Skip to the text

Articulus 29

SPIRITUALIS EJUSDEM TERTIDECIMI CAPITULI INTELLECTUS.

QUAMVIS per lepram quodcumque mortale peccatum possit intelligi, propter quod sacerdos dicitur in confessione inter lepram et non lepram discernere; specialiter tamen per lepram falsa doctrina, præsertim hæretica pravitas, designatur: quæ est languor animæ contagiosus, ac plurimos scandalizans. Nam sicut in lepra est colorum permixtio et lucens albedo, ita in falsis hæreticisque dogmatibus est falsitatum cum veritatibus quibusdam conjunctio ac simulata religio. Rursus, per lepram hypocrisis proprie designatur. In hypocrisi namque est sanctitas ficta, vitiositasque realis.

Locutus est ergo Dominus: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quidpiam, id est plaga lepræ, adducetur ad sacerdotem. Tunc in carne et cute hominis diversus oritur color, dum homo per corpus suum exercet aliquid justi ac boni, et item aliquid mali ac vitiosi. Per pustulam vero vitium indignationis et amaritudinis rite accipitur. Sed quidpiam lucens est vitium palliatum, speciem habens virtutis. Qui itaque ista habet in se, ad superiorem suum sacerdotem ac confessorem est dirigendus seu adducendus, ut consideretur, examinetur, audiatur, judicetur et expediatur per illum. Qui quum viderit lepram in cute, id est, ex peccatoris et subditi sui confessione seu propria discussione cognoverit illum vitiosa actione seu falsa instructione infectum; et pilos in album mutatos colorem, id est, cogitationes cordis prodisse in actus apparenter laudabiles, exsistentialiter vero vituperabiles; ipsamque speciem lepræ, humiliorem cute et carne reliqua, id est, potentiam, in qua subjective est hujusmodi vitium, seu habitus vitiosus ex quo procedit, seu membrum quo exercetur, esse subactam ac subditam tali peccato, per consuetudinem pravam aut inclinationem, delectationem vel complacentiam excessivam, magis quam ceteræ vires aut membra subduntur vitiis, quæ procedunt ex eis, aut fiunt per ea: plaga lepræ est, id est peccatum ita enorme, ut merito lepra vocetur, et quasi incurabile exsistat, quia in consuetudinem versum, nisi quod Medicus animarum omnipotens illud curare potest: et recte vocatur plaga lepræ, quia peccata nostra sunt culpæ in se, et pœnæ præcedentium vitiorum, animam quoque graviter lædunt.

Sin autem lucens candor fuerit in cute, id est, abstinentia, pallor, macies, labor religionis, et consimilia speciem lucis et virtutis habentia, appareant in conversatione hominis; nec humilior carne reliqua, id est, talia et si ex aliqua vanitate procedunt, aut cum vana gloria fiunt, non tamen sunt vitiose radicata, aut firmiter habituata in homine, ita quod naturalem inclinationem potentiarum animæ ad virtutes non multum corroserunt, infecerunt, seu debilitaverunt; et pili coloris pristini, id est, interiores mentis conceptiones et affectiones non fuerint penitus sordidatæ, sed adhuc bene dispositæ ad fructificandum; recludet eum sacerdos diebus septem, id est, ei injunget pœnitentiam salutarem per certum tempus durantem, et a consortio iniquorum interim abstrahet eum, ne spectaculis, choreis, similibusque vanitatibus sit intentus, prout tempus luctus ac pœnitentiæ exigit, sacri etiam canones docent; et considerabit die septimo, id est, post tempus illud exactæ pœnitentiæ diligenter adspiciet ovem sibi commissam, qualiter conversetur deinceps. Et si quidem lepra ultra non creverit, id est, non recidivavit, nec iniquitatem iniquitati adjecit, rursus includet eum septem diebus aliis, id est, operam grandem denuo adhibebit, ut præservet eum a pristinis malis, hortans eum assidue ad vitandum conventicula iniquorum.

Et die septimo contemplabitur, id est, post hæc rursus pensabit prælatus sive confessor, qualis interim factus sit subditus suus. Si obscurior fuerit lepra, et non creverit, id est, pravitas vitæ non est aucta in eo, imo recessit a pristina simulatione et apparenti justitia, mundabit eum, id est, fiducialiter dicet, quod subditus ille non sit incurabiliter vitiosus, nec tanquam rebellis abjiciendus vel excommunicandus, quia scabies est, id est humana tentatio, vel peccatum ex fragilitate aut ex ignorantia, quod curationem admittit de facili. Quod si postquam a sacerdote visus est, et munditiæ redditus, id est, si postquam a confessore est absolutus, seu a suo superiore castigatus atque purgatus, iterum lepra creverit, id est, graviter recidivaverit, et in pristinum usum perversum corruerit; adducetur ad eum, et immunditiæ condemnabitur, id est, reus, ingratus et pejor quam ante erat, esse definietur: quoniam vulnera repetita plus nocent, dimissaque debita reexiguntur ab illo, et sunt novissima ejus pejora prioribus.1

Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem carnem, considerabit eum sacerdos, et teneri a lepra mundissima judicabit, et idcirco homo mundus erit. Per lepram hanc discurrentem, quæ operit omnem carnem, intelligitur venialium seu quotidianorum peccatorum congeries, a quibus nulla vis animæ, præsertim in qua virtus et vitium esse queunt, immunis est: imo et omnia officialia corporis membra, talibus exstant obnoxia, quoniam exercentur per ea. Talis autem inquinatio est mundissima seu minima lepra, aliorum vitiorum respectu, præsertim eorum, quæ nec in præsenti, nec in futuro sæculo remitti dicuntur. Qui igitur sola venialia habet, mundus est, saltem a mortalibus, quæ proprie maculam ponunt in anima, nitorem gratiæ penitus auferendo. Caro enim viva si lepra adspergitur, immunda est. Caro viva adspergitur lepra, dum membra nostra exhibemus arma iniquitatis peccato, atque luxuriæ et gulæ immunditiis deservitur.2

Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum. Per ulcus intelligitur peccatum mortale, ex propria malitia, perversitate, aut fomite, vel inexcusabili ignorantia ortum: quo per pœnitentiam, et satisfactionem curato, manet cicatrix, quia reliquiæ manent de eo, scilicet pronitas ad peccandum, et debilitas resistendi, quæ sunt signa peccati præteriti. Si ergo in hac cicatrice nascatur lepra, hoc est, ex pronitate illa quis corruat in pristinum crimen, aut simile ei, vere lepra est animæ, et eam inficiens. Caro autem et cutis quam ignis exussit, etc. Per ignis exustionem seu vulnus intelligitur culpa mortalis, quam incidit homo a movente extrinseco, hoc est a diabolica tentatione seu humana suggestione, adulatione vel comminatione, aut pœnarum inflictione. Post cujus curationem in ejus cicatrice oritur lepra, quando reiteratur pravitas tanta.

Vir sive mulier in cujus capite vel barba germinaverit lepra. Per lepram capitis potest intelligi iniquitas præsidentis aut propriæ mentis, quæ caput est animæ. Quod si bonus subditus cognoverit superiorem suum peccasse, potest, imo et debet, eum caritative atque humiliter admonere, corripere. Quod si ille audire contempserit, debet eum subditus, loco et tempore opportuno, generali alicui superiori deferre et accusare, si gravitas culpæ, sive utilitas boni communis hoc ipsum exegerit. Præterea, propriæ mentis lepra sunt omnia vitia virtutibus theologicis directe contraria, peccata quoque in Spiritum Sanctum. Quid autem est lepra barbæ, nisi effeminatio cordis virilis? dum is qui in virtutibus exstitit studiosus, et gustavit quam dulcis est Dominus, rursus infatuatur usque ad vitia quæque carnalia, juxta illud Apostoli:3 Impossibile est eos qui semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti Spiritus Sancti, gustaverunt nihilo minus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.4 Barba autem est signum virilitatis.

Vir sive mulier in cujus cute candor apparuerit. Per lepram cutis, exprimitur exterior conversatio publice mala, et alios scandalizans. Vir de cujus capite capilli fluunt. Per lepram capillorum, accipitur vitiositas cogitationum, quæ non refrenantur ab intellectu, sed fluunt in eo per immanentiam, effluunt usque ad consensum illicitum, pereffluunt usque in actum malignum, et in delectationibus sceleratis quiescunt. Unde ait Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.5 Vir de cujus capite capilli fluunt, calvus ac mundus est. Sicut in capite materiali calvitium est deforme, et ex pilorum defectu inducitur, ita in intellectu et voluntate, si virtuosæ cogitationes et affectiones elabantur ac cessent, deforme causatur calvitium et recalvatio fœda: quæ tamen non sunt mortalia vitia, nisi desint cogitationes et affectiones necessariæ ad salutem, et quæ sub præcepto cadunt. Lepra vestis laneæ, est spiritualis elatio, seu vana gloria, vitæ contemplativæ se miscens: quæ si operibus vitæ activæ se misceat, lepra est linæ vestis: a quibus vitiis lavandæ sunt vestes præfatæ.

Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, hoc est, qui pro sua enormi culpa a mystico corpore Christi, quod est Ecclesia, per excommunicationem propter melius suum abjicitur, vel a grege sui prælati excluditur: quod tamen hæreticis atque schismaticis præcipue competit; habebit vestimenta dissuta, quia ut ait Hesychius, in talibus non manet virtutum integritas, et si virtutes aliquæ naturales sive informes in eis sint, dissutæ sunt et sublatæ a nexu et copula caritatis, a nodo et filo ecclesiasticæ unitatis, a colligatione gratiæ et virtutum, donorum et fructuum. Habebit etiam caput nudum, quia mens ejus ornamento sapientiæ caret, et tegumento communionis fidelium; os veste contectum, quoniam alios docere et regere prohibetur. Sicque ostendit se contaminatum ac sordidum spiritualiterque mortuum; nec potest salvari, nisi iniquitates suas confiteatur. Et quamdiu permanet talis, extra castra morabitur:6 quia fidelium introire ecclesias nullatenus sinitur, atque ad malignantium spectat ecclesiam, cum quibus habet locum et societatem.

Footnotes

  1. Luc. xi, 26. ↩

  2. Rom. vi, 13. ↩

  3. 1 Petr. u. 3. ↩

  4. Hebr. vi, 4-6. ↩

  5. Hebr. u. 1. ↩

  6. 1 Cor. v, 12, 13. ↩

Chapter 30 of 52