Skip to the text

Articulus 26

DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI UNDECIMI INTELLECTU.

SPIRITUALEM et mysticum hujus capituli sensum, S. Thomas compendiose perstringit magna ex parte in prima secundæ, cujus verba inducam. Primo tamen scire oportet, quod per animalia munda et immunda, homines diversorum morum signari constat ex hoc, quod Spiritus Sanctus volens principem Apostolorum ad gentilium conversionem transmittere, primo ostendit ei in visione vas, in quo erant omnia quadrupedia, serpentia ac volatilia et bestiæ terræ, dixitque ei:1 Surge, Petre, occide et manduca. Itaque per animalia illa prohibita designantur reprobi mores, diversaque vitia, a quibus cavere oportet. Unde in libro contra Faustum loquitur Augustinus:2 Si de porco et agno requiratur, utrumque quoad suam naturam sive essentiam, mundum est, quoniam omnis creatura Dei bona. Quadam vero significatione agnus est mundus, et porcus immundus, tanquam si stultum et sapientem diceres. Utrumque hoc nomen natura vocis et litterarum ac syllabarum, ex quibus constat, mundum est; significatione autem unum est mundum, aliudque immundum. Sic animal quod ruminat, et ungulam findit, significatione est mundum: quoniam fissio ungulæ significat distinctionem duorum Testamentorum, seu Personarum in divinis, duarum quoque naturarum in Christo, atque discretionem boni et mali, seu veri et falsi; ruminatio autem insinuat meditationem Scripturarum et sanum intellectum earum, sive assiduam recordationem omnium pertinentium ad salutem. Et cuicumque alterum horum deest, spiritualiter est immundus: ad quod designandum, illa sola inter terrestria animalia esui Judæorum sunt concessa, quæ ungulam findunt, ac ruminant. Similiter in piscibus, illi qui habent squamas et pennulas significatione sunt mundi: quia per pennulas significatur vita sublimis et contemplativa; per squamas vita pœnitentialis et aspera: quorum utrumque necessarium est ad spiritualem munditiam et perfectionem. — In avibus autem specialia quædam avium genera prohibentur, per quæ specialia peccata notantur. In aquila enim quæ altius volat, prohibetur superbia. In grypho, qui equis et hominibus est infestus, potentium crudelitas reprobatur. In haliæeto, qui pascitur avibus minimis, designantur qui pauperibus sunt molesti. In milvo, qui pullis insidiatur, dolosi. In vulture, qui mortes et seditiones hominum cupiunt. Per corvos nigerrimos, hi qui voluptatibus denigrantur. Per struthionem, qui quamvis alatus sit, volare non valet, religiosi et clerici qui sæcularibus negotiis se immiscent. Per nycticoracem de nocte clare videntem, hi qui in temporalibus sunt astuti, in spiritualibus hebetes. Per larum in aere volantem, atque in aquis natantem, hi qui cum Evangelio observant legalia, vel qui per contemplationem volunt volare, quum adhuc aquis concupiscentiæ seu fluctibus passionum immergantur. Per accipitrem hominibus deservientem ad prædandum, ministri qui potentibus obsequuntur ad pauperum deprædationem. Per bubonem nocte alimentum quærentem, luxuriosi, præsertim adulteri, qui in suis actibus tenebrosis et obscenis quærunt latere. Per mergulum in aquis se diu abscondentem ut devoret pisces, gulosi qui in delectationum suarum humoribus se demergunt. Per ibim seu ciconiam serpentibus vescentem, invidi, qui aliorum adversitatibus tanquam serpentibus reficiuntur. Per cycnum album et candidum, longo collo cibum trahentem ex terræ aut aquæ profunditate, hi qui per apparentem justitiam quærunt lucra terrena. Per onocrotalum, qui in folliculis suis cibaria colligit, et ea postea mittit in ventrem, signantur avari. Per porphyrionem, qui omnem cibum suum aquis intingit, hi qui juxta aliorum arbitrium nil facere volunt, sed solum quod fuerit tinctum aquis propriæ voluntatis. Per herodionem seu falconem, hi qui proni sunt ad sanguinem effundendum. Per charadrion, quæ est garula avis, loquaces. Per upupam in cantu gemitum simulantem, tristes inordinate. Per vespertilionem circa terram volantem, hi qui sæculari scientia præditi, sola terrena sapiunt. Per quadrupedia repentia, hi qui doctrina quatuor Evangelistarum sic abutuntur, quod per eam ad amorem cœlestium non levantur. Hæc Thomas.

Itaque omnia præmemorata vitia devitemus, nec eorum impiis delectationibus reficiamur, nec eorum consortio qui talibus sordidantur, incorporemur. Quumque convenerimus, unus alium reficiat non animali immundo, hoc est non vitiosa narratione, non detractione, nec levitatibus aut læsionibus aliorum, ut simus et nos animalia munda, proximos verbo et exemplo, oratione et fama salubriter reficientia. Nemo inficiat alium instar serpentium, nec instar rapacium avium aliena diripiat. Vilissima ac sordidissima gulæ atque luxuriæ inquinamenta unusquisque jugiter detestetur. Insuper simus animalia ruminantia, ungulamque findentia, ut juxta quod scriptum est, in lege Dei meditemur die ac nocte. Fidei quoque et scientiæ correspondeat conversatio nostra, ne duplici condemnatione dispereamus: quoniam servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis et acrioribus. Sitque in omnibus rationabile nostrum obsequium, et discretione regamur, quatenus decenter et secundum ordinem omnia fiant in nobis, et occasiones peccandi indesinenter vitemus, diligenti cordis custodiæ semper intenti.

Ps. 1, 2.

Luc. xii, 47.

Rom. xii, 1.

1 Cor. xiv, 40.

Nemo per arrogantiam se ipsum fatue erigat, neque per ambitionem super confratres suos exaltari conetur, neque per cupiditatem et gulam, aut sensualem turpissimumque amorem sensibilibus et terrenis inhæreat; sed per pedes animæ suæ, per desideria caritatis, per sanctas affectiones, per orationes et meditationes fervidas et sinceras, Deo altissimo cohærere, uniri, infigi conetur, satagat et non cesset. Nullus per consensum aut communionem illicitam tangat immunditiam alienam, et ita custodiat se, ne proximorum peccata cadant aut redundant in se ipsum. Nemo per invidiam, malitiam, nequitiam, scandalosamve actionem efficiatur animal venenatum; nec ad similitudinem talpæ et vespertilionis odiat lucem veritatis, splendorem justitiæ, manifestationem culparum suarum, correptionem et dignam castigationem ipsarum. Fictam justitiam, et omnem duplicitatem atque hypocrisim abominemur. Sicque omni torpore acediæ prorsus evulso, Domino Deo nostro substantialiter et incircumscriptibiliter sancto, in omni sanctitate et justitia, vel saltem in quotidiano profectu, incessabilique divinorum incremento charismatum serviamus, atque per hæc Patri nostro cœlesti, humiliter et ferventer ac ordinate assimilari nitamur.

Postremo, circa hæc loquitur Origenes: Primus cibus noster est Dominus et Salvator, qui ait: Caro mea vere est cibus; et, Ego sum panis vivus. Secundo loco, post ipsum, Petrus et Paulus, omnesque Apostoli. Tertio loco, eorum discipuli. Et sic unusquisque pro quantitate meritorum suorum et sensuum puritate, proximo suo mundus efficitur cibus.3 Arbitror autem illum ruminare, qui operam dat scientiæ, et in lege Domini meditatur assidue. Dividit autem ungulam, qui ea quæ legit secundum litteram, ad sensum revocat spiritualem, atque ab infimis et visibilibus ad invisibilia et altiora conscendit. Sed si vita tua et actus tui non habeant discretionem, sed a fide tua et a verbis ac sermonibus discrepent, camelus es tortuosus ac deformis, quia arctam viam a spatiosa non segregas. Lepus vero est, qui inordinata formidine tremit. Iterum ait: De mundis et immundis animalibus scientiam desuper accepit Apostolus, quoniam quidem eminentiorem se et majorem non habebat in terris.4 Et sicut ex præcedentibus ac subsequentibus verbis Origenis ostenditur, hoc ipse de beatissimo Petro disseruit.5 Alia multa de his scribit Origenes in homilia, de quibus pertranseo, quia habentur magna ex parte in Glossa.

Footnotes

  1. Act. x, 11-13; xi, 5-7. ↩

  2. Thomæ verba, 1, 2, q. 102, 6, ad 1. ↩

  3. Joann. vi, 36, 51. ↩

  4. Act. x, 15. ↩

  5. Pl. 1, 2. ↩

Chapter 27 of 52