Articulus 28
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI TERTIIDECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN ET AARON.
DE lepris et speciebus earum et curatione, sacrificiisque pro earum purgatione offerendis nunc agitur. Dicit autem Magister in historiis, quod quatuor sunt genera lepræ. Primum in cute, secundum in capillis, tertium in veste, quartum in domo. Porro Origenes plenius distinguens, dicit in isto capitulo tangi sex species lepræ. Quem Isidorus sequens, ait : Invenimus legislatorem posuisse sex species lepræ in homine. Prima est barbæ et capitis, secunda calvitii et recalvationis, tertia carnis et cutis, quarta cicatricis albæ cum rubro, quinta ulceris, sexta adustionis. Verumtamen in his speciebus, vel potius modis, nomen lepræ æquivoce sumitur, sicut patebit.
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color, id est intermixtus, et multum mutatus a naturali pristinoque colore, sive pustula. Pustula dicitur turgens et tumens collectio putredinis, in superficie carnis apparens, ab intra ascendens. Aliquando vero vocatur infirmitas, quæ hominem efficit putidum, a puteo, quod est fœtere. Aut quasi lucens quidpiam, id est pars carnis ex corruptione transparens, id est plaga, id est infirmitas lepræ : quæ interdum a Deo in ultionem peccati infligitur, et ita est proprie plaga ; vel non sine justa permissione divinæ providentiæ oritur, estque læsio quædam naturæ, et ita adhuc plaga vocari potest. Talis autem transparentia carnis ex corruptione humorum, est probabile atque communiter verum lepræ signum : idcirco quum dixerat, Aut lucens quidpiam, addidit, Id est plaga lepræ, non quod caro illa sit lepra, sed quia lepra est in ea. Adducetur, vel sponte solus ibit ad Aaron sacerdotem, puta pontificem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus, id est ad aliquem inferiorem sacerdotem, quem ad hoc deputaverit pontifex : et propter arduitatem hujus causæ, atque ob testimonium perhibendum de discussione ac judicio sacerdotis, probabile est, quod comites aliqui adducebant talem infirmum ad sacerdotem; non tamen usque in atrium tabernaculi, quia suspectus fuit de lepra.
Qui quum viderit, id est esse cognoverit, lepram in cute : transparentia namque præfata hoc indicat, præsertim quando ei junguntur et alia signa, de quibus subjungitur ; et pilos in album mutatos colorem, capillos videlicet capitis, qui paulo ante fuerunt coloris alterius. Ita mutatio illa non venit ex senio, frigiditate, timore aut simili causa, quæ in se non est ægritudo. Ipsamque speciem lepræ, id est locum seu partem carnis aut cutis in qua est, humiliorem, id est depressiorem seu profundiorem, cute et carne reliqua : quæ depressio venit ex corrosione, qua lepra sua putriditate corrodit et partim consumit carnem aut cutem, in qua est. Plaga lepræ est indubitanter, et ad arbitrium ejus separabitur : id est, juxta judicium sacerdotis leprosus a communi hominum habitatione et communicatione in vita civili removebitur.
Sin autem lucens candor de quo dictum est, fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, id est, caro seu cutis illa transparens, non fuerit bassior partibus ei vicinioribus, et pili coloris pristini manserint, non mutati alium in colorem ; recludet eum sacerdos in domo ad hoc deputata, diebus septem, ad vitandum periculum, ne scilicet interim quis inficiatur ab illo, si forte leprosus exsistat: quia in dubiis, præsertim in causis et casibus periculosis, securior pars est tenenda. Et considerabit suspectum de lepra die septimo; et si quidem lepra, id est id quod videbatur esse lepra seu signum lepræ, ultra non creverit per profundationem, corrosionem seu depressionem sui subjecti, nec per pilorum mutationem in album colorem, nec transierit in cute priores terminos, se diffundendo aut pustulas pariendo, ita quod nec extensive nec intensive viderit eam auctam; rursus includet eum septem diebus aliis, ut veritas interim ex effectu pandatur: quia in re tam periculosa et ardua, non est præcipitanda sententia, nec sine sufficienti examinatione veritatis proferendum judicium. Propter quod Hesychius ait circa hunc locum: Non cito judicemus, sed frequenter inquiramus.
Et die septimo hujus secundæ reclusionis, contemplabitur sacerdos hominem illum. Si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, id est, si cutis seu caro quæ putabatur leprosa, non fuerit interim albior aut transparentior facta, sed in pristino colore permanserit, aut ab albore et translucentia priori parumper recesserit; mundabit eum, quantum ad manifestationem, id est, judicabit eum esse immunem a lepra; quia scabies est, id est alia quædam indispositio corporis minor lepra, et non infectiva, curabilis quoque. Lavabitque homo vestimenta sua, in signum suæ munditiæ, et mundus erit: id est, quia judicatus est mundus a lepra. Quod si postquam a sacerdote visus est, id est consideratus, et munditiæ redditus, id est mundus judicatus, iterum lepra creverit, vel etiam quæ latuit, de novo apparuerit, quia sacerdos poterat falli in judicando de lepra; adducetur ad eum, puta ad sacerdotem, si manifesta et certa lepræ indicia deprehenduntur in illo, et immunditiæ condemnabitur, id est, legi leprosorum judicabitur subjacere.
Consequenter agitur de lepra carnis sub cute confracta aut rupta. Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, et videbit eum, hoc est, leprosum diligenter considerabit. Quumque color albus in cute fuerit, id est in pilis cutis, juxta sensum præhabitum. Unde subjungitur: et capillorum mutaverit adspectum, id est, albedo illa ex putrefactione interiori exporta, ostenderit capillos a pristino et naturali colore subito in alium mutatos colorem, scilicet in alborem; ipsa quoque caro viva apparuerit, id est, cute jam rupta ex putrificante corruptione et corrosione, ipsa caro albescens et quasi transparens exstiterit; lepra vetustissima judicabitur atque inolita, id est innata, carni , ita quod caro est quasi assuefacta hujusmodi infectione. Contaminabit itaque eum sacerdos*, id est, immundum et leprosum esse dictabit,* et non recludet, quia perspicue immunditia est*, id est lepra, quæ antonomastice immunditia nominatur, loquendo de immunditia corporali.*
Sin autem effloruerit, id est foris longe ac late se fuderit, discurrens lepra in curte, id est scabies similis aliqualiter lepræ: quæ scabies ab imperitis lepra esse censetur. Sicque lepra in isto capitulo sumitur multum æquivoce. Et operuerit omnem carnem, id est totum hominis corpus, a capite usque ad pedes inclusive, aut etiam exclusive, quidquid sub adspectu oculorum cadit, omnes scilicet visibiles corporis partes; considerabit eum sacerdos, et teneri a lepra mundissima judicabit, id est, judicialiter dicet, quod perfusus sit scabie, quæ non est lepra absolute, sed mundissima lepra, id est infirmitas quædam curabilis, aliquid secundum apparentiam habens simile lepræ; eo quod omnis cutis in candorem versa sit, id est tota caro, ita albescens absque quarumdam partium corrosione et putrida depressione; et idcirco homo mundus erit, id est, a macula lepræ judicabitur alienus: nam et scabies illa suo pruritu putridos extrahit et consumit humores, sicque corpus purgatur per eam.
Quando vero caro vivens in eo apparuerit, id est, dum in ipso infirmo rupta (ut dictum est) cute, ipsa caro apparuerit lucens, juxta præhabitum sensum; tunc sacerdotis judicio polluetur, id est, immundus et leprosus esse monstrabitur, et inter immundos reputabitur. Caro enim viva si lepra adspergitur, immunda est. Quod si rursum versa caro fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, juxta modum et intellectum prætactos; considerabit eum sacerdos, et mundum esse a lepra decernet: quoniam scabies est, et non lepra.
Sequitur de lepra ulceris, quod differt a vulnere, quoniam ulcus ex interiori putrefactione procedit, vulnus ab extra infligitur. Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum, et in loco ulceris jam curati cicatrix apparuerit alba sive subrufa; adducetur homo ita dispositus, ad sacerdotem: qui quum viderit locum lepræ humiliorem, id est bassiorem seu depressiorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, id est albefactos modo inducto, contaminabit eum, id est, leprosum esse definiet, quia plaga lepræ orta est in ulcere, id est in carne, in qua ulcus exstiterat. Quod si pilus coloris est pristini, hoc est, si pili non fuerint in colore mutati, et cicatrix ulceris jam sanati fuerit subobscura, sicut expositum est, et vicina carne non est humilior, id est depressior ex corrosione putredinis; recludet eum septem diebus. Et si quidem creverit, id est, si septimo die viderit sacerdos cicatricis lucentem alborem esse auctum in se, vel per extensionem diffusionemque sui; adjudicabit eum lepræ, id est leprosum esse. Sin autem steterit albor ille in loco suo, ita quod non crevit per subjecti sui depressionem, neque per sui diffusionem; ulceris est cicatrix, id est non plus quam solitum ulceris curati vestigium, et homo mundus erit a lepra.
Subditur de lepra vulneris. Caro autem et cutis quam ignis exussit, id est cui vulnus inflictum est seu læsio ab exteriori læsione, scilicet igne, per quem et alia lædentia dantur intelligi, ut ferrum, lapis et lignum, et sanata, albam sive subrufam habuerit cicatricem; considerabit eam sacerdos, homine eam habente sibi adducto; et ecce si versa est cicatrix illa in alborem lucentem, et locus ejus reliqua carne humilior ex carnis corrosione; contaminabit eum, id est judicabit esse leprosum. Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, id est, caro, in qua est illa cicatrix, non fuerit submissior... Reliqua autem quæ dicuntur in isto casu agenda, patent ex dictis: quoniam in isto fit consideratio, sicut in aliis casibus præinductis. Secundum Guillelmum libro de Fide et legibus, Lex cicatrices vulnerum specialiter exhorruit, in suggilationem idololatriæ, qua ignis ab aliquibus colebatur. Cultores enim ignis, in venerationem ipsius, ustiones fecerunt in carnibus suis et cutibus, quemadmodum alii idololatræ incisiones. Accidit autem plerumque, ut vulnus ustionis fiat sanie fluens: ideo in hoc casu, propter corruptionem atque putredinem, nomine lepræ id designavit amator munditiæ Deus.
Deinde subjungitur de lepra barbæ et capitis. Vir sive mulier in cujus capite vel barba germinaverit lepra; verumtamen lepra proprie dicta, non potest esse in barba, sed lepra extense seu similitudinarie sumpta; videbit eos sacerdos. Et si quidem humilior fuerit locus lepræ carne reliqua: quod de lepra capitis accipi debet, non barbæ, nisi per barbam intelligatur subjectum ipsius, in quo crescit et figitur; et capillus flavus, solitoque subtilior, id est, crines a pristino suo colore ac priori grossitie fuerint versi in flavum seu album colorem, et subtiliationem materiæ suæ atque mollitiem; contaminabit eos, judicando quod sint leprosi, quia lepra capitis ac barbæ est. Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, non depressiorem, et capillum nigrum, id est a suo naturali colore non immutatum, sive sit rubeus, sive niger: unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Et quamvis non habeat nigros crines; recludet eum, scilicet virum, cui competit barbam habere, quod mulieribus non solet competere, septem diebus. Unde quod dictum est, Vir sive mulier, in cujus capite vel barba, intelligendum est cum appropriatione: quia quod ait de capite, commune est viro et mulieri; quod autem de barba, viro appropriatur.
Et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est: sumendo capillum pro congerie seu multitudine capillorum; et locus plagæ, id est præfatæ maculæ, de qua adhuc ambigitur an sit lepra, carni reliquæ æqualis; radetur homo absque loco maculæ, id est, pili capitis seu barbæ abradentur, demptis pilis in quibus est macula, vel qui stant in maculæ loco seu carne: qui ad hoc stare sinuntur, ut consideretur an lepra seu macula illa augebitur, et utrum diffundetur per carnem rasam; et includetur septem diebus aliis. Si die septimo visa a sacerdote fuerit stetisse plaga in loco suo, et non diffusa, nec humilior carne illa reliqua; mundabit eum sacerdos, id est, mundum a lepra pronuntiabit, lotisque vestibus suis, mundus erit, id est, tanquam mundus habebitur. Si autem post emundationem præfatam rursus creverit macula in cute capitis aut barbæ, non quæret sacerdos amplius, utrum capillus illius infirmi in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immunditia est, id est lepra, dum tamen alia præmemorata lepræ indicia adsint. Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum. Vir sive mulier in cujus cute, vel in quorum pellibus candor, id est macula lucens aut albor, apparuerit; intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem, cui scilicet aliquid nigri aut rufi admiscetur coloris, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
Sequitur de lepra comæ seu cæsarici. Vir de cujus capite capilli fluunt, calvus ac mundus est: calvus, propter capitis nudationem a crinibus amplius non crescentibus ei; et mundus a lepra. Tale enim calvitium non fit ex putrefactione interiore et corrosiva, sed potius ex defectu humorum, ex quibus pili gignuntur seu aliis causis. Et si a fronte ceciderint pili, id est ex opposita parte; recalvaster et mundus est: quemadmodum calvus, cujus pili ab anteriori capitis parte exciderint. Sin autem in calvitio seu recalvatione, id est parte capitis ante vel retro calvata, albus vel rufus color fuerit exortus, hoc est color albus et lucens, alter a priori et naturali colore, una cum præfata partis depressione ex corrosiva putriditate, et hoc sacerdos viderit; condemnabit eum haud dubie, id est sine ambiguitate, lepræ, quæ orta est in calvitio.
Subditur, qualiter ab aliis distinguendi sint leprosi, vestitu, habitatione et incessu. Quicumque ergo maculatus fuerit lepra proprie dicta, et separatus est ab hominum societate, convictu et mansione, ad arbitrium sacerdotis; habebit vestimenta dissuta, id est facilia ad induendum vel exuendum, seu in lateribus aperta, ut sine pœna induat et exuat ea. Vel forte de exteriori intelligendum est tunica, ut sic cognosceretur. Caput nudum, ut discernatur; os veste contectum, ne suo anhelitu seu odore inficiat alios; contaminatum ac sordidum se clamabit vel ore, vel per ista indicia, per quæ cunctis satis patebit inquinatio ejus. Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra, id est in domo seorsum, ita quod nullus sanus et mundus secum morabitur. Poterunt tamen leprosi cohabitare, sicut et modo, quia in eis ratio prohibitionis cessavit. Denique, quoniam lex ista per Moysen de leprosis statuta, videtur dura, quidam, ut Josephus recitat, dixerunt, et ipsum Moysen lepram incidisse, illisque similem factum, cum eis in Chananæam venisse. Quod stultum est dicere, et Deo magis quam Moysi lex ista est adscribenda. Deus quoque in ea respexit ad bonum commune, quod præferendum est bono privato, atque per pœnam et confusionem vitæ præsentis, voluit in æternum salvare leprosos. Verumtamen Hesychius dicit hic: Ridicula sunt hæc, secundum litteram interpretata. Ut quid enim de castris ejicitur leprosus, qui magis quam ante solatio et misericordia indiget? Cur vestimenta ejus dissuuntur, caput nudatur, osque velatur? Hæc Hesychius. Nihilo minus absolute dicendum, quod ista ad litteram jussa sunt propter rationabiles causas jam tactas.
Sequitur de lepra vestium: Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit in stamine atque subtegmine, id est ex propriæ materiæ interiori corruptione: stamen namque est tela, subtegmen materia quæ ei intexitur; aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est: si alba aut rufa macula fuerit infecta ex interiori (ut tactum est) corruptione suæ materiæ, lepra reputabitur probabiliter, non tamen definitive aut certitudinaliter ante sacerdotis judicium. Ideo additur: ostendeturque sacerdoti. Qui consideratam vestem recludet septem diebus, et die septimo rursus adspiciens, si crevisse deprehenderit maculam illam; lepra perseverans est, id est, inhabituata censebitur. Pollutum judicabit vestimentum omne in quo fuerit inventa*: tanquam subjective inhærens hujusmodi lepra, quæ metaphorice dicitur lepra, propter similitudinem quam ex sua corruptione habet cum vera lepra;1* et idcirco comburetur flammis vestis talis, quia et ejus infectio disponit ad nocumentum utentis. Quod si eam viderit non crevisse, præcipiet, et ex præcepto sacerdotis lavabunt id in quo est lepra*, id est partem vestis sic maculatam, quia si ex lotione recedit macula, non est lepra;* recludetque illud septem diebus aliis. Et quum viderit quidem faciem pristinam non esse reversam*, id est partem illam lotam, ex lotione et desiccatione non esse reductam ad dispositionem bonam quam habuit antequam macula illa cœpit oriri in ea,* nec tamen crevisse lepram in ea; immundum judicabit illud sic lotum, nec tamen purgatum. Quum enim lotio ad ejus purgationem non prosit, signum est quod ex interiori materiæ corruptione macula illa sit orta. Et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum lepra*, hoc est ob hoc, quod lepra illa ab intus fusa ac sparsa sit in superficie talis vestis, vel per totum, id est per soliditatem materiæ vestis ab una ejus superficie usque ad aliam inclusive.*
Circa hæc scribit Lyra, hunc textum esse corruptum per scriptores, aut alio modo: quia hic agitur de lepra quæ videtur in parte vestimenti, et non per totum. Sed non oportet dicere textum esse corruptum, si quod dictum est, Vel per totum, intelligatur sicut modo expositum est de tota spissitudine seu soliditate vestis a superficie in superficiem: sicque convenienter exponitur, ad insinuandum quod sive macula illa appareat tantum in una superficie vestis, sive in utraque, immunda sit seu leprosa. Et non oportet exponere de toto per latum et longum, seu omnibus partibus vestimenti. Veritas autem litteræ est salvanda, quantum fieri potest. Asserit etiam Lyra in Hebræo haberi, Eo quod cavata sit in calvitio suo vel fenestra. Sed Rabbi Paulus contradicit, affirmans quod in Hebræo non fit mentio de fenestra, sed quod veritas Hebraica habeat sic, Eo quod cavata sit in calvitio vel recalvitio. Estque sensus, quod sicut homo dicitur calvus, cujus capilli defluunt a parte anteriori; et recalvaster, dum defluunt a parte posteriori: sic lepra vestis accipitur hic pro calvitio vel recalvitio, secundum quod lepra vestis contingit in ejus facie vel in dorso. Hæc Rabbi Paulus, cujus expositio expositioni meæ prætactæ concordat. Sicque beatus Hieronymus magistraliter transtulit potius sensum e sensu, quam verbum ex verbo.
Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, hoc est maculæ quæ lepra putatur, postquam vestis est lota, ita quod tunc obscurius seu difficilius sit judicare de veritate lepræ ejus quam ante, eo quod macula illa aliqualiter videatur recessisse a lucenti albore; abrumpet eam, et a solido divi- det, hoc est, partem vestis sic maculatam abrumpet a residua integritate, et abjiciet seu comburet. Quod si ultra apparuerit in his locis vestimenti, quæ prius immaculata erant a lepræ corruptione, lepra volatilis et vaga, id est discurrens seu interpolata; debet igne comburi tota hujusmodi vestis. Si cessaverit lepra illa a veste, lavabit is cujus est vestis, aqua ea quæ pura sunt secundo, id est partes vestis quæ altera vice inventæ sunt immunes a lepra, et munda erunt tam in se quam in aliorum reputatione. Ista est lex lepræ vestimenti, etc. Istud non est nisi epilogatio seu recapitulatio prædictorum.
Porro, ut dictum est sæpe, Deus voluit populum illum Hebræum suæ majestatis cultorem, a talibus exterioribus immunditiis in victu atque vestitu cavere, ut sic admonerentur interiori puritati intendere, et propter mysticas significationes istorum, de quibus erit sermo in sequenti articulo. In litterali demum expositione sequentis capituli quædam dicentur, ex quibus sensus capituli hujus clarius innotescet.
Footnotes
-
* et omne ↩
Chapter 29 of 52