, ut nocturna numina illuc veniant ad bibendum. Quum ergo omnipotens Deus Synagogam dilexerit, tanquam sponsam, quasi amore zelotypo: quid mirum, si omnia ista quæ prima facie non videntur alicujus momenti, Judæis prohibuit, quoniam idololatræ talia exercebant?
Postremo, sicut in prima secundæ, quæstione 102, Thomas testatur: Inerat Judæis immunditia quædam ex contactu quarumdam rerum immundarum, cujus litteralis causa fuit propter reverentiam eorum quæ ad divinum pertinent cultum: tum quoniam pretiosas res homines tangere non solent, quum fuerint immundi; tum etiam ut ex raro accessu ad divina, ea amplius venerarentur. Quum enim omnes hujusmodi immunditias homo raro possit vitare, accidebat quod raro patuit eis ad divina accessus, sicque suo tempore cum majori humilitate et reverentia processerunt ad ea. Fuit et alia ratio in quibusdam: nam quoniam soli mundi intrabant, non fuit alicui occasio dimittendi ingressum in sancta ex timore infectionis seu horrore consortii immundorum.
Footnotes
-
II Cor. vii, 10. ↩
-
II Cor. ix, 7. ↩
-
Ps. ix, 24. ↩
-
1 Cor. x, 11. ↩
-
Matth. xv, 11. ↩
-
Is. n. 20. ↩
-
* scripsi ↩
-
Is. ii, 20. ↩
-
I Cor. xv, 39. ↩
-
Job xxxix, 14, 15. ↩
-
Job xxxix, 26. ↩
-
Matth. 3, 4. ↩
-
Tob. vi, 3. ↩
-
Prov. xxx, 28. ↩
-
Luc. vi, 46. ↩
-
Malach. i, 6. ↩
-
Luc. vi, 36. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
Luc. v, 46. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
Chapter 26 of 52