Articulus 31
EXPOSITIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI QUARTIDECIMI.
LOCUTUSQUE est Dominus: Hic est ritus leprosi quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem, qui egressus de castris, etc. Quid designetur per lepram, et per diversas species ejus, in præcedentis capituli expositione tropologica est inductum. Porro quæ nunc de mundatione dicuntur leprosi, aperte præfiguraverunt ea, quæ fiunt circa interiorem curationem spiritualiter leprosorum, puta eorum qui mortalibus premuntur peccatis. Quemadmodum enim ad purificationem legalis leprosi non sufficiebat, quod vel miraculose vel aliter curatus fuit a lepra, quam vel realiter habuit vel opinabiliter; sed oportebat eum ad sacerdotem venire, et considerari ab eo, atque ipsius sacerdotis judicio, sacrificatione et oratione purgari seu purgatum manifestari : ita in evangelica lege non sufficit peccatoribus, in secreto per contritionem et gratiam absolvi et emundari a mortalibus culpis a Deo; sed venire et confiteri sacerdoti tenentur tempore opportuno, si adsit facultas, et audiri, judicari, absolvi, ac mundatos ostendi ab ipso per orationes ipsius et satisfactiones, quas velut sacrificia quædam Deo offerenda injungit confessis. Verumtamen circa præfatam spiritualem mundificationem plus aliquid evangelicus agit sacerdos, quam circa corporalem mundationem fecit sacerdos legalis : quoniam sacramenta evangelicæ legis, medicinalia vasa sunt, gratiæ contentiva, et efficiunt quod designant; quod veteris Testamenti non convenit sacramentis. Verumtamen sicut in veteri lege aliquando speciali miraculo contigit, quod leprosus per sacrificia illa et observantias mundabatur a Deo de lepra, a qua sacerdos erronee judicavit eum jam ante purgatum; ita frequenter in novo accidit Testamento, ut confitens qui usque ad confessionis suæ exordium aut etiam prosecutionem, solam habuit attritionem, in ipsa confessione et ejus ritu ac consummatione acquirat veram contritionem virtute ipsius sacramenti, et vi clavium, atque oratione et absolutione confessoris : imo per hæc purgatur et partim a reatu seu obligatione ad pœnam, ita quod non solum dimittitur ei culpa, sed etiam aliquid debitæ pœnæ.
Præterea, per hoc quod sacerdos exivit de castris ad mundandum, usque extra templum et atrium, figurabatur quod peccator, quamvis secrete contritus, non sit ad sacram communionem admittendus, quousque modo præfato absolvatur a confessore : imo pro quibusdam excessibus ab ingressu arcetur ecclesiæ, quousque per ministros Ecclesiæ reconcilietur. Insuper, sicut legalis sacerdos ei quem videbat purgatum a lepra, præcepit, ut offerret pro se duos passeres vivos, quorum unus occideretur, alter vivus avolari permitteretur; sic confessor tempore gratiæ confesso quem pie credit per contritionem a lepra mentis purgatum, injungit, ut Deo pro satisfactione offerat proprium corpus, illud salubriter per rigorem jejunii, abstinentias, vigilias, disciplinas, labores mortificando, sensitivamque animæ partem rationi fortiter subjugando, ut sic ad altitudinem spiritualium exercitiorum et opera virtutum moralium assuescat ascendere : quibus passeribus addet lignum cedrinum, id est dominicæ crucis vexillum, coccum quoque, id est sanguinis Christi pretium, et hyssopum, id est bonæ famæ odorem, seu internæ compunctionis suavitatem, et rorem gratiæ Dei, quibus pectus animæ emundatur a noxio carnalium desideriorum humore. Passerem vero vivum tinget in sanguine passeris immolati, quoniam exercitia sensitivi appetitus fiunt Deo acceptabiliora, dum eis mortificatio jungitur carnis.
Quumque laverit homo vestimenta sua, id est, virtutes suas et actiones procedentes ex illis, per lacrimas contritionis et devotionis a venialibus culpis admixtis purgaverit; radet omnes pilos corporis, id est, universas cogitationes, affectionesque pravas abjiciet, et lavabitur aqua, id est, fluentis sapientiæ salutaris intellectum suum rigabit, imo a Domino rigari orationibus obtinebit, dicendo : Redde mihi lætitiam salutaris tui. Et, Faciem tuam illumina super servum tuum. Purificatusque ingredietur castra, id est, sanctorum cœtibus incorporabitur, et sacra participabit mysteria, ita dumtaxat, ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. Tabernaculum istud intelligi potest pax pectoris, extra quam manet contritus, quousque septem mortalium vitiorum exstirpet reliquias, impugnationes et inquietudines : sicque corde jam tranquillato in Domino, immoretur et vacet divinis. Et die septimo radat capillos capitis, barbamque et supercilia, id est, rursus deplangat culpas quas interim incidit, et vanæ gloriæ tentationes ac ceteras animæ distractiones, quas et tunc incurrit quando virtuosis exercitiis
Ps. 1, 14.
Ps. cxviii, 135. ac spirituali militiæ insudavit, sicque ad pectoris pacem pertinget.
Et lotis rursum vestibus et corpore, die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula. Oportet enim, propter quotidiana peccata, vestes animæ et totius conversationis corpus sive congeriem lavari assidue per confessionem, in qua cuncta mundantur, et frequentissimam compunctionem, contritionem ac veniæ implorationem, a malis quæ bonis nostris miscentur: sicque deinceps Deo offerre duos agnos immaculatos, id est intellectum et superiorem animæ appetitum sinceriter reformatos, fide quoque, spe, caritate et septem donis Spiritus Sancti ornatos; et ovem anniculam absque macula, hoc est intellectualem memoriam circa divina stabiliter occupatam. In his etenim viribus, æternæ et increatæ superbenedictæque Trinitatis imago consistit, et resplendet in nobis: idcirco per harum actus potentiarum, debemus superessentialem et supergloriosissimam Trinitatem præcipue colere, eamdem mundo intellectu assidue contemplando, amorosa voluntate ardenter amando, atque his actibus per reformatam memoriam stabiliter inhærendo. Quibus sacrificiis debemus similam oleatam, id est virtuosam operationem exteriorem, devotionis suavitate formatam, oleique sextarium, id est opera misericordiæ circa proximos, moderate apponere, et Domino voluntarie sacrificare tam intuitu suæ superdignissimæ majestatis, quam ob nostrarum remissionem culparum, et propter divinorum impetrationem charismatum. Porro, per positionem sanguinis sacrificii super extremum auriculæ, et super pollices manus ac pedis designatur, quod peccator de cetero debet cum omni obedientia verbum Dei audire, virtutum opera exercere, et sanctis desideriis æstuare. Quod si pauper est, offerre præcipitur cum agno par turturum, aut duos pullos columbæ, de quorum significatione dictum est sæpe.
Si fuerit plaga lepræ in ædibus. Per plagam lepræ domus, intelligitur infectio totius alicujus congregationis per culpam mortalem, præsertim per hæreticam pravitatem, aut schismatis divisionem sive hypocrisim. Si ergo hanc lepram aliquis de ovili, seu inferior præsidens, viderit, statim ex caritate et zelo justitiæ debet prælato denuntiare, qui mox debet gregem accedere, considerare, discutere, et lapides infectos eruere, id est personas sic vitiosas corripere, emendare, et si obtemperare renuerint, rebelles et induratos segregare, atque in publica pœnitentia constituere tales: alioqui tanquam ethnici essent habendi. Si vero congregatio rursus inficiatur ac induretur, est tanquam leprosa censenda, dissipanda, et igne excommunicationis percutienda.
Chapter 32 of 52