Articulus 27
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI DUODECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.
PRÆCEDENTI capitulo actum est de immunditia quæ ab exteriori causa contrahitur. Nunc tractatur de ea quæ ab intrinseca causa est, et est hæc immunditia quadruplex: Prima, feminæ parientis, de qua nunc sermo; secunda, lepræ; tertia, fluxus seminis; quarta, fluxus sanguinis.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier si suscepto semine pepererit masculum. Secundum Origenem, superflue Moyses addidisset, Si suscepto semine, nisi scivisset in spiritu virginem masculum parituram. Atque ut addit sanctus pater Bernardus, Moyses dicturus, Mulier si pepererit, immunda erit, timuit crimen blasphemiæ super Matre Christi incurrere: ideo addidit, Si suscepto semine. Hinc alii dicunt, quod beata Virgo excepta fuit ab ista lege, quia concepit et peperit sine virili semine. Quocirca Rabbi Paulus fideliter addit: Per hoc quod dicitur, Mulier si suscepto semine pepererit, Moyses intelligitur non solum excepisse eam quæ non suscepto semine peperit, sed etiam asseruisse, quod aliqua mulier absque susceptione seminis erat paritura. Alias conditio illa, Si suscepto semine, esset omnino superflua. Unde infra quum de partu feminæ agitur, non additur talis conditio; sed simpliciter dicitur, Si autem feminam pepererit: quoniam nulla feminam peperit, nisi suscepto semine.
Immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ, id est eo modo quo immunda est quæ fluxum menstrui patitur. Et ob hoc ab aliorum communione separatur, quoad lectum et cibum ac sanctuarium: imo et omne quod tangit, reddit immundum. Sic et femina pariens, fuit immunda primis septem diebus propter assiduum menstrualis sanguinis fluxum.
Et die octavo circumcidetur infantulus prout in Genesi legitur esse præceptum.1 Puella autem in lege scripta, quemadmodum et in lege naturæ, ab originali culpa purgabatur fide parentum. Ipsa vero puerpera triginta tribus diebus post illos primos septem dies, manebit in sanguine purificationis suæ, id est, domi manebit, nec exiet, et erit persistens in sanguine suo, aliquantulum sed nondum perfecte purgato. Unde in his diebus licuit ei a lecto surgere, et ire in domo, et aliis communicare in cibo et sede, non autem in lecto; nec reddebat immunda, ea quæ tetigit. Omne sanctum non tanget, id est, nihil Deo oblatum aut consecratum licebit ei manducare aut tangere, quia adhuc aliqualiter sustinet sanguinis impuritatem aut fluxum; nec ingredietur sanctuarium, scilicet atrium ejus in quod laici introibant, propter reverentiam sacri loci; donec impleantur dies purgationis ejus, videlicet usque ad quadragesimum diem. Nam et tot diebus secundum philosophos formatur et organizatur corpusculum maris in utero matris, ut in Scholastica fertur historia. Verumtamen Beda super Joannem refert, quod secundum philosophos corpus maris in quadraginta sex diebus perficiatur.
Sin autem feminam pepererit, immunda erit majori immunditia illa præfata, duabus hebdomadibus, scilicet quatuordecim diebus, juxta ritum fluxus menstrui, id est, secundum quod observatur immunditia ista in patientibus fluxum sanguinis mensualis, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ, sicut modo expositum est. Sicque in partu femellæ dies utriusque purificationis duplicabantur, et octoginta diebus purificatio complebatur, quoniam tot diebus (ut fertur) corpusculum filiæ formatur. In femellæ quoque conceptu est calor debilior, propter quod materiam tardius digerit, unde et impura materia prolixius consumitur ac purgatur.
Quumque expleti fuerint dies purgationis pro filio sive pro filia: quam scilicet purgationem necessariam habet propter generationem prolis, vel potius propter immunditiam generationi annexam et concomitantem; deferet ad sacerdotem atque ad ostium atrii templi agnum anniculum in holocaustum, id est ad hoc, quod Deo in holocaustum immoletur ad reverentiam ejus qui prolem concessit, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti. Hoc quidam exponunt de peccato, quod mater in concipiendo incurrit: quia etsi copula conjugalis fieri queat absque peccato, raro tamen contingit absque admixtione saltem venialis peccati. Quidam vero exponunt de originali peccato filiæ, nam filio fuit in circumcisione dimissum: quod non videtur idonee dictum, quia et filiæ fuit indultum per remedium ei conveniens, et prætactum.
Aliqui autem dicunt, quod offerebatur columba illa aut turtur pro remissione peccati originalis præterita: quod reprobat Lyra, quum paulo post dicatur : qui offeret illa coram Domino, et rogabit pro ea sacerdos, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui. Per quod patet, quod loquitur textus de mundatione matris, non prolis. Cui reprobationi opponit Rabbi Paulus, quod mundatio illa a profluvio sanguinis, non fuit mundatio a peccato mulieris in conceptu contracto, sed a quadam irregularitate immunditiæ, ob quam non poterat sanctuarium ingredi, etc. Hæc demum reprobatio staret, nisi in textu apertissime diceretur, quod columbam sive turturem offeret pro peccato. Attamen reprobatio Lyræ videtur se ipsam perimere, quia revera mundatio a profluvio sanguinis, non fuit mundatio a peccato, sicut et Rabbi Paulus tangit. Unde quod dicitur, Orabit pro ea sacerdos, et sic mundabitur a profluvio, potest ita exponi, quod sacerdos offerens orabit pro muliere et remissione sui peccati, quod sive in conceptu, sive interim incurrit. Porro quod sequitur, Et sic mundabitur, etc., referendum est ad totum præcedens, utpote quod puerpera per observantiam dierum utriusque purificationis suæ, et ceterorum quæ ei nunc jussa sunt, purificabitur a sanguinis seu seminis sui profluvio, ita quod propter profluvium illud præteritum, ultra non prohibebitur a sanctuarii introitu, a communione mariti quantum ad lectum, nec a contactu et esu immolatorum.
Ista est lex parientis masculum aut feminam, id est, præinductum præceptum concernit puerperam, tam eam quæ masculum, quam illam quæ feminam parit. Fuitque eadem oblatio, sive masculum, sive femellam genuerat. Quocirca quæri posset, quot diebus durasset purificatio seu immunditia ejus, si simul masculum genuisset ac filiam.
Quod si non invenerit manus ejus, id est, ad offerendum non habuerit, nec potuerit acquirere, neque offerre agnum, sumet duos turtures aut duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato; orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. Hæc fuit oblatio pauperum. Unde et sacratissima Virgo in sua purificatione hæc immolavit : quo constat quod pauper erat, quamvis parentes ejus satis divites fuerint. At quæ in die Epiphaniæ copiosa Unico suo fuerunt munera a Magis oblata, ipsa creditur pauperibus erogasse, aut in pios usus expendisse. Denique holocaustum illud sive agnus, sive turtur, aut columba, offerebatur pro fetu; hostia autem alia pro parentis peccato. Atque ut Josephus addit, et ex textu Exodi patet, primogeniti præter hæc redimebantur quinque siclis, primogenitis Levitarum exceptis.
Moraliter, mulier suscepto semine concipiens et pariens masculum, est anima rationalis, Dei sponsa et conjux Agni:2 quæ fecundante eam Spiritu Sancto lumine gratiæ seu verbo divini sermonis, concipit virile propositum, et illud perducit ad actum virtuosum, idoneum et constantem, juxta illud Isaiæ: facie tua concepimus, et peperimus spiritum salutis.3 Verumtamen mulier ista immunda est septem diebus : quia per omne tempus vitæ præsentis, universæ justitiæ nostræ sunt quasi pannus menstruatæ, et in multis offendimus omnes.45 In octava autem mundatur, quia in resurrectione futura omnis defectus ab electis tolletur. Per quadraginta quoque dies purificationis, tempus pœnitentiæ designatur, quia et Christus tot jejunavit diebus. Si autem pepererit feminam, id est propositum emendationis aut spiritualis profectus parvum ac debile, instabilemque exsecutionem ipsius, reputatur immundior, et dupla purificatione est indigens : quia secundum mensuram peccati, debet et satisfactionis modus consistere. Postremo, quidam quasi theologicas et mysticas causas assignant, cur in partu femellæ diuturnior immunditia erat parientis, videlicet quod Deus honoravit in hoc sexum masculinum, quia humanam naturam in sexu illo decrevit assumere, et quia in transgressione originalis peccati mulier culpabilior fuit.6
Footnotes
Chapter 28 of 52