Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

OSTENSO qualiter lepra sit cognoscenda, nunc præcipitur qualiter sit per oblationes expianda. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Hic est ritus leprosi, id est, legitima observantia circa eum qui fuit leprosus, quando ab ea mundandus est : Adducetur ad sacerdotem, qui sacerdos egressus de castris Dei et hominum, hoc est de locis sanctuarii et habitaculis Levitarum, ad eum. Et aliqui dicunt, quod leprosus venit ad portam civitatis de qua erat, vel usque prope domum sacerdotis; alii dicunt, quod venit ad locum non remotum a janua atrii templi.1 Videtur tamen quod leprosis licuit ingredi urbes, sicut in quarto Regum legitur de quatuor viris leprosis tempore Elisei. Quum invenerit lepram esse mundatam, id est, eum qui fuit leprosus, veraciter vel sacerdotis judicio, quod tamen fallibile erat, esse curatum a lepra, vere autem secundum hominum æstimationem; præcipiet ei qui purificatur. Si leprosus jam fuit mundatus, qualiter adhuc purificatur? Sed purificatur, id est, sacerdotis judicio et ipsius sacrificio a lepra purgatus monstratur. Ut offerat pro se, id est pro sua culpa et divinæ majestatis reverentia, ut infra tangitur, duos passeres vivos quibus vesci licitum est : ita quod aliunde non habeant impedimentum, scilicet immundi contactum, aut aliam irregularitatem legalem, qua incomestibiles fiant, vel qui non sint talis speciei, quod ex legis præcepto manducari prohibeantur; et lignum cedrinum, scilicet partem cedri, vermiculumque, id est rubeum filum, et hyssopum, scilicet herbam sic dictam.

Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes, id est scaturientes seu fluentes, quæ scilicet ex ipsis videntur moveri, sicut in rebus animatis animal appellatur, quod habet in se principium vitæ et motus: et ideo immolatio fiebat super eas in fictili vase susceptas, quia sunt mundiores. Sacerdos faciet unum duorum passerum per alium sacerdotem ad Dei honorem offerri, atque occidi in fictili vase, super aquas recentes scaturientes; vel ipse idem sacerdos hoc aget, si alius desit aut hoc patrare non habeat. Alium autem vivum passerem, cum ligno cedrino et cocco, id est præfato vermiculo, et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, quo sanguine adsperget illum qui mundandus est, quantum ad manifestationem, qui tamen re ipsa jam a lepra purgatus fuit, septies, ut jure purgetur, id est, legitime purgatus monstretur ac judicetur, et alii secum conversentur secure. Et dimittet sacerdos passerem vivum, ut in agrum avolet, ad alios passeres redeundo.

Quumque laverit homo vestimenta sua, per se ipsum, aut per ministrantium manum, radet omnes pilos corporis sui, ne quid infectionis pristinæ inhæreat illis, et lavabitur aqua; purificatusque modo præfato, ingredietur castra, id est, aliorum habitacula poterit introire, non tamen templum aut atrium, neque tabernacula Levitarum quodammodo sacra; ita dumtaxat, ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus : ne si ingressus fuerit propriam domum, fiat ei occasio cognoscendi conjugem suam, a cujus complexu debuit abstinere usque ad consummationem suæ purgationis, ne vel illa, aut fetus aliquam contraheret fœditatem. Et die septimo radat capillos capitis sui, barbamque et su- percilia, ac totius corporis pilos, qui post præfatam abrasionem creverunt. Pili quoque ex humoribus corporis generantur: ideo qui ante completam purgationem creverunt, abradebantur, quum lepra sit infectiva et corrosiva pilorum. At vero doctores præcipui, qui in scriptis suis redegerunt et exposuerunt prægnantiora et difficiliora Scripturæ loca, ea quoque quæ prima facie videntur irrationabilia, circa hæc aliqua conscripserunt, quorum verba sunt commemoranda.

Itaque S. Thomas in prima secundæ, quæstione 102: Per ritum, inquit, legis, leprosus non mundabatur, sed mundatus ostendebatur: sed purificari dicebatur, in quantum judicio sacerdotis restituebatur consortio hominum, cultuique divino. Contingebat tamen quandoque, quod divino miraculo per ritum legis, lepra corporalis mundabatur, præsertim quando sacerdos decipiebatur judicando de lepra. Hujusmodi autem leprosi purgatio fiebat dupliciter. Nam primo judicabatur esse mundus; secundo restituebatur consortio hominum et cultui Dei, videlicet post septem dies a prima purgatione. — Atque in prima purificatione obtulit duos passeres vivos, lignum cedrinum, vermiculum et hyssopum, ita quod filo illo coccineo pariter ligabantur passer vivus et hyssopus cum ligno cedrino, ad faciendum adspersorium ex eisdem, cujus manubrium fuit lignum illud cedrinum. Hyssopus autem et passer, tingebantur in sanguine passeris immolati in aquis vivis in vase fictili positis, quibus mixtus erat sanguis oblati passeris. Prædicta vero quatuor leprosus mundatus obtulit, contra quatuor lepræ defectus. Sunt enim in lepra putredo et fœtor, insensibilitas et turpitudo. Contra fœtorem offerebatur hyssopus, quæ est odorifera herba, et faciliter potest haberi; contra putredinem lignum cedrinum, quoniam cedrus imputribilis est naturæ: contra insensibilitatem passer vivus, qui est avis multum vivax et mobilis; contra turpitudinem coloris vermiculus, qui est rubei et vivacis coloris. Offerebantur ergo hæc quatuor, ad innuendum quod quatuor præfati defectus jam non erant in eo, qui fuit aut putabatur leprosus. — Porro die octavo admittebatur ad cultum divinum, et restituebatur consortio hominum: primo tamen rasis pilis totius corporis ac lotis vestimentis, quoniam lepra pilos corrodit, et vestimenta coinquinat. Adspergebatur etiam septies sanguine passeris immolati aquis intincto, ad designandum in eo perfectam emundationem a lepra. Nam septenario universitas atque perfectio designantur. Offerebatur quoque passer unus in fictili vase, ad designandum humani corporis fragilitatem. Post hæc sacrificium offerebatur pro mundato, videlicet pro delicto ejus, quoniam lepra frequenter pro peccato inducitur: de cujus sacrificii sanguine tingebatur extremum auriculæ ejus, qui fuit leprosus, et pollices manus dextræ ac pedis, quia in his partibus lepra primo dignoscitur ac sentitur. Insuper adhibebantur huic ritui tres liquores, videlicet sanguis, contra corruptionem sanguinis in leproso, ad significandum quod corruptio illa cessavit in eo; oleum, ad exprimendum morbi curationem, quoniam oleo pietas et sanatio denotantur; et aqua viva, ad emundationem spurcitiæ.

His verbis Thomæ concordant, quæ de ista materia scribit Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, et aliqua addit dicendo: Omnis lepra contrahitur ab aliquo quatuor elementorum, licet per medium aliquod quatuor humorum: ideo quatuor ibi adhibebantur, per quæ quatuor elementa signantur, videlicet cedrus, designans terram, quoniam cedrus est maxima plantarum, quas terra nutrit; vermiculus seu coccus bis tinctus, ignem significans, quum sit rubei igneique coloris; hyssopus aquam signans, quæ abundat in hyssopo; et passer, aerem notans, ad insinuandum juxta litteram, quod ex quocumque quatuor elementorum lepra esset contracta, ipse Creator elementorum per præfatam adspersionem, et alia quæ circa hoc adhibebantur, mundabat eam, et hoc quum beneplacitum ejus sic fuit. Non enim omnes leprosi mundabantur hoc ritu, imo pauci, et erat hoc novum miraculum. Porro, quod passer unus in adspersorio colligatus, permittebatur vivus avolare in agrum, designabat lepram evolasse seu evanuisse. Vel, quia passer sociale est animal inter aves, et mundum secundum legem, quando ab adspersione et alligatione revertebatur ad socios passeres, a quibus per captionem et detentionem fuerat separatus, significavit leprosum a castris separatum, et extra castra ad tempus detentum, post prædictam adspersionem et emundationem ad castra reverti, et inter sanos et mundos ad habitandum dimitti.

His consonant quæ de eadem materia super tertium scribit Albertus Magnus, atque ex horum verbis doctorum patent non solum præinducta hujus capituli verba, sed item pro magna parte sequentia.

Et lotis rursum vestibus et corpore, die octavo assumet leprosus mundatus, adhuc plenius, quoad manifestationem, mundandus, duos agnos immaculatos, et ovem anniculam, id est unius anni, absque macula, utpote immolaticiam agnam. Istud fiebat a divitibus, non a pauperibus, ut infra habetur. Et tres decimas similæ in sacrificium, quæ simila conspersa sit oleo. Quid autem sit simila, quid decima pars ephi similæ, dictum est plenius in expositione litterali quinti capituli. Unde tres decimæ similæ, dicuntur tres partes mensuræ similæ, quæ mensura vocatur ephi. Quantitatem tamen talium mensurarum, ut dictum est sæpe, non valemus certitudinaliter noscere. Et seorsum olei sextarium. Sextarius est nomen mensuræ, cujus quantitas apud diversos diversimode explicatur. Parum tamen continet sextarius olei; et oleum hujus sextarii, sumebatur seorsum præter oleum quod similæ seu farinæ triticeæ mundissimæ miscebatur.

Quumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii: quod de janua atrii intelligendum videtur, quia leprosus ante consummationem suæ purgationis non intravit loca sacrata. Sicque stabat extra et prope januam atrii, quod sæpe nomine tabernaculi aut sanctuarii designatur. Tollet agnum unum de illis agnis duobus prædictis, et offeret pro peccato, hoc est remissione omnis peccati ejus qui fuit leprosus; vel specialiter pro peccato quo passus est, vel adhuc perpeti et incurrere posset lepram; oleique sextarium, id est oleum tantæ quantitatis. Nam et oleum, pustularum et tumorum est curativum. Et oblatis ante Dominum omnibus jam prædictis, immolabit agnum de quo dictum est, vel alium, ubi immolari solet hostia pro peccato, et holocaustum, id est in loco sancto, puta in atrio super altare holocausti. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto, ad sacerdotem pertinet hostia, id est, hostia tam illa quæ offertur pro peccato commissionis, quam illa quæ pro peccato omissionis, venit in usum sacerdotis. Cujus tamen hostiæ pars aliqua incendebatur, ut dictum est sæpe.

Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ quæ immolata est pro peccato leprosi, puta de sanguine agni mactati, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: cujus rei causa est assignata; et de olei sextario mittet, id est aliquid fundet, in manum suam sinistram, tingetque digitum dextrum in eo, unum videlicet digitum dextræ manus, et adsperget septies coram Domino, hoc est versus altare holocausti, in quo Dominus specialiter habitavit, in quantum ibi specialiter colebatur, et locus ejus fuit cultui consecratus; et fiebat septena contra Dominum adspersio, ad recognoscendum, quod perfecta curatio esset a Deo, vel ut ipse plene propitiaretur. Quod autem reliquum est olei in læva manu, hoc est in palma seu vola manus sinistræ, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, hoc est, a lepra mundus esse monstratur, vel mundatur ab irregularitate contracta ex lepra, hoc est ab inidoneitate intrandi atrium sanctum. Et super pollices manus ac pedis dextri. Ratio horum præhabita est. Unde Parisiensis disseruit: In pollicibus illis, hoc est in sensibilitate eorum, lepra primum dignoscitur. Ut ergo ipsa in capite et radice sua percuti, radicitusque purgari cognosceretur, ita præceptum est fieri, ut idem esset ordo purgationis et infectionis. Forsitan autem et in extremo auriculæ dextræ signum aliquod lepræ consueverat apparere, quia pars illa valde sensibilis est. Hæc Guillelmus. Et super sanguinem qui fusus est pro delicto, id est super sanguinem agni pro delicto leprosi fusum, linitum super præfatas partes membrorum sanguine attactorum, et super caput ejus, puta leprosi qui mundatur, quatenus sicut ante incessit capite nudo in signum leprositatis, ita nunc caput oleo perfunderetur in signum curationis. Rogabitque pro eo sacerdos coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum, id est, unum prædictorum animalium offeretur2 pro leproso in holocaustum ad divinæ reverentiam majestatis, a qua est omnis medela; et ponet illud in altari cum libamentis suis, id est liquidis materiis, quæ simul cum animali incendebantur, videlicet cum simila oleata et vino, ut in Numeris plenius continetur.

Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt, hoc est, potestatem non habet offerendi duos agnos et agnam pro delicto; assumet agnum, etc., duosque turtures, etc. Iste passus ex prædictis est clarus. Itaque etsi pauper fuit, tamen unum agnum oportebat offerre, et pro alio agno et agna duas præfatas aves, quæ in terra filiorum Israel abundabant.

Ad intelligendum prædicta valet atque pensandum est, quod Magister in historiis scribit: Hic, inquiens, proprie distinguitur sacrificium pro delicto, cujus sanguine liniebatur qui mundabatur, et sacrificium pro peccato, de quo nihil fiebat homini illi. Unde Moyses ait: Assumens sacerdos de sanguine hostiæ quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ, etc. Quum autem distinxisset agnum pro delicto, nec distinxisset quid aliorum duorum, videlicet agni et agnæ pro peccato, et quid holocaustum fieret, innuit esse in arbitrio sacerdotis, de agno et ove annicula, scilicet agna, ut alterum pro peccato, alterum holocaustum fieret quod vellet. Verumtamen ultima pars dicti istius, non videtur posse salvari: quoniam circa exordium expositionis hujus voluminis et sæpe deinceps præhabitum est, quod animalia feminei sexus non poterant offerri in holocaustum. Idcirco (ut reor) de his duobus animalibus Moyses non distinxit, quoniam ex præinductis certum reliquit, quod agnus, non ovis annicula, fuit in holocaustum offerendus. Sequitur de lepra domus, de qua ultimo Moyses tractat, quoniam sacerdotes de ea non habuerunt judicare, quamdiu populus Israel in solitudine mansit, in qua in tentoriis, non in domibus, de quibus hic mentio, habitavit. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Quum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem.

Ad intelligendum hunc locum, qui prima facie videtur quasi ridiculose sonare, primo intuendum quod Thomas in prima secundæ inducit, quæstione 102: Erat in lege quædam immunditia rerum inanimatarum secundum se, ut immunditia lepræ in domo et in vestimentis. Sicut enim morbus lepræ accidit in hominibus ex humore corrupto putrefaciente carnem et corrumpente; ita etiam propter aliquam corruptionem et excessum humiditatis vel sicitatis, fit aliquando aliqua corruptio in lapidibus domus aut vestimentis. Ideo hanc corruptionem vocat lex lepram, ex qua domus vel vestis judicaretur immunda, tum quia omnis corruptio ad immunditiam pertinebat, tum quoniam contra hujusmodi corruptionem gentiles colebant deos penates. Ideo lex jussit domos, in quibus erant tales corruptiones perseverantes, de-

D strui, et vestes comburi, ad tollendum idololatriæ occasionem.

Si fuerit plaga lepræ in ædibus, id est præfata corruptio lepræformis, in materiis partibusque habitaculorum, ibit is cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea. Non sumitur nunc domus pro contentis seu commorantibus in ea. At ille, puta sacerdos, præcipiet, ut efferant universa utensilia et consimilia de domo: imo et homines ac jumenta exierunt, et extra eam manserunt ad tempus, in quo sacerdos judicavit, an domus esset leprosa; priusquam ingrediatur eam, et videatur, id est consideretur ab eo, utrum leprosa sit ea; ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt, id est, irregularitatem quamdam incurrant, qua inidonea sint applicari divino cultui, humanove esui, juxta modum quo dictum est, inanimata quoque immunda effici juxta legem: quæ si mansissent in domo illa tam diu, quod sacerdos judicasset domum esse leprosam, mox reputata fuissent immunda.

Intrabitque sacerdos postea, ut consideret domus lepram, quæ vel est, vel esse putatur lepra. Et quum viderit in parietibus illius, aut certe in uno tantum pariete, quasi valliculas pallore sive rubore deformes, id est quasdam particulas ceteris partibus sibi vicinis depressiores, a pristino colore notabiliter turpiterque mutatas: ideo subditur, et humiliores, id est bassiores, superficie reliqua, secundum quod parva vallis est modicum bassior circumpositis locis; egredietur ostium domus, et statim claudet eam, et clausam dimittet septem diebus, loquendo de primo et septimo die synecdochice et inclusive. Quemadmodum autem in hominibus talis partium infirmarum depressio, mutatioque coloris in lucentem alborem, signa sunt probabilia veræ lepræ, sic valliculæ istæ sic discoloratæ in rebus inanimatis, quia utrobique ex corrosione corruptorum oriebantur humorum. Porro ex hoc quod domus dimittebatur sic clausa et vacua, poterat veritas melius deprehendi, quia ex diversis alterationibus aeris exsistentis in domo ab igne ac aliis motibus commorantium in eadem, crebro minui potest ac reprimi excessiva humiditas ac siccitas, quæ in parietibus causat hanc lepram. Hinc domus quæ non inhabitantur, velocius deteriorantur.

Reversusque die septimo, considerabit eam. Si invenerit crevisse lepram, id est præfatam corruptionem seu signa ipsius prætacta, puta valliculas pallore aut rubore fœdatas, ita quod valliculæ illæ sint præ solito profundatæ et innaturaliori colore perfusæ; jubebit erui lapides in quibus lepra est: et quod de lapidibus dicitur, de aliis quoque materialibus seu integralibus partibus, in quibus apparuerit talis lepra, datur intelligi; et projici extra civitatem, aut etiam villam, in locum immundum, ne ad alicujus mundi infectionem disponant. Domum autem ipsam jubebit radi intrinsecus per circuitum, ut si forte quid immunditiæ aut corruptionis cœperit esse in ea, sic abradatur, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum, lapidesque alios reponi, ut domus reformetur, et subveniatur domino domus, cum damno quo fieri potest minori. Sin autem post talem reformationem, postquam eruti sunt lapides, et pulvis elatus, et alia terra lita, ingressus sacerdos, viderit reversam lepram, lepra est perseverans, et immunda domus; quam statim destrui faciet, ne et habitantes in ea, aliquo modo lædantur seu inficiantur ex ea, atque ob aliam causam præhabitam.

Qui intraverit domum talem ante ejus destructionem, quando clausa est a sacerdote causa discutiendi lepram ipsius, immundus erit usque ad vesperum, sicque purgabitur transitu temporis. Et qui dormierit in ea, aut comederit quidpiam, quod est plus quam solum intrare, lavabit vestimenta sua, quia immunditia sua non solo temporis fluxu, sed et lotione vestium suarum purgatur. Quid autem fuerit immunditia illa, dictum est sæpe. Præterea quæri posset, an et sacerdos eam causa considerandi ingrediens maculabatur, sicut et ille qui aqua expiationis alios adspergebat? Et videtur, quod iste magis quam ille.

Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita est, purificabit, id est, puram judicabit eam, reddita sanitate, id est lepræ illius expulsione seu pristina habitudine bona; et in purificatione ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum: quæ omnia dominus domus feret ad sacerdotem. Totum vero quod in textu subjungitur de ritu purificationis istius, patet ex dictis de purificatione hominis leprosi.

Sequitur epilogatio brevis. Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, videlicet lepræ vestium et domorum, cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species coloribus immutatis, ut possit sciri, quo tempore mundum quid vel immundum sit: in quibus verbis tanguntur enumeratæ species lepræ. Papula autem vocatur parva et ulcerosa cutis erectio, seu modicum ulcus in cute, quod pœnam scabiemque inducit.

Præterea, pro clariori hujus ac præcedentis capitulorum intelligentia, advertenda sunt diligenter verba Guillelmi, in libro sæpe præallegato dicentis: Scire oportet, quod nomen lepræ hic sumitur non juxta propriam intentionem. Lepra enim proprie letalis prurigo est, et quasi cancer ulceris, ab intimis fontibus serpens, et corruptionem in totum corpus diffundens. Quod autem multum abusive sumat lex lepram, patet ex serie textus, qui lepram primo nominat scabiem, deinde nominat lepram in cute operientem totum corpus, quam vocat lepram mundissimam, et eum qui habet illam, asserit mundum. Nihil autem aliud hic accipiendum est sub nomine lepræ, nisi deformitas quæ notabilem atque abominabilis cohabitationis faciebat hominem. Voluit autem Deus populum suum et castra ejus non solum munda esse, sed etiam apparere, propter honorem suum et gloriam. Et ut in hoc populus suus ceteris gentibus præmineret, voluit quoque populum suum cavere non solum a contagio morbi hujus, verum etiam a suspicione contagii. Porro de coloribus et inæqualitate cutis, an sint signa veræ lepræ, non tam ars medicinæ quam experientia consulenda est; hi quoque qui diu cohabitaverunt leprosis, eosque dijudicare consueverunt. Verumtamen nullatenus dubitandum est, quin signa quæ lex ponit, sint vera signa passionum, quas lex immunditias et lepras indicat esse. — Lepra vero in capillis et pilis, duobus intelligitur modis. Et primo vera lepra est allapitia*, quæ casum capillorum efficit et pilorum, ita etiam ut per eam supercilia depilentur: quæ species nota est medicis, sicut et aliæ.3 Secunda est morbus corrosivus pilorum et capillorum, consumens et putrefaciens paulatim, quemadmodum cancer carnem: et non operatur hæc casum pilorum, sed consumptionem. Similis quoque huic passioni est lepra in pelle et vellere. Est namque passio corrosiva pilorum et substantiæ pellis. Similis etiam passio invenitur in parietibus atque lapidibus, scilicet corrosiva; et super hoc ante multos annos fuimus interrogati de quodam lapide, qui in se ipso in quadam abbatia ita consumitur, quod dicunt eum cancerosum. Non est autem mirum si quod fit in uno lapide ex abundantia siccitatis, contingat in congerie lapidum et cæmento seu in pariete. Hoc idem fieri videmus in lignis. — Has igitur passiones in vestibus et domibus lex horruit, tum propter salubritatem utentium, tum propter vitandam idololatriam, qua pro his passionibus colebantur dii penates et lares, ut vel eas auferrent, vel ne eas inferrent. Voluit ergo Deus ut ad sacerdotes suos pro his passionibus recurreretur, et abrasionibus atque combustionibus, ablutionibus et expiationibus mundarentur. Aquam vero expiationis idcirco per sacerdotes voluit adhiberi, ut hujusmodi dæmonia exterminarentur. Novo quoque ri-* tu voluit istas munditias fieri, ut a ritibus superstitiosis elongaret populum suum. Hæc Guillelmus.

Postremo circa illud, Quum ingressi fueritis, scribit Lyra: Lepra proprie esse non potest in domo, quoniam solum animal susceptivum est sanitatis et infirmitatis. Causa vero quod talis corruptio domus, dicitur lepra similitudinarie, est, in quantum potest habitantes in domo inficere. Contra hoc scribit Rabbi Paulus: Licet solum animal est susceptivum sanitatis et infirmitatis, tamen cibus dicitur sanus, et medicina vocatur sana, in quantum sanitatem conservant sive efficiunt: et talis modus dicendi non est metaphoricus seu similitudinarius, quoniam sanitas quæ significatur per cibum aut medicinam, est vera sanitas: idcirco quum domus vocatur leprosa, non similitudinarie dicitur, sed effective, quoniam causat lepram in his qui morantur in ea, si ad hoc dispositi sint. Hæc Paulus.

Circa quod dicendum videtur, quod modus loquendi metaphoricus, et modus loquendi causalis, sive per causam, secundum quod sol dicitur calidus, possunt in eadem oratione secundum diversas considerationes concurrere. Verum est tamen, quod verbum illud Lyræ, Causa cur aliqua corruptio exsistens in domo, dicitur lepra similitudinarie, est, in quantum potest habitantes in ea inficere, est aliqualiter inconsiderate prolatum: quia loquendo formaliter, non ideo dicitur aliquid similitudinarie, quia causat seu efficere potest; imo hoc modo prædicatur de aliquo effective, secundum quod tetigit Rabbi Paulus. Cujus tamen verba etiam pro parte reprehensibilia comprobantur: quia in proposito domus dicitur leprosa, non solum effective seu causaliter, sed etiam similitudinarie: quia corruptio quæ in domo vocatur lepra, non est veraciter lepra, sed lepra vocatur propter similitudinem, quam habet cum vera realique lepra. Nam sicut lepra in animali causatur ex elementarium qualitatum corruptione, estque fœda et infectiva deformitas; ita in domo et vestibus proportionaliter fœditas ista dicitur lepra propter similitudines istas, secundum quod pratum fertur ridere, et mare fervere. Et hoc præallegata verba Thomæ et Guillelmi evidenter prætendunt: nec hoc impedit aliquid de alio similitudinarie dici, quoniam id quod in uno est, non realiter significat aliud quod vere est tale; sed sufficit, quod id quod in alio exstat, realiter in ipso esse dicatur propter similitudinem quam habet cum illo.

Footnotes

  1. IV Reg. xii, 3 ↩

  2. Num. xv, 4, 5. ↩

  3. alopecia ↩

Chapter 31 of 52